Skip to the text

Caput III. Inhaerentem esse justitiam nostram formalem, probatur ex Scripturis

Nunc ad argumenta pro veritate veniamus. Primum argumentum sumitur ex verbis illis Apostoli ad Roman. v. Sienim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratia. et donationis, et justitiae accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam. justi constituentur ■multi.

Ex hoc loco habemus, justificari per Christum, non esse haberi, aut pronunciari justos, sed vere fieri atque constitui justos, per adeptionem inhaerentis justitiae, et justitiae non imperfectae, sed absolutae et perfectae. Nam justificare hoc loco esse justum facere, • non justum pronunciare, perspicuum est tum ex illis verbis, Justi constituentur multi, ubi declarat Apostolus ipse, quid sit justificari, ac dicit esse justum constitui; justum autem constitui, et justum fieri idem sunt; tum ex antithesi Adami ad Chrisfum, scribit enim Apostolus, sic nos constitui justos per obedientiam Christi, quo modo constituti sumus injusti per inobedientiam Adami: constat autem per inobedientiam Adami nos injustos esse constitutos, injustitia in nobis vere, ac re ipsa inhaerente, non injustitia Adami nobis imputata.

Esse autem justitiam, quam per Christum adipiscimur, veram, absolutaraquejustitiam, intelligi potest, tum ex eo, quod Apostolus vocat eam abundantiam justitiae; tum ex

eo, quod idem Apostolus dicit, majus esse Dei donum, quam Adce peccatum. Inde enim sequitur, ut si peccatum Adde veram in nobis et absolutam injustitiam posuit, ut omnium consensu posuit, certe Dei donum veram in nobis absolutamquo justitiam ponat.

Sed occurrunt Calvinus et Ivemnitius, et probare nituntur, Apostolum hoc loco per vocem « justificare, » nihil aliud significare voluisse, nisi justum, pronunciare. Primo, quoniam opposuit verbum, «justificare», verbo, « condemnare, » cum ait, «judicium ex uno in condemnationem, gratia ex multis in justificationem ». Et rursus cap. 8. « Deus, qui justificat, quis est, qui condemnet ».

Secundo, quoniam Apostolus sine dubio phrasim Hebraicam imitatur, tametsi greeee scribat; Hebraice autem verbum, « justificare », forensem plane significationem habet.

Tertio, quoniam Latina vox, si proprietas inspiciatur, nihil significat aliud, nisi justum pronunciare. Quamvis enim a Patribus interdum justificare, accipiatur pro eo, quod est justum facere: tamen ea notio non invenitur apud bonos linguae Latina* auctores. Denique, Catholicos Kemnitius reprehendit, quod nimis haereant in ipsa compositione vocabuli, quasi justificare sit justum facere, quia componitur ex nomine justum et verbo facere.

Respondeo ad primum, justificatio recte opponitur condemnationi, et tamen nonideo semper est forense vocabulum. Nam ipsa etiam condemnatio interdum est actus judicis deputantis ad poenam eum, qui in judicio reus inventus est: interdum autem est effectus culpae, quae poenam commeruit. Siquidem et Adam nos condemnavit et Deus. Sed Adam nos condemnavit non judicando, nec modo forensi, sed imprimendo culpam originalem: Deus autem judicando damnavit. Ad euradem igitur modum et justificatio nunc est actus judicis, nunc effectus gratiae;- et ipse idem Christus primo, ut secundus Adam, nos justificat delendo peccata, et gratiam infundendo, secundo, in die judicii nos justificabit, declaiando justos, quos ipse antea fecit justos.

Praeterea, quamvis condemnatio et justificatio alicubi significent actio rrem judicis, ut in illo loco citato: Judicium ex uno in condeinuationem, etc., tamen quando Deus justificat impium, declarando justum, facit feliam justum; quoniam judicium Dei secundum veritatem est. Itaque sive Christus per obedientiam suam, sive per judicium suum nos justificet, semper facit justos. Et hoc modo locum istum intellexit S. Augustinus lib. i. de peccatorum meritis et remissione, cap. 15. ubi dicit, in Christo justificari, ex sententia Apostoli ad Roman. v. non esse solum imitatione Christi justum fieri, sed etiam per ejus gratiam regenerari: sicut in Adamo condemnari, non esse solum imitatione Adami, sed carnali etiam generatione ad culpam trahi.

