Skip to the text

Caput I. De personis, quibus Purgatorium convenit

Demonstravimus hactenus Purgatorium esse; nunc de circumstantiis Purgatorii, id est, de personis, loco, tempore, poenis, suffragiis, aliisque id genus disserendum est. Prima igitur illa quaestio occurrit: « Quibus personis purgatio post hanc vitam conveniat? » Multi autem exstiterunt errores de ejusmodi personis.

Primus fuit, purgari debere post hanc vitam tam bonos, quam malos, uno Christo excepto. Haec sententia solet tribui Alcuino, sed videtur esse non ejus solum, sed multorum Patrum. Origenes enim hom. 14. in Lucam: « Ego, inquit, puto, quia et post resurrectionem ex mortuis indigeamus Sacramento eluente nos atque purgante; nemo enim absque sordibus resurgere poterit, nec ullam posse animam i’eperiri, quae universis statim vitiis careat. » Et in.Psalm. XXXVI: « Omnes nos venire necesse est ad illum ignem, etiamsi Paulus sit aliquis, vel Petrus. ii

Ambrosius in Psal. XXXVI: « Igne ergo, inquit, purgabuntur filii Levi, igne Ezechiel, igne Daniel. » Et in Ps. CXVIII. serm. 20. adducens illud Genes. IV: Posuit ante paradisum flammeum gladium, dicit, illum gla¬

dium igneum, esse ignem purgatorium, per quem necessario transit, quicumque in Paradisum intrat: « Omnes, inquit, opoi*tet transire per flammas, sive ille Joannes sit, sive Petrus etc. » Et infra: « Unus ignem illum sentire non potuit, qui est justitia Dei Christus. »

Idem videtur sensisse Hilarius in illa verba Ps. CXVIII. Concupivit anima mea desiderare judicia justifice luce. Ubi insinuat etiam B. Mariam transire debuisse per illum ignem. Idem Lactantius lib. VII. c. 21. divin. Institut. et Hieronymus in cap. VII. Amos in illa verba: Ecce vocabit ignem ad judicium. Denique Rupertus lib. III. in Gen. cap. 32. explicans flammeum gladium.

Ilaec sententia accepta, ut sonat, manifestum errorem continet. Nam in Concilio Florentino sess. ultima definitum est, aliquas animas in infernum, aliquas in purgatorium, aliquas in coelum mox recipi. Deinde Ecclesia semper credidit eos, qui mox a Baptismo moriuntur, nullam Purgatorii, poenam sentire posse, ut constanter Augustinus docet lib. XXI. de Civ. Dei, cap. 10 et similiter eos, qui baptizantur in sanguine suo, ut Cyprianus lib. IV. epist. 2. dicit, omnia enim peccata passione purgari affirmat, et ideo Martyres statim ad praemium pervenire.

Adde, quod Patres adducti (Origene excepto, cujus verba in homil. 14. in Lucam, non patiuntur commodam expositionem) videntur sano modo intelligi posse: Nam aliqui eorum per ignem non intelligunt ignem Purgatorium, sed ignem divini judicii, quomodo loquitur Paulus in priori epistola ad

Corinthios cap. III. cum ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (t). Et hoc modo fatendum est, omnes Sanctos, Christo excepto, per ignem transire. Ita videntur de igne loqui Hilarius et Hieronymus, et in loco posteriore Ambrosius.

Aliqui vero videntur intelligereper ignem verum ignem Purgatorii, per quem tamen dicunt transire Sanctos sine ulla laesione, ita ut transeant per Purgatorium materialiter, non formaliter. Ita videntur loqui Lactantius, Ambrosius et Rupertus. Lactantius enim sic ait: « Sed et justos cum judicaverit Deus, etiam igne eos examinabit: tum quorum peccata vel pondere, vel numero praevaluerint, perstringentur igni atque amburentur': quos autem plena justitia et maturitas virtutis decoxerit, ignem illum non sentient, habent enim aliquid in se Dei, quod vim flamma) repellat. » Sic etiam Ambrosius in Psalm. XXXVI. ubi dixerat, omnes transituros per ignem, subjungit, quosdam mansuros in illo igne perpetuo, quosdam urendos, non tamen exurendos, quibusdam, id est, Sanctis instar roris futurum, ut quondam tribus pueris in Babylonis fornace.

