Psalmus 124
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Canticum graduum.
In hoc Psalmo consilium Donum dat sanctus Propheta peregrinis ascendentibus in patriam, tum terrenam, tum coelestem. Consilium autem est, ut in Deo totam spem suam ponant. Deus enim potentissimus et fidelissimus est, neque unquam confundet sperantes in se. atque ad se toto desiderio properantes.
i», i. 1. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion;
Jerusalem.
Ponit initio Propheta generalem atque certissimam promissionem, eamque bis repetit ad majorem veritatis asseverationem. Dicit igitur: «Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion,» id est, omnes qui vere confidunt in Domino, erunt immobiles et securi, qusecumque tandem ingruat tempestas, sicut est ipse mons Sion, qui non solum immobilis est, quia mons est, sed etiam quia Deo sacer et charissimus est. Addit repetens, et quasi explicans quod dixerat,: « Non commovebitur in celernum, » qui habitat in Jerusalem; ubi quod dicitur, « non commovebitur in aeternum, » respondet illis verbis: Erit immobilis sicut mons Sion. Quod sequitur, «qui habitat in Jerusalem,» respondet illis, «qui confidunt in Domino.» Illi enim qui habitant cogitatione et spe in coelesti Jerusalem, ipsi sunt qui confidunt in Domino. Sic enim explicatur fiducia in Deum in Vsalm. xc: «Qui lubiiat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. » Quod attinet ad verba, in hebraeo codice habetur alia interpunctio, et proinde alia ordinatio verborum. Sed quia interpunctio non erat in antiquis codicibus, sed a llabbinis addita est, ideo non tanti facienda est, ut propter eam contemnamus interpunctionem Septuaginta Seniorum et latinae nostrae Vulgatae editionis. Praeterea illud, qui habitat in Jerusalem, ambiguum est in hebraeo, utrum ad montem Sion, an potius ad hominem confidentem in Deo referendum sit; sed Interpretes Septuaginta declaraverunt referri ad hominem, non ad montem: nam mons graece est generis neutri; et illud, qui, tam graece, quam latine, est generis masculini. Adde quod mons non tam proprie dicitur habitare in civitate, quam homo. Quia vero non omnibus, qui habitant in terrena Jerusalem, convenit non commoveri in aeternum, cum ipsa Jerusalem stare non potuerit in aeternum; et quia habitare in Jerusalem, hoc loco idem est, quid confidere in Von.ino, ideo diximus cum S. Augustino. _ xi. -
hic agi de habitatore coelestis Jerusalem per spem et desiderium, quomodo habitabant, qui dicebant: «Conversatio nostra in coelis est,» Philip. cap. ni.
- Montes in circuitu ejus, et Dominus in vers. a.
Probat quod dixit, montem Sion securum et stabilem esse, sed multo magis eos qui confidunt in Domino, siquidem Sion montes habet « in circuitu, » quasi pro muro; sed qui « confidit in Domino, » ipsum Dominum omnipotentem habet in circuitu; et montes, qui Sion montem circumdant, complanari possunt et cadere; sed Dominus in circuitu est populi « ex hoc nunc et usque in saeculum. » Sententia igitur horum duorum versiculorum est, omnes qui confidunt in Domino, securos esse debere, quia Dominus protegit eos ab omni malo; et quamvis interdum temporaliter affligantur, id etiam cooperatur illis in bonum; et si forte permittit Deus illis auferri divitias, vel sanitatem, vel aliquid ejusmodi, reponit aliquid melius, id est, patientiam et consolationem cum merito gloriae sempiternae. Sed hoc loco per confidentiam non debet intelligi vana praesumptio, sed fiducia illa, quae ex fide non ficta, ex corde puro, ex conscientia bona, ex dilectione ferventi nasci solet.
- Quia non relinquet Dominus virgam peg- vers.3.
CATORUM SUTER SORTEM JUSTORUM, UT NON EXTENDANT JUSTI AD INIQUITATEM MANUS SUAS.