Ad secundum de voce Hebraica, dico verbum pvS et proprie nihil esse aliud,

nisi justum facere, sed quia potest aliquis fieri justus, tum intrinsece per adeptionem justitim, tum extrinsece per declarationem, inde eamdem vocem ad varia significanda traduci. Porro non deesse loca in Scripturis, ubi vox illa significet justum facere, non more forensi declarando, sed vere efficiendo justitiam, perspicuum est ex verbis illis Danielis cap. 12. Qui ad justitiam erudiunt mullus, fulgebunt sicut stella.? in perpetuas aeternitates. Illud enim: Qui ad justitiam erudiunt, in Hebraeo est id est, justificantes,

sive qui justificant. Et non potest hoc trahi ad judices declarantes, significat enim Propheta magnam futuram esse gloriam Doctorum, qui multos ad justitiam docendo perduxerint.

Neque multum prodest adversariis, quod aliqui eorum dicunt, Danielem loqui de ministris Evangelii, qui annunciant remissionem peccatorum per fidem Christi, quasi justificare sit indulgentiam praedicare. Nam etiam hoc modo justificare non erit forense vocabulum, quomodo Calvinus et Ivemnitius, illud accipiunt. Non enim qui fi ree dicat Evangelium, pronunciat homines esse justos, more judicis, sed aperit viam ad justificationem, et eo modo causa est, ut auditores justi efficiantur ex impiis. Non enim dicit, ego vox omnes justos esse pronuncio, sed ait, credite Evangelio, et justificabimini: quemadmodum nullus judex loquitur, itaque certum est apud Danielem loco notatu, verbum justificant, non admittere forensem significationem.

Sed est alius locus adhuc illustrior apud

Isaiaiu, cap. 53. ubi de Christo sic loquitur Isaias: In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ubi est verbum in biphil quod justum facere significat. Conatur quidem Kemnitius hunc etiam locum detorquere ad significationem forensem, sed frustra. Quatuor enim vocabula manifeste repugnant ejus interpretationi.

Primum est, « in scientia sua ». Id enim significat, interprete S. Hieronymo, Christum variismodis justificasse homines, atque unum ex eis modis fuisse doctrinam. Qui autem docendo justificat, certe non judicis more justificat.

Alterum est, « ipse justus », qua voce significatur, Christum nou solum docendo, sed etiam juste operando, ac nobis justitiam suam impartiendo justificare. Porro non requiritur ad justificandum more forensi, ut is justus sit, qui alios justificat, sed necessario requiritur, ut is justus sit, qui bene operando justificare debet. Et ideo beatus Paulus ad hunc locum alludens ait ad Roman. m. Ut sit ipse justus et justificans.

Tertium est, « servus meus ». Sic enim legendum est, non servos meos, ut habent aliqui codices vitio librariorum, in Hebraeo enim est VQV-; significat autem haec vox, Christum servisse Deo Patri in opere justificationis, ac per hoc justificasse homines non judicando, sed ministrando, ut ipse dicit Matth. xx. Filius hominis non venit mininis trari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Unde et ab A- postolo Roman. xv. vocatur minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.

Quartum est, « iniquitates eorum portabit ». Hic enim significatur modus, quo Christus ministrando justificat, ubi vox Hebraea significat, gestare quasi in humeris. Itaque docet Isaias, Christum nos justificasse. portando sarcinam peccatorum nostrorum in humeris suis, id est, luendo poenam nobis debitam. Quo allusit sanctus Petrus in epist. I cap. ii. cum ait: Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati estis (i). Ubi vides effectum satisfactionis Christi, esse justitiam et sanitatem nobis inhaerentem. Non igitur, in hoc Isaise testimonio, «justificare» accipitur more fo.

rensi, neque enim judices ita justificant, ut pro reis poenas luant, eosque peccatis mori, et justitiae vivere, ac demum spiritualiter sanos esse faciant.