Conformis est huic sententiae visio B. Fursaei, quam describit Beda lib. III, hist. cap. 19. Ille enim vidit in via ad coelum maximos ignes, per quos necessario transeundum erat, sed vidit simul eos, qui nihil haberent combustibile, id est, nullum culpae aut poenae reatum, illaesos transire, alios vero magis minusve exuri, prout plus minusve materiae combustibilis afferebant. Sane hanc sententiam, quae docet omnes transitu ros per ignem, licet non omnes laedendi sint ab igne, nec auderem pro vera asserere, nec ut errorem improbare.

Secundus error, est, omnes malos, tam daemones, quam homines tandem inferno paenitus evacuato salvandos, et proinde omnes poenas post hanc vitam esse purgatorias. Hic error Origenis fuit, ut referunt et refellunt Epiphanius epist. ad Joannem Hierosolymitanum, Augustinus lib. XXL de Civitate Dei cap. 17. et 23. Hieronymus in cap. III. Jonae, et Gregorius lib. IX. moral. cap. 43. et 46. et lib. XXXIV. cap. 12 et 13. Nam Matth. XXV. dicitur: Ite maledicti in ignem (jeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Et ne forte responderent, ignem esse

aeternum, sed non mansionem in igne, concludit Dominus: Ut ibunt hi in supplicium a' ternum, justi autem in vitam iv ternam. Et Apocal. XX: Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudopropheta’ cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Errorem eumdem tribuit S. Hieronymo, Ruffinuslib. I.invectiv. in Hieronymum, sed injuria: nam B.Hieronymushujus erroris hostis acerrimus fuit, ut praeter locum citatum patet ex Apologia II. contra Ruffinum, ex lib. I. contra Pelagianos, ex epistola ad Pammachium de erroribus Joannis Hierosolymitani, et ex commentario in ultima verba Isaiae. Quod autem citat pro hoc errore Ruffinus ex commentariis Hieronymi in epistolam ad Ephesios, sunt dicta in persona Origenis, ut idem Hieronymus docet de similibus erroribus, in Apologia I. contra Ruffinum. Dicitur exstare liber cujusdam Stanislai Anabaptistae pro hoc errore Origenis, qui inscribitur de divina philanthropia; sed eum librum nondum videre potui.

Tertius error est eorum, qui non quidem Diaboli, sed tamen omnium hominum peccatorum poenas, post hanc vitam dicebant esse temporales, et purgatorias, ut Augustinus refert et refellit lib. XXI. de Civit. Dei cap. 18 et 24.

Quartus error est eorum, qui id sentiebant solum de omnibus Christianis, sive ha:retici, sive Catholici essent; refert Augustinus ibidem c. 19. et 23.

Quintus eorum, qui id sentiebant de solis et omnibus illis, qui aliquando fuissent Catholici. Augustinus ibidem refert cap. 20 et 23. Hi errores refelluntur, tum ex Matth. XXV: Ite in ignem aeternum. Et Apocalysis XX: Cruciabuntur in saecula saeculorum; tum etiam ex Isaise ultimo: Ignis eorum non ex-’ tinguetur. Et Galatas V: Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Nam in his locis non soli Daunones, nec soli homines Ethnici, aut haeretici, sed etiam flagitiosi Catholici puniendi esse dicuntur sine ullo fine.

Fundamenta errorum istorum erant quatuor. Primum, quia Psal. LXXVI. dicitur: Numquid obliviscetur misereri Deus, aut, continebit in ira sua misericordias suas? Secundum, quia Roman. II. dicitur: ConclusU

Deus omnes in infidelitate, ut omnium miserea- u tur (i). Tertium, quia si Sancti orabant pro inimicis, et exaudiebantur in hoc mundo, multo magis orabunt, et exaudientur in die judicii. Quartum, quia videmus in Scriptura supplicia a Deo absolute intentari, et tamen postea non inferri, ut patet Jonae 1Y: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Unde intelligimus, inquiunt, cum Deus minatur supplicia, non significari ea revera inferenda, sed tantum eos, quibus intentantur, dignos esse, qui ita punirentur.

Sed ad primum respondet Augustinus lib. XXI. de Civit. Dei cap. 24. intelligi illa verba solum respectu bonorum, vel si extendantur ad damnatos, sensum esse, Damnatos puniendos quidem in sternum, sed tamen citra condignum. Posset etiam dici, intelligi illa verba, in hac vita, de qua dicitur: Ecce nunc tempus acceptabile: Nam de judicio futuro dicitur Jacobi II: Judicium sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam.