Explicat paulo clarius qua ratione Dominus protegat confidentes in adjutorio ipsius. Quod si, inquit, permittet Dominus aliquando justis de causis, iniquos dominari piis, non diu hoc permittet, ne pii desperantes incipiant etiam ipsi facere opera impiorum; sic igitur ait: « Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, » id est, dabit quidem aliquando Dominus impiis virgam, id est sceptrum, quod est insigne potestatis, « super sortem, » id est, super heereditatem, sive partem et portionem « jus-
totum; » sed non diu relinquet virgam in manu impiorum. In hebraeo est ad verbum: Non requiescet virga peccatoris super sortem justorum, quae verba eumdem habent sensum; sed metaphora quietis eleganter explicat brevitatem temporis, quo peccatores permittuntur regnare super justos: quamvis enim tempus quo regnant impii super justos, longum videri possit iis qui non cogitant aeternitatem, tamen iis qui certi sunt ex divina promissione regnum Sanctorum cum Christo sine tine duraturum, momentaneum videtur omne quod finem habet. Ait igitur: «Non requiescet virga peccatoris super sortem justorum, » id est, erit quidem potestas peccatoris aliquando super justos ad eorum probationem, vel exercitationem, vel correctionem; sed erit quasi stans, non sedens; transitura, non manens; temporalis, non aeterna. «Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, » hoc est, ne justi non perseverent in justitia, si videant felicitatem iniquorum tam esse diuturnam, ut credi possit nullum finem habitura.
k. Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Quia dixerat periculum esse ne justi scandalum paterentur ex nimis diuturna potestate iniquorum, convertit se ad Deum, atque precatur ut benefaciat bonis, liberando videlicet eos velociter a potestate impiorum, aut certe patientiam illis et consolationem internam copiose suppeditando; et simul admonet ac docet illos vere esse bonos, qui sunt «recti corde,» id est, qui non scandalizantur de judiciis Dei, sed in bonam partem accipiunt omnia quae Deus facit, etiamsi permittat impios dominari quantumvis diuturno tempore. Illi enim sunt recti corde, qui conformant cor suum, id est, judicium et voluntatem, cum rectissima regula judicii et voluntatis Dei, etiamsi non intelligant cur Deus hoc aut illud faciat, vel fieri permittat; de his scribitur in alio Psalmo: «Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde! » Isti enim acquiescunt in omnibus Deo, et placet illis Deus, et illi placent Deo, quomodo lignum rectum in pavimento recto optime collocatur et quiescit: lignum autem distortum non potest collocari, nec quiescere, nisi in loco distorto.
- Declinantes autem in obligationes, ad- vers. 5. ducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
Occasione ultimi verbi versiculi superioris, quo bona optabantur rectis corde, subjungit Propheta terribilem comminationem iis qui declinant a rectitudine cordis, ac dicit eos, qui declinant a rectitudine ad tortuositatem, et in persecutione vel tribulatione perdunt sustinentiam, ac vel per fidem negant, vel de Deo queruntur ac murmurant, eos « cum operantibus iniquitatem, » id est, cum ipsis persecutoribus atque impiis hominibus, in judicium adducendos, quoniam, ut ait S. Jacobus cap. n: « Qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; » et tum demum separatis omnibus malis de medio bonorum, pax vera et sempiterna erit « super Is- oui^arael, » id est, super populum Dei. Hoc loco magna est quaestio de verbo illo obligationes, et quidem alii alia dicunt: sed ego, ut permitto unumquemque abundare in sensu suo, ita si debeat hic versiculus cohaerere cum superiore, et si conciliandi sunt codices latini cum graecis et hebraicis, nihil dubito quin latinus Interpres scripserit obligatior, es, non tam respiciens ad rem quae ligatur et stringitur per obligationem, quam ad ipsam obliquitatem et tortuositatem, quae cernitur in fune, dum aliquid ligatur; neque enim obligari potest aliquid, nisi funis, alioqui directus, torqueatur, et in circulos ducatur. Id ita esse, primo, colligitur ex voce hebraica, quae proprie obliquitatem significat, et a S. Hieronymo redditur pravitatem; deinde ex voce graeca, quam Euthymius explicat per obliquitatem et perversitatem. Denique ex ratione continuationis: nam si per obligationes intelligamus obligationes ad aliquid faciendum, ut sunt vota, juramenta, promissa, pacta, et similia, vix percipi poterit quod sibi hoc loco Propheta velit; si vero per obligationes intelligantur nodi et tortuositates quae opponuntur rectitudini cordis, de qua proxime fuerat locutus, omnia optime cohaerebunt. Interpres igitur Vulgatus obscure quidem, sed vere et proprie locutus est.
In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
- Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.
Tunc implebitur risu os nostrum, et lingua nostra laude.
Tunc dicent in gentibus: Magnificavit Dominus facere cum istis.
Chapter 100 of 123