Psalmus 122
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.
Laetatus sum eo [al. in eo] quod dixerint mihi: In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in portis tuis, Jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus simul.
Quia ibi ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia ibi sederunt sedes in judicio, sedes domui [al. domus] David.
Rogate pacem Jerusalem: sit bene his qui diligunt te.
Sit pax in muris tuis, abundantia in domibus tuis.
Propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi.
Propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi.
Argumentum. — Studium maximum piorum hominum indicatur Hierosolymam adeundi, quse urbs ab aedificiis, ab hominum frequentia, a religione, a tribunalibus laudatur, optanturque ei fausta et prospera omnia. Strophae duae: 1-5, 6-9. Davidis esse Psalmum titulus monet, sed contra ejus fidem facit, quod a) vers. 5 memorantur reges gentis Davidicae, b) schin praefixum vers. 3 et 4, c) Alexandrinae interpretationi nullum auctoris nomen est praescriptum. Caeterum ante exsilii Babylonici tempora compositus.
- Canticum ascensionum, Davidis carmen.
Laetor quod dixerunt mihi:
- Stant jam pedes nostri in portis tuis, Jerusalem.
sicut urbs quae (perpetuis aedibus) juncta sibi est invicem!
- Illuc ascendunt tribus, tribus Jovae, prout lex Israeli datur,
ad celebrandum nomen Jovae.
b. Nam ibi sedent (stant) throni (reges) ad judicium (judicandum), throni domus Davidis.
Poscite pacem Hierosolymorum (fausta Hierosolymis apprecamini)! prosperentur qui diligunt te!
Sit pax (salus) in antemurali tuo ( moenibus tuis), securitas in palatiis (vel arcibus ) tuis!
Propter fratres meos et socios (populares) meos loquar jam iterum: « Pax in te! »
Propter domum Jovae, Dei nostri,
rogabo (apprecabor) hoc: « Bonum omne tibi! »
Vers. S. Si particulam nam expletive sumas, tertia hic erit laus Hierosolymitanae urbis. Maurer, nam
ibi insident solus, etc. — Vers. 6. Alius intelligit dicentes: « Prosperentur. arcibus tuis! » — Vers. 9.
Maurer, rogabo (petam) bonum tibi, fausta omnia apprecabor tibi. Alii minus recte, benet ibi facere studebo.
Canticum graduum.
Hic est tertius Psalmus Gradualis, in quo Propheta describit pulchritudinem et nobilitatem civitatis sanctae Jerusalem, ad quam reverti cupiebant Hebraei ex Babylonica captivitate. Sed ut civitas illa typus erat coelestis patrite, ita redeuntes Hebraei ex captivitate ad terrenam Jerusalem figura erant peregrinationis et ascensionis nostrae adeam, quae sursum est, Jerusalem. Itaque totus Psalmus de utraque civitate et de peregrinis utrisque mtelligi debet; seJ primaria intentio Spiritus Sancti ad primarium finem sine dubitatione dirigitur.
Vers. i. I. Letatus sum in his qu^e dicta sunt miiii: optimo nuntio accepto reversionis in patriam. Et IN DOMUM Domini ibimus. quidem nuntius, qui significavit Ilebreeis rever¬
tendum jam esse in Jerusalem, Hieremias fuit, Verba sunt populi Dei, qui laetari se dicit de qui praedixerat post septuaginta annos solven-
Nuntius dam esse captivitatem, et civitatem, ac templum nis Jeru- re£edifieandum, Hierem. xxv et xxix; sed clarius salem idipsum nuntiaverunt Daniel, Aggieus et Zachaquis fu e- rias, qui vixerunt illo ipso tempore, quo soluta rit • est captivitas. Isti igitur magno gaudio populum repleverunt, cum evolutis jam septuaginta annis dicebant: « In domum Domini ibimus, » id est, ad patriam revertemur, ubi montem Sion et locum domus Domini videre nobis dabitur, ibique templo reaedificato, in domum Domini rursum ingrediemur. Sed nuntius sine comparatione ulla felicior Christus fuit, qui in Evangelio nobis loquitur et dicit: « Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum,» Matth. iv; et clarius Joan. cap. xiv, 2 seq.: « In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quominus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum; et si abiero et paravero vobis locum, iterum veniam et assumam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis. » Hic autem nuntius ineffabili laetitia replet eos qui didicerunt, quam bonum sit in domum Domini ire, et in ea domo non esse hospitem et advenam, sed civem Sanctorum et domesticum Dei. Id autem novit, qui attente cogitavit illud ejusdem Prophetae: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, » P salm. xxxiv; et rursus: «Replebimur in bonis domus tuae, » Psalm. lxiv; et illud Apostoli ad Ephes. i: «Ut sciatis, quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis. » Iste ex corde cupit in domum Domini ire, et ideo ex corde cantat: «Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. » Animalis autem homo non percipit quae Dei sunt, et ideo propinquante morte, id est exilii et peregrinationis fine, non hilarescit, sed turbatur et gemit, et merito, quia sicut non disposuit ascensiones in corde suo, dum viveret, ita non sperat in domum Domini, quae sursum est, ascendere; sed ad carcerem damnatorum in aeternum puniendus descendere timet. Parum autem refert quod hebraeus et graecus textus pro his quai dicta sunt, habeant participium activum, videlicet in dicentibus mihi; vulgatus enim Interpres sensum expressit latina phrasi, ut facilius intelligeretur.