Ad secundum respondet Augustinus ibidem, illud: Ut omnium misereatur, non significare omnium hominum, sed omnium nationum, id est, tam Gentilium, quam Judaeorum, ita ut aliqui ex Gentibus, aliqui ex Judaeis salventur, sicut illud: Conclusit omnes in infidelitate, significat tam Gentes, quam Judaeos, id est, aliquos ex Gentibus, aliquos ex Judaeis; Deus enim ante Christi adventum permisit Gentes ingredi vias suas • in infidelitate et idololatria, ut posteaconfusi medicum requirerent, et invenirent, ut factum est. Deinde Gentibus conversis, permisit in infidelitatem ruere Judaeos, ut et ipsi circa finem mundi confusi et humiliati, similiter convertantur.

Ad tertium respondet, Sanctos in hoc mundo orasse, quia sciebant in hac vita tempus esse fructuosae poenitentiae, at in judicio non oraturos pro damnatis, sicut nec nunc oramus pro Diabolo, aliisque damnatis.

Ad quartum respondet Augustinus, Ninivem vere fuisse eversam, ut praedictum fuerat; Nara omnes de malis facti sunt boni, quae e8t eversio optima, et Deo gratissima. Potest etiam responderi, supplicia a Deo intentata in hac vita, esse comminatoria, quia intelliguntur sub conditione, nisi quis egerit poenitentiam, at post hanc vitam non est poenitentia, saltem fructuosa: Nam Joan.

cap. IX. dicitur: Operamini dum dies est; venit nox, in qua nemo potest operari. EtEccles. IX: Apud inferos non est opus, nec ratio ete.

Sextus error est aliorum, qui volebant, omnes, et solos Catholicos in fide perseverantes ad Purgatorium descendere, quamvis alioqui pessime vixissent, refert et refellit hunc errorem Augustinus lib. XXI. da Civitate Dei cap. 23 et 26. Enchiridiis cap. 68. de fide et operibus cap. 14, 15 et 16. et quaest.

I. ad Dulcitium. Nam Matth. IIT. de fidelibus malis dicitur: Paleas autem comburet igni inextinguibili. Et Matth. XXV. fidelibus immisericordibus dicetur: Ite in ignem aeternum. Et I. ad Corinth. VI. scribitur fidelibus a Paulo: Neque ebriosi, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque maledici regnum Dei possidebunt. Et similia habentur ad Galat V. et ad Ephes. V.

Fundamentum hujus erroris erat locus ille I. ad Corinthios III: Ipse autem salvus erit quasi per ignem; Putabant enim illi per fundamentum intelligi fidem Catholicam, per argentum et aurum omnia opera bona, per ligna, foenum, et stipulas, omnia peccata; sed hoc supra sufficienter refutatum est.

Est autem observandum, esse aliquos, qui arbitrentur B. Hieronymum in hoc errore fuisse, quia in ultima verba Isaiae dicit:

« Sicut Diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo, Non est Deus, credimus aeterna tormenta: sicpecca? totum atque impiorum, et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur, et mixtam clementiae sententiam judicis. » Item lib. I. contra Pelagianos: « Si Origenes, inquit, omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, quid ad nos? qui et Diabolum et satellites ejus, omnesque impios dicimus perire perpetuo; Christianos vero si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas. »

Videtur tamen Hieronymus in hoc errore non fuisse, quandoquidem in cap. XXV. Matth. ubi manifeste agitur de damnatione aeterna fidelium peccatorum, ita scribit: « Prudens Lector attende, quod et supplicia aeterna sint, et vita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum. » Et in cap. V. ad Galat. « Putamus, inquit, nos regnum Dei consequi, si a fornicatione, idololatria, veneficiis immunes simus? Ecce inimicitia, contentio, ira, rixa, dissensio, ebrietas quoque, et ccetera, quie parva arbitramur, excludunt nos a regno Dei. »

In locis ergo citatis in contrarium, non vult B. Hieronymus dicere, omnes Christianos salvandos post poenas, sed nullos salvandos post poenas, nisi Christianos. Unde in priore loco dicit quidem Qhristianos impios salvandos, sed addit conditionem restringentem, cum dicit: « Quorum opera in igne probanda et purganda sunt; id est, illi *soli Christiani impii salvabuntur, quorum opera mala jam purgata, quoad culpam, purganda erunt quoad reatum poenae. In posteriore loco opponit impiis Christianos, qui in peccato praeveniuntur morte, ut judicet se loqui solum de piis Christianis.

Septimus error eorum est, qui existimabant, omnes illos salvandos per ignem Purgatorii, qui eleemosynas fecissent, etiamsi alioqui in sceleribus perseverassent usque ad mortem.

