Skip to the text

Caput I. De variis erroribus circa formalem causam justificationis

Expeditis iis, quee Justificationem praecedunt, de ipsa justificatione, id est, de causa formali, propter quam homo dicitur justus coram Deo, disserendum est. Magna sane qufestio, et hoc tempore prseter caderas maxime necessaria.

Hajretici siquidem Lutherani ad hanc disputationem illustrandam, magnum a se lumen accensum esse gloriantur. Cum tamen tanta eam opinionum confusione turbaverint, ut multi jam apud eos de veritate reperienda non sine ratione desperent. Exponam igitur breviter praecipuas eorum sententias, ut inde statu quaestionis invento, commodius et veritatem comprobare, et quae contra eam objiciuntur argumenta refutare possimus.

Primus igitur Lutherus causam formalem justificationis aliquando fidem, aliquando Christum ipsum fide apprehensum, facere videtur. Sic enim loquitur in comment. ad cap. n. ad Galat. « Sicut Sophistae dicunt charitatem informare et imbuere fidem; sic nos dicimus, Christum informare et imbuere fidem, vel formam esse fidei. Ergo fide apprehensus et inhabitans Christus, est justitia Christiana, propter quam nos Deus reputat justos, et donat vitam aeternam». Ibidem tamen etiam haec habet: « Est ergo formalis nostra justitia, ipsa fides et nebula cordis, hoc est, fiducia in rem, quae non videtur ». Itaque varie locutus est Lutherus; et ideo discipuli ejus in varias sententias abierunt, quamvis in eo convenirent, ut

dicerent, sola fide hominem justificari, el nullam esse in nobis inhaerentem justitiam.

Philippus Melanchton in confessione Augustana, art. 4, scribit, fidem ipsam nobis pro justitia imputari coram Deo. Sed in art. 20. et in Apologia Confessionis, art. 4. 5. 6. et 20. saepius repetit, non propter ipsam fidei virtutem nos coram Deo justos reputari, sed propter Christi meritum: dici autem nos fide justificari, quia fides apprehendit misericordiam Dei. Proinde Philippus quoque non semper uno modo loquitur, cum interdum fidem, interdum Christi meritum, interdum Dei misericordiam videatur facere formalem causam justificationis.

Quocirca Osiander in confutatione scripti, quod contra ipsum ediderat Melanchthon, testatur, viginti discrepantes sententias apud solos Confessionistas numerari de justificatione. Et in libro, quem scribit contra Nicticoracem quemdam, ita loquitur de Philippo, ejusque discipulis: « Simul ac locum aliquem Scripturae viderunt, in quo justitiae mentio fieret, statim ex eo novam justitiam sunt fabricati ». Atque ibidem recenset quatuordecim de justificatione sententias. Ip se autem Osiander ex Lutheri libris docuit, formalem causam justificationis esse illam ipsam justitiam, qua Deus essentialiter justus est. Sic enim intellexit, quod Lutherus ait, ipsum Christum in nobis habitantem esse formalem nostram justitiam. Itaque Osiander non agnoscit imputativam justitiam cum aliis Lutheranis, neque inhajrentem cum Catholicis, sed inhabitantem cum Luthero, ut ipse eum interpretatur. Extat ejus confessio, in qua sic loquitur: « De confessionistis, hypocritie docent, justitiam nostram nihil esse aliud, quam quod Deus nos pro justis habet, etiamsi simus peccatores.

et nostram justitiam esse extra nos ». Et in confutatione scripti Philippi, scribit, Deum non acceptare ullam justitiam, nisi suam propriam, et essentialem. Refellunt hanc Osiandri sententiam, cum alii permulti, tum Joannes Calvinus satis copiose lib. iii. Inst.it. eap. 11.

Matthias Illyricus in Centuriis, cent. 1. lib. ii. coi. 238. his verbis proponit sententiam, quam ex Luthero se didicisse, gloriatur: « Justitia, quam Deus impio imputat, non sunt qualitates, aut virtutes nostrae, neque ipsa Dei essentia, sed divina et substantialis justitia, sed totum opus, quod Christus homo et Deus in una persona mediator noster pro toto genere humano praestitit ». Eodem fere modo loquuntur in Colloquio Altemburgensi tum Saxonici, id est, Lutherani rigidi, tum Electorales, id est molles: « Inter nos, inquiunt isti, nulla est dubitatio, quin sacra Scriptura justitiam Christi, per quam nos coram Deo justificamur, et qua justi sumus, passionem et obedientiam Christi claris et perspicuis verbis appellet ». Et ibidem Saxonici: « Obedientia, inquiunt, et meritum Christi est res ipsa, quae nobis imputatur, est justitia ipsa, quae nobis donatur, atque adseribitur ».