vers. 2. 2. Stantes erant pedes nostri in atriis
tuis, Jerusalem.
Explicat cur Hebraei laetentur de reditu in patriam, et rationem esse dicit, quoniam recordabantur ejus temporis, quo fuerant in patria ante captivitatem, et viderant pulchritudinem et magnitudinem Jerusalem; multi enim, qui pueri, vel adolescentes abducti fuerant in Babylonem, facile recordari poterant se fuisse antea in civitate Jerusalem, multos autem rediisse ex iis qui ante captivitatem fuerant in Jerusalem, et viderant civitatem et templum, scribit Esdras lib. I, cap. in; dicunt igitur: « Stantes erant pedes nos¬
tri in atriis tuis Jerusalem, » id est, quia recordamur temporis, quo stantes erant pedes nostri in atriis tuis, id est, in portis tuis, ut expresse habetur in hebraico codice. Nominat autem Propheta portas, sive atria, et quasi vestibula civitatis, potius quam fora, vel plateas, quoniam eo tempore praecipui conventus et negotia fiebant in portis civitatum, ibique erat maxima hominum frequentia, ut colligitur ex illo Prov. xxxi: « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. » Constat etiam ex lib. II Reg. cap. xvm, fuisse in Jerusalem non simplices portas, sed duplices, et inter utrasque satis magnum spatium, quod hoc loco fortasse vocatur atrium.
« David autem ( inquit Scriptura ) sedebat inter duas portas; » et Hierem. cap. xxxix: «Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media; » certe magnum spatium debuit esse in illa porta media, ut tot principes cum administris suis capere posset. Sed quomodo nos Christiani dicere poterimus: « Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem,» qui in coelestis patrice atriis nunquam fuimus? Imo fuimus in atriis patriae coelestis; alioqui exules et peregrini non essemus; neque nos Christus de captivitate redemisset, nisi a patria extorres et in terra aliena captivi fuissemus. Fuimus igitur in atriis coelestis Jerusalem, quando in parente nostro Adamo paradisum terrestrem incoluimus, qui paradisus terrestris quasi vestibulum erat paridisi coelestis, et status ille innocentiae quasi atrium et porta erat status gloriae; et fortasse hac de causa Spiritus Sanctus scribi non voluit: « Stantes erant pedes nos+ri in plateis Jerusalem, » sed in atriis vel portis, ut intelligeremus in hoc Psalmo praecipue sermonem fieri de coelesti Jerusalem, non de terrena. Igitur laetati sumus ad vocem dicentium: « In domum Domini ibimus, » quia recordamur temporis illius, quo stantes erant pedes nostri in paradiso terrestri, ac per hoc in atriis paradisi coelestis; et ex bonis illis conjecturam facimus de bonis longe melioribus, quae nobis in ipsa domo Domini conservantur, et quamvis paulo ante domus Domini nominata sit, nunc autem civitas Jerusalem nominetur, tamen unus patria et idem locus est: patria enim coelestis nunc re- coelestis gnum, nunc civitas, nunc domus dicitur; quoniam si respicias multitudinem et varietatem in- nominicolarum, regnum erit, cum in eo viderit Joannes bus*' Apoc. vii, «turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, et populis, et tribubus, et linguis. » Si consideres societatem et familiaritatem, quie est inter sanctos et beatos, civitas est; quamvis enim multiplicetur numerus electorum, omnes se invicem no.cent et diligent, ut ejusdem civitatis cives. Denique si cogites omnes electos unum habere patrem, unamque haereditatem, domus sine dubio erit, in qua omnes erunt quasi fratres sub uno Patre Deo.
