Skip to the text

Caput VII. Justificationem non consistere in imputatione. justitia: Christi

Quartus et quintus error, et qui plures assertores habent, in imputatione justitiae Christi justificationem constituunt, quasi videlicet nos justi simus coram Deo, quoniam tegit nos Christus justitia sua, et eo modo tectos Deus nos videns, pro justis se habere prononciet.'

Omittam autem ineptias, nugasque Kemnitii, qui nesciens quid loquatur, neque de quibus affirmet, dicit, vocabulum imputa-

Rom. YI, 21: ibirt. VITI, 30; II Tim. IV, 8,

tionis esse relativum, et fundamentum quidem hujus relationis esse Christi justitiam; terminum autem, hominem credentem; alium terminum justitiam, seu beatitudinem; relationem ipsam, Dei misericordiam. Quia videlicet misericordia Dei imputat homini credenti justitiam Christi, ad justitiam et beatitudinem. Ita tribus verbis totam Aristotelis doctrinam de relationibus subtilissima hac disputatione Kemnitius noster evertit. Et quid mirum, s? temeritas horum hominum tot monstra pariat in doctrina supernaturali, cum in rebus philosophicis, et ab ipsis Ethnicis tam luculenter expositis, ita delirent? Certe si misericordia Dei relatio est, quia justitiam Christi credentibus imputat; Philemon quoque relatio erit, quoniam illi scribit Apostolus, ut sibi imputet debitum Onesimi. Sed nolo, ut dixi, cum Kemnitio ineptire.

Primum igitur satis refutatur error adversariorum, quod nullum in Scripturis, aut patribus, testimonium habeat. Hactenus enim nullum omnino locum invenire potuerunt, ubi legeretur, Christi justitiam nobis imputari ad justitiam; vel nos justos esse per Christi justitiam nobis imputatam. Legimus quidem, beatum esse, cui non imputantur peccata; et fidem reputari ad justitiam, et Christum factum esse nobis a Deo sapientiam, justitiam et redemptionem. Sed sicut non legimus, nobis imputari redemptionem Christi, aut sapientiam, quasi non redemptores haberi debeamus humani generis, vel ipsum Dei verbum etsapientiam, ita non legimus, nobis Christi justitiam imputari.

« At, inquit Kemnitius, Concilium Tridentinum non abhorret ab hoc modo loquendi. Cum enim in sexta sessione, canon. 11. neget, nos justificari sola imputatione justitiae Christi, concedit, non justificari imputatione justitiae Christi, sed non sola ».

Respondeo: Concilium Tridentinumin illo canone damnare voluit errorem illorum, qui dicunt, sola imputatione justitiae Christi hominem justificari, quales sunt Lutherani; sed non proptorea approbavit idem Concilium errorem aliorum, qui dicunt, hominem justificari partim renovatione interna, partim imputatione justitiae Christi. Nam ex sententia ejusdem Concilii, non justificari hominem formaliter per justitiam Christi

ullo modo, habetur expresse in can. 10.

Secundo, refutatur idem error ex eo, quod nulla necessitas ejusmodi imputationis adferri potest. Nam si necessaria esset imputatio ista, ideo potissimum necessaria esset, quod homo post remissionem peccati adhuc sit vere peccator, peccato videlicet tecto, non deleto. At ista necessitatis causa locum non habet, nisi quis Scripturarum evidentissimis testimoniis repugnare velit. Scriptura siquidem utitur omni genere vocabulorum, quas excogitari poterant ad veram peccati remissionem significandam, ut si quis de industria quaerat vocabula, quibus perspicue declaret, peccatum aliquod vere tolli et aboleri; non possit aliquod reperire, quod ipsa Scriptura divina ante non occupaverit.

Dicit enim paccata tolli, i. Paralipomenon xxi. Obsecro, domine, aufer iniquitatem servi tui. Dicit deleri, Isaue xuv. Delevi, ut nubem, iniquitates tuas, et quasi nebulam, peccata tua. Ubi similitudo nobis, et nebulae indicat, ne vestigium quidem verae culpae rej manere. Dicit mundari, Ezechielis xxxvi. Effundam super vos « quam mundam, et mundabimini ab omnibus, inquinamentis vestris. Dicit ablui, Psalm. l. Asperges me Domine, hyssopo, et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Ubi etiam obiter comparatio illa notanda est, super nivem dealbabor. Quomodo enim super nivem dealbatur, a quo nihil omnino nigredinis, et sordium aufertur? Dicit purgari, Proverbior. xv. Per misericordiam et fidem, purgantur peccata. Dicit removeri a nobis, et longissime projici. Psalm. cii. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Et Micheai vii. Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dicit denique peccatum fuisse, et non esse, Psalm. x. Quaeretur peccatum illius, et non inveniuntur, Cantic. iv. Tota pulchra es, et macula non est in te.

