Skip to the text

Caput XIV. Solvitur argumentum petitum ex ratione

Argumentum postremum ex duplici ratione depromunt. Prima ratio sumitur ab imperfectione justitiae nostrae: Justitia enim debet exacte respondere legi: nulla autem humana justitia exacte respondet legi, juxta illud Psalm. exui. Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et illud sancti Gregorii lib. vili. Moralium cap. 23. « Quantalibet justitia polleant, nequaquam sibi ad innocentiam vel electi sufficiunt, si in judicio districto requirantur. » Cum igitur humana justitia judicium Dei sustinere, non possit, necesse est, ut confugiamusad justitiam Christi, quae nobis imputetur, ut per eam justi haberi ac pronunciari in divino judicio valeamus.

Respondeo: hoc argumentum, si quid probat, probat justitiam actualem non esseperfectain;non autem probat, justitiam habitualem, qua formaliterjusti sumus, utpaulo post fusius, ostendemus, non esse ita perfectam, ut absolute, simpliciter, et proprie justi nominemur, etsimus. Non enim formaliter justi sumus opere nostro, sed opere Dei, qui simul maculas peccatorum tergit, et habitum fidei, spei et charitatis infundit: Dei autem per fecta sunt opera, Deuteron. xxxii. Et: Exquisita in omnes voluntates ejus. Psal. cx. Unde parvuli baptizati, vere justi sunt, quamvis nihil operis fecerint. Addo praeterea, nec de justitia actuali argumentum illud recte concludere. Justitia enim actualis, quamvis aliquo modo sit imperfecta, propter admixtionem venialium delictorum, et egeat quotidiana remissione peccati; tariien non propterea desinit esse vera justitia, et suo etiam quodam modo perfecta. Sed de hac re dicemus in libro de justitia actuali.

Alterum argumentum adversariorum sumitur ab injuria, quam ipsi existimant fieri meritis, et justitiae Christi, si per inhaerentem justitiam justificari dicamur. Addunt etiam Tertium ab occasione superbiae, quam dicunt hominibus praeberi, si eis dicatur, propriam ipsos, atque inha?rentem habere justitiam.

Respondeo: Neque Christi gloria, neque

nostra humilitas indiget protectione mendacii, nihil detrahimus Christi meritis, cum ab illorum virtute et efficacia confiteamur justitiam nostram omnino pendere. Sed adversarii multum detrahunt de Christi gloria, cum affirmant, eum non potuisse tot suis laboribus et doloribus tam profunda humilitate, tam accurata obedientia, tam ardenti charitate a Patre impetrare, ut peccata nostra vere deleret, nosque adveram justitiam reformaret. Et plus multo tribuunt Sathana? ad nocendum, quam Christo ad curandum: et majores vires peccati volunt fuisse, quam gratia?.

Nulla quoque datur superbiendi occasio iis, quibus dicitur: « Quid habes, quod non accepisti: si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis »? Et: « Qui gloriatur, in Domino glorietur ». Et: «Gratia salvi facti estis per fidem ». Et: « Hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur ». Haec autem omnia Catholici dicunt, cum dicunt, homines ex dono Dei habere justitiam, id est, charitatem in corde diffusam per Spiritum sanctum, qui datur est eis ex merito obedientiae et passionis Christi.

Adversarii vero an non incredibili tumpre superbiunt, qui se ipsam Christi justitiam apprehendisse jactant, et inde se nulli Sanctorum aequare formidant. Certe Lutherus in serm. de natali B. Virginis, omnes fideles ipsi Deiparae facit aequales. Nec defuerunt, qui se ipsi etiam Christo aequare contenderent, ut Ruardus testatur in explicatione articuli de justificatione.

Chapter 40 of 78