Vers.
- Jerusalem, qitj: aedificatur ut civitas, Domini, testimonium Israel ad confitendum
cujus participatio ejus in idipsum. nomini Domini.
Hic jam incipit Propheta, sub nomine peregrinorum ad Jerusalem properantium, laudes ejusdem Jerusalem numerare, ut es iis se magis ac magis ad ascendendum sine intermissione inflamment. Prima laus est, quod sit civitas pacatissima, ita ut ex charitate incolentium omnibus omnia sint communia. «Stantes, inquiunt, erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem, » quae Jerusalem ita aedificata est, et quotidie magis ac magis aedificatur, ut sit civitas, «cujus participatio est in idipsum,» id est, simul et communiter participatur ab omnibus. Ubi notandum est illud, ejus, redundare ex phrasi hebraica; idem est enim, cvjus -participatio, et cvjus participatio ejus. Adverte praeterea interpunctionem inhebraico codice positam esse post vocem aedificatur, non post vocem ut civitas; proinde non est sensus: Jerusalem aedificatur ut civitas, quasi possit aliter aedificari quam ut civitas; sed aedificatur, ut civitas talis, cujus participatio simul est. Adverte postremo illud, in idipsum, quod a S. Augustino refertur ad aeternitatem Dei, quae semper est eadem, ad litteram nihil aliud significare, nisi simul, vel conjunctim, ut ex voce hebraica perspicuum est, ut etiam alibi diximus. Jam vero in sensu posteriore tota haec sententia multo est clarior et sublimior, siquidem coelestis Jerusalem vere aedificatur ut civitas, quia non est proprie civitas, neque sunt in ea lapides proprie dicti, sed aidificatur ut civitas, dum quotidig lapides vivi a summo artifice expoliti et conquadrati adjunguntur coelestis habitaculi aedificationi: ex quo sequitur, ut qui haec intelligunt, non modo persecutiones aequo animo ferant, sed gaudeant et glorientur in tribulationibus, cum sciant eo modo se praeparari ad coelestem aedificationem. « Omne gaudium, » inquit unus ex his vivis lapidibus, Jac. i, « existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis. » Deinde in coelesti patria verissime est participatio in idipsum; nam in terrena Jerusalem non tam fuit, quam esse debuit participatio in idipsum, id faciente charitate, ut amicorum omnia sint communia, qualis participatio ad breve tempus fuit in Ecclesia, quae erat Hierosolymis, « ubi nemo dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia, » Act. iv. Et nunc etiam cernitur in familiis ordinum religiosorum, ubi regularia instituta in suo vigore persistunt. Sed in coelesti Jerusalem summa est participatio in idipsum, cum sit Deus unus omnia in omnibus, id est, unus et idem Deus sit honor, et di vitirn et deliciae omnibus habitantibus in domo Domini, et ea felicissima et summa ubertas sit vere semper idipsum, cum nullam patiatur diminutionem, vel alterationem.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus
Haec est secunda laus Jerusalem, frequentia videlicet incolarum, et conjungitur hic versiculus cum secundo. Reddit enim rationem hoc loco populus Dei cur dixerit: « Santes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem; » quamvis non omnes fuissent cives Hierosolymitani, sed diversarum civitatum incolae, tamen omnes ascendebant in Jerusalem ter per annos singulos. Dicitur igitur:
« Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem, quoniam illuc ascenderunt tribus, tribus Domini, » id est, multae tribus, sive omnes tribus, et ideo maxima multitudo conveniebat in Jerusalem: hebraismus est enim, tribus tribus, pro multae tribus; ubi enim legimus Gen. xiv: « Vallis autem sylvestris habebat puteos multos bituminis, » in hebraeo est, puteos puteos bituminis. Quod sequitur:
« Testimonium Israel ad confitendum nomini Domini, » explicat cujus rei gratia tanta multitudo conflueret in Jerusalem; id enim fiebat juxta testimonium, id est, legem datam Israeli, quae praecipiebat ut non obliviscerentur visitare templum Domini, quod unicum erat in tota terra promissionis, atque ibi confiterentur nomini Domini, confessionem laudis et gratiarum actionis. Sed in posteriore sensu, quem diximus esse a Spiritu Sancto magis intentum, redditur ratio cur dictum sit:
« Jerusalem, quae aedificatur ut civitas; » ideo enim aedificatur ut civitas, quia illuc jam ascenderunt, et quotidie ascendunt tribus tribus Domini, id est, animae sanctae ex omni tribu et natione, ut tanquam lapides vivi superaedificentur in domos spirituales, ut dicit S. Petrus ini Epist. cap. ii. Ascenderunt autem animae illae Sanctorum in ccElestem Jerusalem ad confitendum nomini Domini, quoniam hoc est totum quod agitur in illa domo et civitate cessantibus omnibus negotiis aliis. « Beati, inquit idem Propheta Psalm. lxxxiii, qui habitant in domo tua. Domine, in saeculum saeculi laudabunt te; » et Tobias, cap. xm, de coelesti Hierosolyma loquens: « Per vicos, inquit, ejus alleluia cantabitur; » et hoc est testimonium, id est, praeceptum datum Israeli, id est, animae videnti Deum, ut nunquam cesset a laude, quae nunquam cessat ab amore. Quod autem testimonium idem sit, quod praeceptum, ostendimus in explicatione Psalmi xviii, et perspicuum est ex toto Psalmo cxvui, ubi frequentissime accipitur testimonium pro lege, sive praecepto.
- Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes vn-s
Heec est tertia laus Jerusalem, quod illic sit sedes regia et supremum tribunal, et potest continuari hic versiculus cum superiore propter illam particulam causalem, quia; videtur enim reddi ratio cur Deus voluerit in Jerusalem esse temdum, ad quod ter in anno veniret omnis populus Israel, quia illa erat civitas regia, et quasi metropolis totius regni. Dicit igitur: « Quia illic, » id est in Jerusalem, « sederunt sedes in judicio, » id est, sedes regum sibi invicem succedentium, quorum proprium est judicare populum; «sederunt, » id est, quieverunt immobiliter constitutae et fixae, quod dicitur ad differentiam sedis Saul primi regis, quae fuit in Gabaa Benjamin, sed ibi non quievit, cum paulo post translata fuerit; et similiter ad differentiam sedium Judicum, qui fuerunt ante reges, quae non sederunt alicubi, sed frequenter transmutabantur de loco ad locum; at sedes regum de familia David sederunt in Jerusalem immobiliter, et ideo subjungit: « Sedes super domum David, » id est, sedes regni, quae super familiam David fundatae, quietem et stabilitatem invenerunt; sic enim dictum est Davidi a Deo, II Reg. vn: « Fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum, et thronus tuus erit tur^di» firmus jugiter. » Igitur non dicuntur sedes super cantur domum David, quia regerent domum David: regeeScT do' bant enim totam domum Jacob, id est, omnes Pmnm°' duodecim tribus Israel, non solum familiam David? David; sed dicuntur sedes fundatae super domum David, quia ex illa domo nascebantur reges populi Dei. In hebraeo non habetur, super domum David, sed domui David, id est, sedes datae domui David. Sed haec omnia longe melius in Christum et in coelestem Jerusalem conveniunt. Nam ne forte Judaei crederent verba Psalmi intelligenda esse principaliter de terrena Jerusalem, ac non potius de ea, ut coelestis Jerusalem figuram gerebat, permisit Deus ut non solum sedes regia de Jerusalem tolleretur, sed ipsa etiam Jerusalem everteretur. Promissio igitur illa ad Christum et ad Jerusalem, quae sursum est, pertinet, juxta vaticinium Isai. cap. ix, et Daniel. cap. ix, et angeli ad Virginem, Luc. i: « Dabit ei Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. » Vere enim ac proprie in coelesti Hierusalem sederunt sedes in judicio, tum quia firmissime stabiliti sunt in coelo thronus Christi, et throni eorum qui cum ipso regnant; tum quia ipsi sancti cum Christo regnantes et judicantes sunt sedes Dei; nam anima justi sedes est sapientiae, et istae sedes vere etiam sedent in judicio, juxta promissionem Domini Matth. xix: « Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. » Et sedes sunt super domum David fundatae, quia omnis Sanctorum potestas regia et judiciaria a Christo dependet, qui filius David in Evangelio dicitur, et accepit sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aternum, et regni ejus non erit finis.