Est etiam alius locus in Scriptura, ubi «justificare », nullo modo potest accipi more forensi, nimirum Apoc. xxii. Qui justus est, justificetur adhuc, et qui sordidus est, sordescat adhuc. Et tamen non ignorabat sanctus Joannes Hebraicas phrases.

Ad tertium, de usu Latinae vocis apud bonos auctores, respondeo, auctores linguae Latinae non habere hanc vocem in ulla significatione, et ideo non esse mirum, si non possimus ostendere in Terentio, vel Cicerone, «justificare», positum esse pro eo, quod est justum facere. Nam nec ipse Kemnitius aut Calvinus ostendet in iisdem auctoribus,

« justificare », usurpatum esse pro eo, quod est justum pronunciare.

Deinde non esset etiam mirum, si profani auctores haberent hanc vocem solum. in usu forensi, cum ignoraverint justificationem judicis Dei. Deus enim cum justificat impium, pronunciat quidem illum justum, quod et homines faciunt, sed absolvendo facit illum vere justum ex impio, quod homines facere non possunt. Atque'hinc est, quod apud homines, qui fatetur delictum, condemnatur; qui negat, justificatur: contra autem apud Deum, qui negat, condemnatur; qui fatetur, justificatur. Nam cum non possint homines eum, qui delictum fatetur, facere justum ex reo, damnare debent, non justificare, si nolint errare. Deus autem, cujus judicium secundum veritatem est, pronunciat justum eum, qui se fatetur reum, sed p ronunciando, justum (utsupra diximus) facit re vera justum. Proinde solus Deus non erat; cum impios injustosque justificat.

Quod mysterium non ignorantes sancti Patres, Latinae etiam linguae non imperiti, verbum, «justificare », passim usurpant pro eo, quod est justum facere: « Quis est, inquit Augustinus in Psalm. xxx. concion. 1. « qui justificat impium? quifacit ex impio justum ». Item lib. n. de peccatorum meritis et remissione, cap. xxxiii, « Gratia Dei justificamur, hoc est, justi efficimur ». Item libro de spiritu et littera, cap. xxvi: «Quid estaliudjustificati, quam justi facti»? Epist. 105. «Justi enim facti sunt, cum justificati sunt ». Et Epist. 106! « Antequam gratia justificetur, idest, justus

efficiatur, impius quid est, nisi impius »?Et epist. 120. cap. xx. « Credens in cum qui justificat impium, id est, ex impio facit pium».

Quanta igitur importunitas novatorum est, ut in quaestione Ecclesiastica repudient Patres, neque velint quiescere, nisi Ciceronem illis, vel Terentium judicem proferamus. Et cum Apostolus ipse tam aperte significaverit justificari esse justum constitui, ac per hoc vocis compositionem et notionem aperuerit, calumnietur Kemnitius adhuc, quod ex compositione vocis interpretationem nominis eruamus? sed de his satis multa dicta sunt.

Alterum testimonium pro justitia inhaerente sumitur ex cap. m ad Romanos: Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu, quem proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Hoc loco simul explicantur fere omnes causae justificationis; nam justificamur a Deo gratis, id est, ex mera ejus liberalitate, quantum ad nostra merita; nullo enim nostro opere meremur justificari. At haec Dei liberalitas est causa efficiens. Justificamur autem per gratiam ipsius, idest, per justitiam ab illo donatam, et infusam; et haec est causa formalis. Justificamur item per redemptionem, quae est in Christo Jesu; et haec est causa meritoria. Denique justificamur per fidem in sanguine propitiatoris; et haec est causa dispositiva.

Respondent adversarii, Calvinus, Kemnitius et alii, per gratiam non significari domim aliquod infusum et inhaerens, sed ipsum Dei favorem et benevolentiam, qua nos prosequitur, dum per Christi merita nos reconciliat, non imputans delicta nostra, sed imputans justitiam ctobedientiam Christi.