Nec solum in Testamento veteri, sed etiam in novo, phrases ejusmodi frequentantur. Joan. i.Ecce agnus Dei, ecce qui tollis peccata mundi. Actorum, nr. Convertimini, ut detean tur peccata vestra. I Joan. i. Sanguis Jesu Christi emundat nos ab omni peccato. Actorum xxii. A blue peccata tua, invocato nomine ipsius. Hebraeor. I. Peccatorum purgationem faciens.

Hebr. ix. Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. I ad Corinth. vi. Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Et ad E- phes. v. Eratis aliquando tenebrse, nunc autem lux in Domino. Et ibidem: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam.

Multa possent huc adduci alia gravissima argumenta, sed jam allata sunt in libro de Baptismo, cap. 13. Unum hoc loco non videtur omittendum, quod nullam omnino responsionem videtur admittere; videlicet argumentum petitum ex antithesi Adami ad Christum. Nam (ut Apostolus ait ad Rom. v). Sicut per inobedientiam Adami peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam Christi, justi constituuntur multi. Et ut in eodem loco idem Apostolus ait: Major est Christi gratia, quam Adami peccatum. Inobedientia vero Adami non imputative, sed vere peccatum in nobis impressit; igitur obedientia Christi non imputative, sed vere peccata nostra sustulit, atque delevit.

Tertio, refutatur idem error ex remotione alterius causte, quam aclversarii pro imputatione justitise Christi praetexere solent. Dicunt enim imputationem hanc propterea necessariam esse, non solum quod vere peccatum in nobis perpetuo haereat, sed etiam quod justitia nostra inhaerens, non tam sit perfecta, ut simpliciter, et absolute justificet. At causam istam facile refutabimus, si Scripturis sanctis adversarii fidem habere voluerint. Nam justitia inhaerens, sive renovatio interior in fide, spe et charitate, potissimum sita esse cognoscitur. Id enim affirmat Apostolus I ad Corinth. xm. cum ait: Nunc manent fides, spes, charitas, tria haec. Idem docet S. Augustinus in Enchir. cap. 3. et praefat. in Psal. xxxi. et alibi; neque adversarii hoc negant. Quare si probaverimus fidem, spem et charitatem in hac vita posse esse perfectam, probatum quoque erit, non esse necessariam imputationem justitise Christi.

Ac fidem quidem in hac vita tenuem, ac languidam semper esse, docet Philippus in Exam. ordinand. et ideo non posse nos fidei justificari, ut fides est opus, aut virtus, sed solum ut organum, est apprehendens Chrsti

justitiam. At si fides in hac vita non potest esse perfecta, numquam omnino poterit esse perfecta. Nam in alia vita non perficietur, sed evacuabitur. Quis autem credat tam insignem virtutem numquam futuram esse perfectam?

Deinde S. Petrus in epist. I. cap. i. aperte docet, fidem perfectam esse posse, cum ait: Ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem et gloriam, in revelatione Domini nostri. Sicut enim aurum perfectum est, quod ignem sustinet, ita plane fides perfecta est quae in camino tentationis probata, pretiosior auro invenitur.

Praeterea qui credit ex toto corde, cert perfectam habet fidem: talem autem habuisse Eunuchum illum, quem Philippus baptizavit, testatur S. Lucas Actor, vm. Adhacc fidem Abrahami omnino fuisse perfectam, docet Apostolus ad Rom. iv. cum ait: Contra spem in spem credidit, non infirmatus est fide, non haesitavit diffidentia plenissime sciens, etc.. ubi ponitur illud 7rXT)po(pop7i0eIs, quod summam plenitudinem, perfectionemque designat. Idem quoque A- postolus ad Hebr. xi. non languidam fidem, sed robustissimam commendat, cum ait: Sancti per fidem vicerunt regna, operari sunt justitiam, adepti sunt repromissiones etc. Et S. Joannes in epist. I. cap. v. non de languida iide, sed de perfecta dicit: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Et Apostolus Petrus in epistol. I. cap. v, Cui resistite fortes in fide. Et Apostolus Paulus ad E- phes. vi. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequiss imi ignea extinguere. Certe enim fides, quae mundum vincere, diabolo resistere, et omqia ejus tela retundere potest, non imbecilla, nec languida, sed fortis et robusta esse debet.

Denique ad Hebr. cap. x. negari non potest, quin Apostolus perfectam fidem agnoscat, ubi dicit: Accedamus cum vero corde, in plenitudine fidei, est enim hic voxillla (•jrXvipocfopta) quae adversariorum etiam consensu plenissimam, ac perfectissimam persuasionem significat.