Refellit hunc errorem S. Augustinus in Enchiridio cap. 75 et 76, et lib. XXI. dc Civitate Dei cap. 22 et 27. Nam Scriptura manifestissimis verbis multa requirit ad justificationem impii praeter eleemosynam, et Luc. XIII. Si poenitentiam non habueritis omnes similiter peribitis. I. Corinth. III. Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem, non habuero, nihil mihi prodest. Qualem autem, quaeso, charitatem habet, qui Deum offendere non timet, aut postquam eum offendit, non quaerit reconciliationem?

At inquiunt, in die judicii examen fieri videmus solum de eleemosyna, Matth. XXV. qui enim fecerunt eleemosynam, mittuntur in regnum, qui non fecerunt, mittuntur in Gehennam.

Respondeo, Dominum minora posuisse, ut inde colligeremus majora; qui enim minatur Gehennam iis, qui non dederunt sua, inulto magis puniet eos, qui rapuerunt aliena; et qui promisit regnym iis, qui fecerunt eleemosynam ex pecuniis suis, multo magis coronabit eos, qui vitam pro fide ponunt. Yide, si placet, plura in disputatione nostra de Eleemosyna.

His ergo erroribus confutatis, manet ultima sententia vera, et Catholica: Purgato¬

rium pro iis tantum esse, qui cum venialibus culpis moriuntur, de quibus agitur I. ad Corinth. cap. III. Illi enim sunt, qui aedificant super fundamentum ligna et stipulas, et salvi erunt quasi per ignem. Et rui'sum pro illis, qui decedunt cum reatu poenae, culpis jam remissis, de quibus agitur Luca? XII: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem: et aliis locis supra citatis.

In Purgatorio non posse animas mereri vel peccare.

Sequitur altera quaestio: « An in Purgatorio sit locus merito, et peccatis. » Lutherus enim quoniam Purgatorium confitebatur, ita confitebatur, ut illud partim cum hujus vitae statu, partim cum inferno confunderet. Dicebat animas Purgatorii posse mereri, quod est vitae hujus, et rursum eas peccare continuo, ac desperare salutem, quae sunt propria damnatorum. Radix horum fuit, quia existimavit eas animas ad Purgatorium mitti, quae non sunt perfectae in charitate; quae enim nullam habent charitatem mittuntur in gehennam, quaj habent-perfectam ascendunt in coelum. Quia vero imperfecta charitas debet augeri, et non potest augeri sine novis meritis, ideo merendi statum posuit in Purgatorio. Rursum quia perfecta charitas foras mittit timorem, et proinde imperfecta habet admixtum timorem, servilem scilicet, et hunc timorem Lutherus peccatum esse existimat, inde deduxit animas peccare continuo, quia continuo timent, horrent, ac refugiunt poenas, quierunt quie sua sunt etc. Yide librum Lutheri de Purgatorio, quem Joannes Eckius refellit.

Et quidem hanc Lutheri sententiam manifeste haereticam esse, probatur testimoniis Scripturarum et Patrum. Primus locus Eccles. IX: Mortui nijiil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem. Hieronymus in hunc locum: « Donec vivunt, inquit, homines possunt fieri justi, post mortem vero nulla datur boni operis occasio. » Et infra: « Viventes metu mortis possunt bona opera

perpetrare, mortui vero nihil valent ad id adjicere, quod semel secum tulere de vita.» Et infra: « Nec juste quippe possunt agere, nec peccare, nec virtutes adjicere, nec vitia. »

Secundus ibidem, ait Scriptura: Quodcumque potest agere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, est apud inferos, quo tu properas. Non possumus dicere in alia vita nihil agi, aut sciri, cum Lucae XYI. de Epulone legamus, eum et vidisse Lazarum in sinu Abrahae, et primum pro se, deinde pro fratribus opere Abrahae imploravisse; quare loquitur de opere meritorio, ut exponit Hieronymus. Neque loquitur de inferno inferiore, sed de inferno in genere, ut complectitur omnia loca, ad quae descendebant omnes homines ante Christi resurrectionem, ut idem Hieronymus exponit.

Tertius locus est, Eccles. XI: Si ceciderit lignum sive ad austrum, sive ad aquilonem, ubicumque ceciderit, ibi erit. Hieronymus in hunc locum, et Bernardus ex parvis, exponunt de immutabilitate animae post hanc vitam quae non potent de bona fieri mala, nec bona de mala.

Quartus est, Eccles. X1Y: Ante obitum tuum operare justitiam, quia non est apud inferos invenire cibum.

Quintus est, Eccles. XVIII. Ne verearis usque ad mortem justificari. Quare usque ad mortem, nisi quia post mortem non erit amplius tempus?

