Caput XV. Justitiam, qua formaliter justificamur, habitualem esse, non actualem
Expedita controversia de justitia inhaerente, sequitur Altera quaestio brevior, U- trum justitia inhaerens, per quam formaliter justi sumus, sit justitia habitualis, an actualis, an utraque. Disputant enim de hac re Catholici Docto res, cum in eo conveniant omnes, ut sit in nobis vera justitia inhaerens, non autem Christi justitia imputata.
Nos eorum sententiam magis conformem esse judicamus Scripturis, Concilio Triden¬
ti) Psal. CXLII, 2. - Deut. XXXII, 4; Psal. CX, 2.;
tino, testimoniis Patrum, et rationi, quae docet, solam esse habitualem justitiam, per quam formaliter justi nominamur et sumus: justitiam vero actualem, id est, opera vere justa, justificare quidem, ut S. Jacobus loquitur, cum ait cap. 2. ex operibus hominem justificari, sed meritorie, non formaliter.
Quod igitur ad Scripturas attinet, ea testimonia nobishoc loco sufficere posse videntur, quae docent, nos per Sacramenta justificari, Joan. in. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto etc. Ad Ephes v. Mundans eam lavacro aquse in verbo vitee. Ad Tit. iii. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis r, et renovationis Spiritus sancti, quem effudit innosabunde. At certe Sacramenta non justificant, nisi concurrendo per modum instrumenti ad infusionem justitiae habitualis. Nam si justificare deberent excitando actualem fidem et dilectionem, frustra adhiberetur Baptismus infantibus, et frustra baptizarentur, vel reconciliarentur ii, qui vi morbi alicujus, usum rationis et sensuum amisissent. Quos tamen recte baptizari vel reconciliari docet S. Augustinus lib. i. de adulterinis conjugiis cap. ult. Yide alia testimonia in lib. 1 de gratia et libero arbitrio cap. 4. ubi ex Scripturis et Patribus probavimus, gratiam gratum facientem esse qualitatem.
Quod vero attinet ad Concilium Tridentinum, perspicua res nobis esse videtur. Nam quod agnoscat Concilium habitualem justitiam, patet exsess. 6. c. 7. ubi dicit, causam formalem justificationis esse justitiam, sive chariatem, quam Deus unicuique propriam infundit, secundum mensuram dispositionum, et quae in cordibus justificatorum inhaeret. Quae certe nonconveniunt proprie, nisi in justitiam habitualem. Illa enim est, quae requirit dispositiones: illa quae proprie infunditur ab alio, non a nobis exhibetur; illa quae vere et permanenter inhaeret, cum non sit actus transiens, sed qualitas permanens.
Quod autem idem Concilium neget, per actualem justitiam nos formaliter justificari, intelligi potest ex eodem capite, ubi Concilium docet, unicam esse formalem causam justificationis. Nam si unica est formalis causa justificationis; non igitur justificamur formaliter per habitualem et actualem justitiam, cum istse duae sint, non una. Adde quod idem Concilium in eadem sess. 6. can. 3. distinguit gratiam justificationis ab actibus fidei,
spei et dilectionis. Adde etiam testimonium Catechismi Romani, ejusdem Concilii auctoritate confecti. Sic enimloquitur in tractatu de Baptismo: « Est autem gratia, quemadmodum Tridentina Synodus ab omnibus credendum poena anathematis proposita decrevit, non solum per quaiu peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam, et lux, qua; animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque an i mas pulchriores et splendidiores reddit ». Et paulo post addit auctor ejusdem libri, per eam qualitatem ad omnia Chritianae pietatis officia nos habiles reddi. Et rursus paulo infra adjungit, ex eadem pias, honestasque actiones proficisci. Quem locum citavimus in i. lib. de gratia et libero arbitrio, sed placuit eum repetere, quoniam luculenter explicat Concilii sententiam, et nulla ratione, quae Concilium de causa formali tradit, ad actualem justitiam detorqueri patitur.
Jam vero quod attinet ad testimonia Patrum, unius Augustini testimonio contenti erimus, quod satis multa loca Patrum, loco notato sint a nobis allata. S. igitur Augustinus plurimis in locis docet, opera justa esse effectus justifiationis, ac per hoc non causam formalem ejusdem. Lib. de fide et operibus, cap, xi. «Sequuntur opera justificatum, non praecedunt justificandum». Lib. i. contra duas epistolas Pelagianorumcap. 2. « Non vivunt homines bene, nisi priuseffecti sint filii Dei ». In Psalm. cx. «justitiam homo non operatur, nisi justifica tus». Lib. de spiritu et litteracap. 26. « Sic intelligendum est, factores legis justificabuntur, ut sciamus, eos non aliter esse factores legis nisi justificentur, ut non justificatio factoribus accedat, sed factores legis justificatio praecedat ». Et cap. xxx. « Per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae a vitio peccati, per animae sanitatem libertas arbitrii, per liberum arbitrium justitiae dilectio, per justitiae dilectionem legis operatio ». Denique in Psal. cxvni, concione 26. explicans illud: « Feci judicium et justitiam; Justitiae, inquit, nomine hoc loco non ipsa virtus, sed opus ejus significatum est: Quis enim fecit in homine justitiam, nisi qui justificat impium? hoc est: per gratiam ex impio facit justum. Facit ergo justitiam, id est, opus justitiae, qui habet in se justitiam, id est, opus gratiae. Ubi per opus gratiae intelligit sine dubio ipsam virtutem infusam. Nam ideo dixerat, per justitiam, quam facit homo, non intelligi virtutem, sed opus ejus, quoniam virtutem in homine non facit homo, sed Deus. Et initio dixerat, justitiam esse virtutem magnam, praecipueque laudabilem.