At in primis favor Dei satis explicantur per illam vocem, « gratis », qui enim gratis justificat, certe ex benevolentia et liberalitate justificat. Illa igitur additio, « per gratiam», non ipsum favorem, sed aliquid aliud, id est, effectum illius favoris significabit.

Deinde praepositio, «per», non recte accommodatur favori et benevolentiae, sed causae formali, aut meritoriae, aut instrumentali. Non enim recte diceremus, Deus per suum favorem, aut per suam benevolentiam nos justificat; recte autem dicimus, per gratiam inhaerentem, per meritum filii sui, per fidem et Sacramenta justificat.

Adhaec benevolentia Dei non potest esse inanis, sed omnino praestat atque efficit id bonam, quod alicui vult. Omnia enim qusecumque voluit fecit, Psalm. cxin, etsi vellet alicui bonum, et non faceret, non esset omnipotens, sed similis nobis infirmus. Cur enim multa volunt homines, quae non faciunt, nisi quia multa volunt, quse non possunt? cum vero Deus nos diligit, ac nobis bene vult, id sine dubio vult, ut simus vere justi et sancti coram ipso: Elegit emmnos, ut Apostolus loquitur ad Ephes. i. ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus. Et: ffxc est voluntas Dei (inquit Apostolus ad 1. Thcssalon. iv) sanctificatio vestra. Igitur si gratia justificans est favor et benevolentia Dei, et Deus non solum extrinsecus favet, neque inaniter bonum vult, sed facit sanctos, et immaculatos, quales esse nos vult; certe sequitur, ut per gratiam justificari, non sit justos reputari, et non esse, sed’ re vera justos, sanctos, atque immaculatos esse.

Praeterea gratiam justificantem non esse solum favorem Dei, sed donum in anima inhaerens, intelligi potest ex variis attributis et nominibus ejus. Nam dicitur donum, quod accipimus, ad Roman. v. Accipientes abundantiam gratise et donatioriis. Item dicitur dari per Christum gratia et veritas per Jesum Christum facta est, Joan. i. non autem recte dicitur facta per Christum benevolentia Dei Patris. Item dicitur dari ad mensuram ab ipso Christo: Unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi, ad Ephes. iv. At benevolentia Dei non datur ad mensuram, neque a Christo. Item comparatur essentiae, quae datur per creationem. Inde enim dicimur « creari in Christo», ad Ephes. ii. Et esse « nova creatura », ad Galat. v. At id, per quod creaturae dicimur, intimum et inhaerens est.

Denique comparatur luci, II ad Corinth. VI. Quse participatio justitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? ad Ephes. v. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. I Joan. ii. Qui dicit, se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est. At certe lux non facit corpus lucidum, nisi inhaereat, neque patitur'secum tenebras. Quomodo igitur potest homo justificatus, non tantum lucidus dici, sed etiam lux in Domino, cum antea tenebrosus esset, si adhuc tenebrae peccatorum in ipso inhaerent, et gratiae lux extrinsecus manet?

Praeterea gratia, per quam justificari nos dicit Apostolus, dicitur etiam charitas diffusa in cordibus per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad Roman. v. Et quamvis adversarii, Philippus, Calvinus, Petrus Martyr, et alii, contendant, Apostolum loqui de charitate, qua Deus nos diligit, hoc est, de favore et benevolentia, quae in ipso Deo est; tamen sanctus Augustinus, quem sibi anteponi, velint nolint 'adversarii pati debent, disertis verbis contrarium docet. Sic enim loquitur in libro de Spiritu et littera, cap. xxxii. «CharitasDei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos ». Ipse etiam Apostolus ad Roman. vm. de hoc ipso spiritu nobis dato, loquens: Accepistis, inquit, spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater. At certe clamamus, Abba Pater, per charitatem, qua diligimus nos Deum, non qua diligit nos Deus. Et in eodem cap. per gratiam justificantem vivere dicimur: « Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter justificationem ». At non recte dici possumus vivere per extrinsecum Dei favorem; cum nihil sit magis intimum, quam vita.