Sextus, Joan. IX: Venit nox, in qua nemo potest operari. Origenes Psalm. XXXVI. Chrysostomus, Augustinus, Euthymius,. et Theophylactus in hunc locum, Hieronymus in c. IX. Eccles. et Gregorius lib. IV. Dialog. cap. 39. exponunt summo consensu per noctem, tempus alterius vitae, per operari, facere opera meritoria significari.

Septimus est, II. Corinth. V: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, sicut gessit, sive bonum, sive malum. Quem locum exponens Augustinus in lib. de pradest. Sanctorum c. 12. monet propria corporis non vocari opera corpoi’alia, quasi spiritualia judicanda non sint, sed vocari omnia opera, quae fiunt dum sumus in corpore, quia post hanc vitam non superest

tempus operandi, sed praemium aut poenas recipiendi.

Octavus est, Gal. VI: Quae seminaverit homo, haec et metet. Et infra: Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non def cientes: ergo dum tempus habemus, operemur bonum. Hieronymus in hunc locum docet, tempus sementis non extendi ultra hanc vitam, serere autem esse bene operari.

Nonus est, Lucae XVI: Redde rationem villicationis luce, jam enim non poteris amplius villicare ete. Exponunt Ambrosius etTheophylactns in hunc locum, Hieronymus quaest. VI. ad Algasiam, Augustinus lib. XXL de civ. Dei, cap. 27. et alii omnes per depositionem a villicatione, mortem, per non posse amplius villicare, non posse amplius mereri et lucrari.

Decimus est, Apoc. X. Angelus habens unum pedem super mare, et alterum super terram jurat per viventem in saicula saeculorum, quia tempus non erit amplius, nimirum bene operandi. Denique Scriptura hoc passim testantur, et nec ulla syllaba invenietur pro Lutheri errore.

Probatur Secundo ex Patribus Cyprianus serm. IV. qui est de mortalitate, ad hoc plurimum prodesse mortem dicit, ut eripiamur a periculis peccandi. Dum enim sumus in hac vita, in stadio pugnamus, pugnae finem obitus affert: quem locum Cypriani adducens Augustinus lib. de pradest. Sanctorum c. 14- inquit: « His, atque hujusmodi Doctor ille sententiis in Catholicae fidei luce clarissima satis aperteque testatur usque ad hujus corporis depositionem peccandi pericula, tentationesque metuendas, deinceps nulla talia quemquam esse passurum, quod etsi non testaretur, quando de hac re Christianus qualiscumque dubitaret? »

Nota, Lutherum non posse vocari Christianum qualemcumque, ex sententia Augustini, sed plane Ethnicum, cum de re dubitet, de qua dicit Augustinus, nullum Christianum dubitare p*sse. Idem Augustinus in Enchir. cap. 110: « Quocirca, inquit, hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari: nemo autem se speret, quod hic neglexerit, cum obierit apud Deum promereri. »

Chrysostomus hom. 2. de Lazaro multa dicit in hanc sententiam, et hom. 37. in Matth.: « Praesens, inquit, haec vita tam recte, quam contra tibi vivendi tribuit potestatem; postquam vero diem tuum obieris, judicium et poxna consequetur. » Hieronymus in cap. IX. Eccles.: >.< Mortui, inquit, nec juste possunt agere, nec peccare.» Damascenus lib. II. de fide Orthodoxa cap. 4.: « Quod est Angelis casus, idem hominibus mors. »

Tertio probatur ratione: Nam Lutheri sententia secum ipsa pugnat: dicit enim Lutherus animas illas debere, et posse mereri, quia imperfectae sunt in charitate, ut nimirum per nova merita augeatur, et perficiatur charitas. Ipse idem dicit animas illas, quia imperfectae sunt, timere pcenas, et timendo peccare, et quia semper timent dum imperfectae sunt, proinde etiam semper peccare dum imperfectae sunt.

At ista pugnant inter se; nam qui peccat praesertim mortaliter, non potest mereri dum peccat: Animae autem illae semper peccant, dum sunt in Purgatorio, quia semper sunt imperfectae, ergonumquam mereri possunt, dum sunt in Purgatorio. Praeterea secundo, quia sequitur impossibile esse liberari animas de Purgatorio; nam semper peccabunt, dum timebunt; semper timebunt, dum erunt imperfectae, semper erunt imperfectae, donec accesserit nova charitas: nova charitas non potest accedere nisi per merita, non possunt illi mereri dum peccant; igitur numquam liberabuntur.

Chapter 17 of 34