Jam vero de spe testimonium Apostoli ad Hebraeos vi. satis esse poterit. Ibi enim spem nostram esse debere affirmat, tamquam anchoram anima; tutam ac firmam.

Denique de charitate, in qua praecipue justitia nostra consistit, et de qua scribit Augustinus libro de natura et gratia cap. 42. « Ipsa charitas est verissima, plenissima, perfectissimaque justitia ». Et cap. 70. «Perfecta charitas, perfecta justitia est ». Testimonia autem divina ubique occurrunt. Nam Dominus Joan. xv. ait: Majorem hac 'dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Constat autem plurimos homines, id est, omnes Martyres hanc perfectionem charitatis attigisse. Item IJoan. ii. Qui servat (inquit Joan nes) vergam •ejus, in hoc vere charitas Dei perfecta est. Servari autem posse verbum ejus, docet idem Apostolus in eadem epist. cap. v. cum ait: Et mandata ejus gravia non sunt.

Denique non desunt in Scripturis exempla Sanctorum, qui Deum toto corde dilexerint. Nam de Davide scribitur Ecclesiast. xlvii. De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit eum, qui fecit illum. Et in Deuteronomio promittitur haec perfectio charitatis populo Dei, cum dicitur cap. xxx. Circumcidet Dominus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas eum in toto corde, et in tota anima tua. His accedit, quod Matth. v. Dominus dicit: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est. Et Apostolus agnoscit se, et alios quosdam esse perfectos, cum ’ scribit I ad Corinth. n. Sapientiam loquimur inter perfectos. Et ad Philipp. m. Quicumque ergo perfecti sumus etc.. Constat autem perfectionem in charitate consistere, cum sit ipsa vinculum perfectionis, Colossens. m. Igitur fatendum est, charitatem etiam in hac vita posse esse perfectam. Quod si fidem, spem et charitatem, ac per hoc justitiam inhserentem, perfectam habere possumus, frustra laborant hseretici in asserenda imputatione justitiae, quasi alioqui nullo modo simpliciter, et absolute justi esse possimus.

Quarto, refellitur idem error, quia fieri non potest, ut Christi justitia nobis imputetur, praesertim in eo sensu, qui probatur haereticis. Nam si solum vellent, nobis imputari Christi merita, quia nobis donata sunt, et possumus ea Deo Patri offerre pro peccatis nostris; quoniam Christus suscepit super se onus satisfaciendi pro nobis, nos-

que Deo Patri reconciliandi; recta esset eorum sententia, quamvis modus loquendi in Scripturis et Patribus, aut numquam, aut rarissime inveniatur: sed ita imputari nobis Christi justitiam, ut per eam formaliter justi nominemur, et simus, id nos cum recta ratione pugnare contendimus. Nam tametsi aliquando denominatio fiat a forma extrinseca, quomodo res dicitur cognita per cognitionem, quae est in mente, et partes dicitur visus, per visionem, quae est in oculo, tamen cum in aliquo duae sunt formae contrariae, una inhaerens, altera extrinseca, sine dubio denominatio absoluta sumitur ab inhaerente forma potius, quam ab extrinseca. Si quis enim aethiopem candida veste indueret, non recte diceret, hic aethiops est albus, sed contra recte diceret, hic aethiops est niger. Quoniam magis pertinet ad eum propria, et inhaerens nigredo, quam ille ascititius candor externus. Sic igitur, si hominem vere impium et injustum, per inhaerentem injustitiam, in duas per apprehensionem, et cogitationem justitiae Christi, non recte pronuntiabis eum justum, sed impium et injustum justissime nominabis.

Quinto refellitur, quoniam si vere nobis imputaretur Christi justitia, ut per eam justi haberemur ac censeremur, perindp ac si proprie nostra esset intrinseca, formalisque justitia, profecto non minus justi haberi, censerique deberemus quam ipse Christus: proinde deberemus dici, atque haberi Redemptores et Salvatores mundi, atque alia id genus vocabula et attributa recipere, quod ost absurdissimum.

Sexto, Christus id nobis restituit, quod perdideramus in Adam, ut scribit S. Irenseus lib. m. cap. 20. « Quando, inquit, incarnatus, et homo factus Christus longam hominum expositionem in se ipso recapitulavit, in compendio nobis salutem prsestans,' ut quod perdideramus in Adam, id est, secundum imaginem, et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Jesu reciperemus ».