Sr-%. 9. g r0GATe quje ad pacem sunt Jerusalem, et
Hortatur jam Propheta peregrinos de captivitate
revertentes, ut salutent saltem a longe civitatem Jerusalem, bene precantes ei pacem et abundantiam, quaesunt duo potissima bona, quae faciunt beatas civitates; nam pax, sine abundantia, est secura possessio miseriae; abundantia, sine pace, est dubia et incerta felicitas; sed quando abundantia cum pace jungitur, nihil deest ad statum felicissimae civitatis. Dicit igitur: « Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, » id est, precamini patriae vestrae a Deo veram et solidam pacem, et ut sit abundantia non solum ipsi civitati Jerusalem, sed omnibus diligentibus te, civitas sancta. In hebraeo habetur simpliciter, rogate pacem ipsi Jerusalem; proinde illa verba, quce ad pacem sunt, nihil sunt aliud, nisi periphrasis pacis.
- FIAT PAX IN VIRTUTE TUA, ET ABUNDANTIA Ve:s. 7. IN TURRIBUS TUIS.
Ponit Propheta ipsa verba, quae dicenda sunt ab iis qui, salutantes Jerusalem, precantur illi pacem et abundantiam, quasi dicat: Cum salutafs Jerusalem, dicite: « Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. » Per virtutem, recte S. Hieronymus vertit, muros; vox enim hebraica significat proprie virtutem, hoc est, robur et vires; sed accommodatur etiam ad omnia in quibus robur consistit, ut ad muros, in quibus consistit robur aedificii; item ad exercitum, in quo consistit robur armorum; item ad multitudinem populi, in qua consistit robur civitatis. Sed hoc loco accommodari debet ad muros, ut cohaereat cum sequentibus verbis, ubi turres nominantur. Itaque Septuaginta Interpretes, qui verterunt virtutem, expresserunt significationem verbi hebraici, ut sonat generatim; sed S. Hieronymus expressit significationem, ut hoc loco accommodanda erat. Dicitur autem, fiat pax in virtute tua, id est, in muris tuis fortissimis, quia quando pax est in muris, id est, quando muri non oppugnantur ab hostibus, tota civitas est in pace. Per turres autem de quibus dicitur, et abundantia in turribus tuis, significantur magna palatia, quae turrita esse solent; nam vox hebraica significat palatia potius quam turres, etS. Hieronymus vertit, indomibustuis.
Porro vox abundantia, tum in hoc versiculo, tum in superiore, deducitur a voce hebraica, quas significat pacem; sed cum Septuaginta viri et S. Hieronymus verterint abundantiam, dubitare non debemus quin hoc vere significet; neque absurdum est a vocabulo pacis derivari vocabulum abundantiae, cum vere sit pax quasi mater abundan- Pax ma_ tise, ut bellum pater est caritatis et inopiae. Por- ter est ro duo isti versiculi, quatenus pertinent ad coeles- abllrj<ia item Jerusalem, continent quidem salutationem et pea* imprecationem pacis et abundantias; sed non si- ter inognificant periculum esse, ne civitati illi supernae pi«* desit unquam, vel pax, vel abundantia, cum de ea scriptum sit in Psalm. cxlvii: « Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. » Exprimunt igitur solum pium affectum, et lastitiam
quam habemus de bonis coelestis Jerusalem, quomodo etiam dicitur in Apocal. cap. vii: « Salus Deo nostro qui sedet super thronum et Agno. »
Propter fratres meos et proximos meos,
Propter domum Domini Dei nostri, qu^siyi
Claudit Psalmum Propheta, dum breviter explicat, ob amorem civium sanctae civitatis, quos
fratres et amicos suos agnoscit, et multo magis ob amorem Dei conditoris, et habitatoris ejusdem civitatis, vel domus, se impulsum fuisse, ut precaretur eidem civitati pacem et abundantiam omnis boni. In hebraeo codice verba illa, loquebar et queesivi, futuri sunt temporis; sed qui periti sunt linguae hebraicae, sciunt tempus futurum saepissime poni pro perfecto vel imperfecto; saepe etiam significare continuationem actionis, quae ita facta est, ut sit etiam futura.
Chapter 98 of 123