Circa ha3C Augustini testimonia, sunt aliqua breviter observanda; Primum, est impudenter iis abuti nonnumquam haereticos, ut probent opera non misceri justificationi, et solam fidem in ea locum habere. Falluntur enim haeretici duabus de causis; Primo, quoniam non loquitur Augustinus de operibus, quae disponunt ad justitiam acquirendam, quales sunt actus fidei, spei, dilectionis, poenitentiae et alii similes, sed solum de operibus absolute justis et meritoriis. Quamvis autem opera, absolute justa, ut Augustinus recte dicit, sequantur justificatum, non praecedant justificandum; tamen opera poenitentiae disponentia ad gratiam justificationis omnino praecedunt, ut suo loco ex eodem Augustino docuimus. Secundo falluntur, quoniam S. Augustinus loquitur de prima tantum justificatione, qua justificatur impius, non de secunda, qua justus justificatur adhuc, idest, injustitia crescit. Quamvis autem fateamur cum Augustino, in prima justificatione non admisceri opera perfecte juxta, tamen in secunda justificatione docemus cum eodem Augustino, opera juxta maxime admisceri, ut disputione dcactualijustitiasuoloco, Deo favente monstrabimus.
Secundo loco observandum est, non posse eludi testimonia, a nobis allata, si quis forte dicat, Augustinum per justificationem intelligere initium justificationis, idest-, fidem, ac velle dicere, opera justa non posse fieri sine fide. Nam in Psahn. cx. ubi Augustinus dixit, non posse fieri opera justitiis, nisi ab homine jam justificato, ibidem objicit sibi, orationem et confessionem publicani, quee praecessit justificationem, et tamen fiebat ex fide. « Unde ergo, inquit, illa confessio? nondum quidem opus est justitiae, sed delicti improbatio ». Ille certe videmus Augustinum loqui de operibus justitiae, quae praevequirunt perfectam justificationem. Idem etiam Augustinus, cum tam saepe repetit, fide impetrari justificationem, ut in libro dc spiritu, et littera cap. 29. et alibi, aperte distinguit justificationem a fide. Et cum dicit, homines non bene vivere, nisi prius effecti sint filii Dei; nonne apertissime loquitur de per¬
fecta justificatione, quae non solum initium fidei, sed etiam ipsam regenerationem et adoptionem includit?
Tertio natandum est, non posse etiam eludi haec testimonia, si quis dicat, Augustinum per justificationis gratiam, quae praecedit operationem justitiae, non intolligere habitum aliquem permanentem, sed continuam, motionem Dei, vel ipsam rectitudinem voluntatis erga Deum, ut ipse Augustinus definit in lib. xix. de Civ. Dei cap. 27. qui etiam alibi dicit, charitatem esse motum animi. Non possunt, inquam, hoc modo eludi testimonia allata. Nam motio illa Dei nihil ponit in reale et,inhaerens, nisi actus nostros. Actus autem nostri ex Augustino praerequirunt justificationem, non ipsiiormaliter justificant: proinde justificatio non esset alliquid reale in nobis, et inhaerens ex sententia S. Augustini, quod nemo Catholicus admittet. Deinde, Augustinus aperte dicit? nos justificari per infusionem justitiae, quae est virtus magna, praecipuequelaudabilis concione 26. in Psal. cxvm et eam distinguit ab opere justitiae. Denique, idem Augustinus in lib. i. de peccat, meritis et remiss. cap. 9. scribit nos justificari per communicationem gratiae spitualis, quam Deus latenter infundit et parvulis. At certe parvuli non habent continuam illan Dei motionem.
Rectitudo autem illa voluntatis et aliarum potentiarum, si praecise sumatur, non est aliquid reale infusum et inhaerens, sed ordo quidam et relatio rationis. Fides autem Catholica justificari nos docet per aliquid reale, infusum et inhaerens. Justitia igitur, quaformaliter justificamur, est habitus infusus et, inhaepens, ex quo rectitudo illa potentiarum consequitur. S. autem Augustinus in lib. 19. de Civitate Dei, et cum dicit, charitatem esse motum animi, definit justitiam actualem, vel certe ab effectu declarat, quid sit illud, quo formaliter justi sumus. Atque haec de sententia Augustini.
Porro rationi consentaneam esse hanc sententiam, quae docet, nos formaliter justificari per habitum, non per actum, facile probari potest. Primum enim justitia, qua formaliter justificamur, non est solum in adultis, sed etiam in parvulis baptizatis. At in parvulis nulla esse potest justitia actualis.
Secundo, justi non tantum, cum operantur, sed etiam cum cessant ab opere, justi sunt; neque enim dormientes justos deserit ju-, stili a.
Tertio, Spiritus sanctus peculiari modo inhabitat justificatos, non adultos tantum, sed etiam parvulos ut S. Augustinus scribit in epist. 57. ad Dardanum, et 105. ad Sixtum: nec disinit unquam inhabitare, donec justi sunt, ut omnes concedunt. At non potest intelligi, quomodo Spiritus sanctus semper in habitat justos, et noninhabitetpeccatores, nisi aliquid, atque id permanens, efficiat in justis, quod non efficit in peccatoribus. Id autem est gratia justificationis.
Quarto, non dicitur homo peccator, quia male operatur, sed quia transeunte opere malo, remanet in illo perversio, et macula per modum habitus. Igitur a contrario sensu non dicitur justus formaliter, qui operatur justitiam, sed qui habet in se justitiam et rectitudinem, per modum habitus permanentem. >
Quinto,' ipsi etiam Philosophi hoc docent, non posse recte dici justum, qui unum aut aliud opus efficit justum, sed qui per habitum ita dispositus est, ut possit, quando velit, facile, perfecte, et cum delectatione operari justitiam.
Chapter 41 of 78