Tertium testimonium est in epistola priore ad Corinth. cap. vi. ubi sic explicat Apotolus justificationem: Et hxc quidem ( peccatores videlicet) fuistis, sed abluti estis, sed sanctificat/'. estis, sed justificati estis in nomine Domini, nostri Jesu C hiasti, et in spiritu Dei nostri. Quo loco, ut exponunt Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus et alii, docet Apostolus, homines in Baptismb per invocationem nominis Christi, et operationem Spiritus sancti purgari et sanctificari. Atque hoc ipsum esse justificari, ita ut justificatio duo illa contineat, purgationem, sive ablutionem et sanctificationem. Quod si justificatio est ablutio et sanctificatio; sequitur, ut justificatio non sit sola peccatorum remissio sine interna sanctificatione. Item sequitur, ut justificatio non sit imputatio justitiae, vel declaratio, more forensi. Nam imputatio et declaratio non egent invocatione nominis Christi, aut virtute Spiritus sancti. Apostolus autem dicit, Corinthios fuisse ablutos, sanctificatos et justificatos, in nomine Christi et in virtute Spiritus sancti.

Quartum testimonium est' in epistola ad

Titum, cap. hi. Cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regeneratioms et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abuncle per desum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus, secundum spem vitx internae. Ex verbis illis postremis: Ut justificati gratia ipsius, etc., intelligimus. in verbis superioribus descriptam essejustificationem, ita ut secundum Apostoli sententiam, justificatio sit regeneratio et renovatio, Dei benignitate, per lavacrum Baptismi et effusionem Spiritus sancti, in nobis facta.

Hanc autem regenerationem, et renovationem, quae est ipsa justificatio, formali ter fieri per donum aliquod inhaerens, tribus argumentis probari potest. Primo, ex ipsa natura et ratione regenerationis; neque enim intelligi potest, quemadmodum regeneretur aliquis, sine ulla sui mutatione, per solam Dei benevolentiam, in ipso Deo existente; vel per solam extrinsecam justitia) alterius imputationem. Nam certe regeneratus, diligitur ut filius, cum antea odio haberetur, ut inimicus, igitur m litatio aliqua facta est; non potuit autem in Deo fieri, igitur in homine facta est. Ac per hoc regeneratio aliquid in ipso homine ponit, ob quod filius Dei nominetur et sit.

Deinde, idem probatur ex causis hujus renovationis, quas hoc loco idem Apostolus numerat. Nominatur enim benignitas Dei, quae estefficiens causa; Christus, qui est causa meritoria; lavacrum Baptismi, quod est causa instrumentaria; effusio Spiritus, sive Spiritus effusus, qui est causa formalis. Per effusionem autem Spiritus, sive spiritum effusum, nihil rectius intelligitur, quam primarium ejus donum, quod est charitas, qua) idcirco etiam dicitur diffundi in cordibus nostris.

Denique idem probatur ex confessione adversariorum; fatentur enim etiam ipsi, esse in nobis inhmrentem aliquam renovationem per Spiritum sanctum, sed negant eam proprie esse justitiam, aut per eam nos absolute justificari, et ideo confugiunt ad Christi justitiam imputatam. At Apostolus hanc ipsam renovationem justificationem appellat, ut ostendimus. Id enim significat illud: Ut justi ficati gratia ipsius, hier edes simus, secundum

spem vitae aeternae. Reddit enim causam, cur nos Deus per lavacrum et spiritum sanctum regeneraverit, ac renovaverit; et ait, causam fuisse, ut justificari, id est, ut per eam regenerationem, et renovationem justificati, ha)- redes regni, ac vitae sempiterna) effici mereamur.