Et S. Augustinus lib. vi. de Genes, cap. 24: « Recipimus, inquit, justitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo ». Et cap. 26. « Renovamini, inquit, spiritu mentis vestraj, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Ecce quod amisit Adam per peccatum.

ln hoc ergo renovamur secundum id, quod amisit Adam, id est, secundum spiritum mentis nostr® ». Et cap. 27. « Hanc imaginem in Spiritu mentis impressam, amisit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam justitia; ». Ubi notandum est, in n. lib. Retract. cap. 24. explicari hunc locum ab eodem Augustino, qui monet, imaginem non fuisse amissam omnino, sed tantum deformatam per peccatum, ut reformatione opus haberet. At in Adam non perdidimus justitiam imputatam, neque esse ad imaginem et similitudinem Dei, per imputationem, sed veram justitiam inhaerentem, per quam Vere similes eramus Deo; igitur per Christum veram justitiam, Deique similitudinem, non extrinsecam tantum imputatamque, recipimus.

Septimo, si per justitiam Christi, nobis imputatam, vere dici possumus justi et filii Dei; ergo poterit etiam Christus, per injustitiam nostram, sibi imputatam, dici vere peccator, et, quod horret animus cogitare, filius diaboli. Nam adversarii concedunt, ita Christo imputatum fuisse peccatum, ut nobis justitia imputatur. Tmo Illyricus in Confess. Antuerpiens. cap. 6. et in Apologia ejusdem admittit, Christum verissime dici peccatorem per potentissimam patris imputationem, et voluntariam in se peccatorum receptionem, At ista ipsorum blasphema, et sacrilega impudentia toti Scripturae repugnat. Christus enim in sacris litteris dicitur semel peccatum per tropum, quia hostia fuit pro peccato II ad Corinth. v. et item semel dicitur maledictum, ad Galat. in. quia maledictis et opprobriis, ac poenis plurimis subjectus fuit. At nusquam dicitur peccator, impius, scelestus, diaboli filius, nisi forte ab inimicis et infidelibus; sed ubique sanctus, innocens, immaculatus, impollutus, justissimus praedicatur.

Quare si Christus, quia vere in se sanctus erat, quamvis ei nostra iniquitas imputaretur; non iniquus, sed justus nominatus est: certe eadem ratione, si nos vere immundi essemus, et impii etiam post justificationem; quamvis nobis Christi justitia imputaretur, non justi, sed iniqui dicendi essemus, at Scriptura vocat nos justos et sanctos, Deique filios, et haeredes post lavacrum regenerationis et renovationis, ut patet ex cap. vm. ad Rom. cap. i. ad Ephes. cap. iii. ad Co-

loss. et aliis plurimis locis, non igitur per imputationem justitiae, sed per ipsam justitiam inhaerentem in nobis, et manentem justificamur.

Octavo, Christus in Canticis Canticorum comparatur sponso, et Ecclesia, sive anima justificata, comparatur sponsae. Dicitur autem sponsa illa pulcherrima pulchritudine sibi inhaerente, non pulchritudine sponsi sibi imputata. Nam idcirco tribuitur spons® pulchritudo propria mulierum, et sponso pulchritudo propria virorum, ut intelligamus aliam esse pulchritudinem Christi, aliam Ecclesiae, vel animae justificat®. Adde quod esset absurdissimum, si sponsus coelestis, et vere pulcherrimus, sponsam haberet turpissimam, et solum ornatam extrinsecus pretiosa aliqua veste viri.

Nono, per justificationem mundatur cor, ut pr®paretur ad visionem Dei. Nam ideo dicitur Matth. v. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Actor, xv. Fide purificans corda eorum. At oculos re ipsa immundus, quamvis mundissimus habeatur, non potest solem videre: igitur neque cor immundum, quamvis mundum reputetur, Deum unquam videbit. Vera igitur mundities, non imputativa confertur in justificatione, si ad visionem divinam pr®parare nos debet.

Decimo, Christus passus est, ut sanctificaret per suum sanguinem populum suum, dicit Apostolus ad Ilebr. xm. Et tradidit semel ipsum pro Ecclesia, ut eam sanctificaret ’, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ad Ephesios v. Et mundaret sibi populum acceptabilem, ad Titum n. Et ipse Dominus ait, Joannis xvii. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut et ipsi sint sanctificati in veritate. At si non vere, sed imputative tantum populum suum Christus sanctificavit, frustra passus et mortuus est; et non potuit perficere, quod 'optabat. Velle enim sanctificare, et sanctificare in veritate, non significat solum velle liberare a poena peccati, aut velle, ut habeamur pro sanctis, quamvis re vera non simus, sed velle id efficere, ut vere sancti, mundi et immaculati simus. Ali® rationes mult® adferri possent, sed h® vis® sunt nobis pr®cipu®.

Chapter 33 of 78