Joannes Calvinus admittit quidem cum Lutheranis, non esse in nobis ullam inhaerentem justitiam, et imputari Christi justitiam, et propter eam condonari peccata, proprie tamen in ipsa remissione peccati sitam esse docet justificationem. Existimat enim nomen justificationis esse forense, neque aliud esse justificare, nisi justum pronuntiare. itaque in lib. iii. Institut. cap. H. §. 2. sic ait: « Nos justificationem simpliciter interpretamur acceptationem, qua nos Deus in gratiam receptos pro justis habet: eamque in peccatorum remissione, ac justitiae Christi imputatione positam esse dicimus. Et ibidem §. 3, justificare nihil aliud est, quam eum qui reus est, vel agitur, tamquam approbata innocentia a reatu absolvere. Cum itaque nos Christi intercessione justificet Deus, non propria; innocentia; approbatione, sed justitice imputatione nos absolvit, ut pro justis in Christo censeamur, qui in nobis non sumus ». Itaque cum idem Calvinus in eodem cap. §.■ 21. et 22. et in Antidoto Concilii ad sess 6. contendit, justificationem non esse positam nisi in peccatorum remissione, non excludit imputationem justitiae Christi, sed internam renova¬

tionem^et sanctificationem ^ quam justitia; nomine omnino indignam esse judicat.

Martinus Bucerus in libro Concordia;, ut fortasse Catholicos aliquos seduceret, ut fecit, duplicem justitiam excogitavit, a qua formaliter justificaremur; unam imperfectam, qua; in virtutibus in nobis inha;rentibns sita sit: alteram perfectam, quse est ipsa Christi justitia nobis imputata. Quoniam enim justitia nostra numquam talis esse potest, ut judicium Dei sustineat, ut ipse dicit, ideo necessariam esse imputationem justitia; Christi, ut illa induti, et quodammodo tecti coram Deo comparcamus, et justi pronunciemur. Hinc in libello Imperatori Ratisbonee exhibito a Lutheranis (quorum princeps Bucerus erat) sic legimus in art. 3. « Et si autem is qui justificatur, justitiam accipit, et habet per Christum etiam inhaerentem: tamen anima fidelis huic non innititur, sed soli justitia; Christi nobis donata;, sine qua nulla omnino est, nec esse potest justitia ».

In eamdem sententiam, sive potius errorem incidit Albertus Pighius in secunda controversia, et auctores Antididagmatis Coloniensis. Quocirca Bucerus in libro Concordiae jam citato, in articulo de Justificatione, fatetur, Pighii sententiam non dissentire a Lutheranorum sententia, quod attinet ad causam formalem justificationis, sed solum quantum ad causam apprehensivam, quam Lutherani solam fidem, Pighius dilectionem potius, quam fidem esse definit.

Cael erum quidquid Bucerus de Pighii communione cum Lutheranis dicat, duabus in rebus dissidet a Lutheranis Pighius. Primum enim Lutherani virtutes, quae sunt in nobis per gratiam Dei, non dignantur ullo modo nomine justitiae (solo excepto Bucero) sed inchoatam obedientiam et renovationem vocant, quam ipsam per se adeo contemnunt, ut injustitiam esse velint, et sempiterna morte dignam existiment, ut perspicuum est ex Calvino, Kemnitio, et aliis: « Omnia hominum opera (inquit Calvinus lib. m. Institut. cap. 12. §. 4.) si sua dignitate censeantur, nihil nisi inquinamenta sunt et sordes ». Et cap. 14. §. 9. « Nullum a sanctis exire potest opus, quod non mereatur justam opprobriis mercedem ». Neque ipsum Bucerum credibile est, justitiam in nobis inhaerentem posuisse, nisi nomine. Neque enim axioma illud Lutheri negare ausus fuisset: « Justus in omni bono opere peccat mortaliter ». At Pighius et Colonienses justitiam inhaerentem

imperfectam dixerunt, non quod injustitiam esse crederent, sed quod eam imparem esse censerent ad magnitudinem adoptionis filiorum J ei, quie per justificationem acquiritur.

Deinde (quod est discrimen longe maximum) Bucerus et caeteri sectarii, sententiam suam obstinate defendunt, neque Ecclesiae Catholicae judicio acquiescere sunt parati; proinde non errantes, sed haeretici merito nominantur. Pighius autem, et Colonienses semper in Ecclesiae Catholicae communione manserunt, parati illius judicio judicium suum, sententiamque subjicere; quocirca illorum errorem nulla animositate, sed sola ignoratione defensum tegere potuit charitas unitatis.

Ex his, quae hactenus dicta sunt, errores de justificatione quinque numerari posse videntur. Unus est, formalem causam justificationis esse fidem. Id enim (saltem verbo) tum in Lutheri scriptis, tum in Augustana Confessione reperimus. Alter, formalem causam justificationis esse Christi obedientiam, et justitiam nobis imputatam. Id enim Illyricus, et plerique alii docent. Tertius, formalem causam justificationis esse justitiam Dei essentialem nos inhabitantem. Id enim docuit Osiander. Quartus, formalem justificationem sitam esse proprie in sola remissione peccati. Id enim Calvinus affirmat, quamvis non neget (ut diximus) ad justificationem requiri etiam imputationem justitiae Christi. Quintus, formalem causam justificationis duplicem esse, justitiam nostram inhaerentem, et Christi justitiam imputatam. Id enim Pighius et quidam alii docuerunt.

Chapter 27 of 78