Quintum testimonium e 4, ad Ilebr. xi. ubi testatur Apostolus, aliquos homines fuisse vere ct absolute justos; nam de Abel scribit: Testimonium consecutus est, esse justus. De Noe: justitiae, quae per fidem est. haeres est constitutus. Isti certe et alii eorum similes, vere justi erant, nec justi imperfecte et inchoate, sed absolute et perfecte. Neque enim Scriptura justos absolute vocaret eos, qui absolute justi non essent. Quid? quod etiam perfectos et immaculatos appellat? Nam Gen. vi. de Noe dicitur: Noe vir justus atque perfectus fuit. Et David in Psal. cxvill. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini

Porro hsec eorum justitia non erat justitia Dei inhabitans, aut justitia Christi imputata, sed justitia in illis inhierenset propria. Nam Apostolus ostendere volens, unde Abel justitia) testimonium consecutus esset, ait: Testimonium perhibente Deo, muneribus ejus. Ubi videmus, probari justitiam Abelis, ab effectu ipsius justitia). Nam ut ait sanctus Joannes in epist I. cap. m. Qui facit justitiam justus est. Itaque probat Apostolus, Abelem fuisse justum, quia justa opera faciebat, cum Deo rite sacrificaret. Justi autem operis causa, est justitia inhaerens, non imputatio justitiae, qua) cum extrinseca sit, principium operis esse non potest. Sic etiam Noe fuisse justum, probat ibidem Apostolus, quia credidit Deo, timuit judicium Dei, obedivit mandatis Dei. Et in Genesi, ciip. vi, dicitur fuisse justus, quia ambulavit cum Deo. Quomodo etiam probat S. Lucas. cap. i. Zachariam et Elisabetham fuisse justos coram Deo, quia incedebant in omnibus mandatis et justificationibus Domini.

Sextum testimonium est Apostoli ad Roman. vili, et I ad Gorinth. xv. ubi dicit, justos conformes esse imagini Christi, et portare imaginem Christi: Quos, inquit, praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui; ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. E t sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus ct imaginem coelestis. Christus autem

non est justus per imputationem, neque per solam inhabitationem justitim increatae, sed justus est vere ac proprie, etiam ut homo, per creatam et inhaerentem sibi justitiam, ex qua justissima opera faciebat: igitur et nos si similes, si fratres, si imagines ejus esse debemus, justitiam veram et inhaerentem habere necesseest. Nam sire ipsa injusti etsolum putative justi simus, magis diaboli, quam Christi imaginem geremus. Rectius enim denominamur ab eo, quod sumus quam ab eo, quod esse putamur. Praeterea terreni hominis, id est. Adami peccatoris? veram imaginem portavimus, quoniam peccatum in nobis non putative, sed vere et re ipsa inhaerebat, igitur et Christi veram imaginem geremus, si justitia nobis putative, sed vere ac rc ipsa inhaereat.

Septimum testimonium est in epist. ad Romanos, cap. vi, ubi Apostolus docet, nos per justificationem, qua morimur peccato, et resurgimus justitiae, repraesentare Christi mortem et resurrectionem. Et inter alia dicit: Qui mortuus est, justificatus est a peccato. Quod etiam significavit Apostolus Petrus in priore epist. cap. iv. cum ait: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Quia qui passus est in carne, desiit a peccatis. At Christus non putative, sed vere mortuus est et vere resurrexit. Igitur et nos non putative, sed vere morimur peccato, et resurgimus ad justitiam, cum per Baptismum justificamur.

Octavum testimonium est in epist. ad Romanos, cap. vm. ubi Apostolus scribit: Nos jam per Christum accepisse spiritum adoptionis filiorum Dei quoad animam quae vivit (ut ibidem dicit) propter justificationem, quamvis corpus mortuum sit (id est, adhuc mortale sit) propter peccatum, Sed paulo post addit: Nos jam primitias spiritus habentes, intra nos gemere, expectantes adoptionem filiorum Dei, redemptionem corporis nostri. Nam ut idem ait ad Philippens. m. Salvatorem expectamus, qui reformabit corpus humilitatis nos f me, configuratum corpori claritatis suae. Atqui adoptio filiorum, quam expectamus in redemptione corporis, verissima erit, et inhaerens in ipso coi’pore, id est, immortalitas et impassibilitas, non putativa, sed vera. Igitur adoptio quam nunc habemus in Spiritu per justificationem, vera etiam esse debet, non putativa. Alioqui, sicut expectamus redemptionem corporis, ita quoque expectaremus redemptionem animae.

Chapter 29 of 78