Skip to the text

Psalmus 119

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

  1. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

  2. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.

  3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

  4. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.

  5. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar:

  6. multum incola fuit anima mea.

  7. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Ad Dominum in tribulatione mea clamavi, et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labio mendacii, a [al. et) lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Sagittae potentis acutae, cum carbonibus juniperorum.

Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est! habitavi cum tabernaculis Cedar.

Multum peregrina est anima mea, cum odientibus pacem.

Ego pacifica loquebar, et illi bellantia.

Argumentum. — Continet querelas populi, non amplius detenti in Chaldaea, sed reducti, de invidia et calumniis dolisque Samaritanorum atque populorum Judaeae confinium, qui Judaeis instaurationem cultus et reipublicae invidebant, atque aedificationem urbis et templi ut impedirent omnem movebant lapidem. Strophae duae: vers. 1-4, Jova me defendet ab hostibus dolosis, insidiosis; vers. 5-7, qui sine intermissione turbant pacem meam.

Ad Jovam in angustiis quee mihi sunt (meis) clamo, et exaudit me.

a labio mendaci, a lingua fraudulenta.

  1. Quid dabit Jova tibi, et quid iterum dabit tibi, o lingua fraudulenta?

  2. Dabit sagittas herois (alicujus) acutas cum carbonibus genistarum.

  3. Vae mihi, quod commoror cum Moschis, habito apud tentoria Cedraeorum!

  4. Multum (jam satis) habitavit (peregrinavit) tibi anima mea cum osore pacis.

  5. Ego sum pax (vir pacis), et cum loquor pacem, illi ad bellum.

Vers. 1. Alius, exaudivit, ex captivitate reducendo. Vers. 2. Libera nunc etiam. Cf. Esdr. iv, 1,2; NtU. iii, 19; iv, 1 — 5, 7 seqq. vi, xm, 28. — Vers. 4. Genistarum carbones maximum ardorem concipiunt, ac diu servant. — Vers. 5. « Cum Moschi inter Iberiam, Armeniam et Colchidem ades habeant, Cedrai vero Arabia sint populus, facile intelligitur, verba haec non proprie capienda, sed omnino homines barbaros

Tsalmi quuid'’- ciin Cantica giad 'i ti in dicti

atque inhumanos intelligendos esse. » Maurer. Melius tamen, ut opinor, alii haec nomina proprie accipiunt, coli. Nehem.. ti, 19; iv, 1; vi, t. Alexandrinus meshech ut appellativum nomen habuit, quod longum et diu protractum tempus significat. — Vers. 7. Ad bellum, puta prodeunt; alius: ad bellum vertunt meas cogitationes et meos sermones; Maurer, pro bello sunt, nil nisi bella et discordias spirant.

Canticum graduum.

Psalmi quindecim, qui proxime sequuntur post Psalmum cxvm, omnes in titulo habent: Canticum Graduum; et quamvis gradus tam ad ascensum, quam ad descensum referri possit, tamen hoc loco non nisi ad ascensum pertinet: nam hebraica vox ascensionem significat; et similiter vox graecaava.ga.0u.cbv. IgiturPsalmiisti quindecim cantica quaedam ascensionum sunt, sive cantica eorum qui per gradus quosdam sursum ascendunt, et quidem Graeci Theodoretus et Euthymius, docent cantica ista intelligenda esse ad litteram de ascensione Judaeorum de Babylone in Jerusalem, Spiritu Sancto per os David praecinente calamitatem captivitatis Babylonicae et laetitiam liberationis Alii malunt hos quindecim Psalmos compositos fuisse, ut canerentur in ascensione quindecim graduum templi Salomonis: tot enim fuisse gradus templi, non solum scribunt Nicolaus Lyranus et alii recentiores, sed etiam S. Augustinus tract. in Psalmum postremum: «Tot sunt, inquit, Psalmi qui appellantur Graduum, quoniam tot fuerunt etiam templi gradus. » Sed quidquid sit de his opinionibus, illud certum est, ascensiones istas sive de Babylone in Jerusalem, sive per gradus templi Salomonis, figuras fuisse ascensionis electorum, qui per gradus virtutum, ac praecipue charitatis, ascendunt de valle lacrymarum ad coelestem Jerusalem, et de hac ascensione Spiritum Sanctum potissimum esse locutum. Certe Psalmi sunt pleni affectibus in Deum, et proprii eorum qui se peregrinos atque exsules in terra inimicorum esse intelligunt; et nunc aerumnas exsilii deflent, nunc ad requiem patriae suspirant, semper autem se ad ascendendum, et in via Domini proficiendum accendunt.

  1. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Inter varias hujus exilii calamitates, una est maxime deploranda, videlicet lingua dolosa eorum cum quibus versari cogimur; ab hac se liberari petiisse et impetrasse canit Propheta, ut exemplo suo instruat cieteros peregrinos. Ego, inquit, « cum tribularer, » non respexi ad auxilium hominum, sed « clamavi » in oratione ad Dominum, et ille pro sua pietate « exaudivit me. » Verba sunt clara, codicesque hebraici, grseci et lati ni conveniunt.

  1. Domine, libera animam meam a labiis iniquis ET A LINGUA DOLOSA.

Declarat quid oraverit clamando: Dixi, inquit, « Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa, » quod est unum ex majoribus et frequentioribus malis hujus nostrae peregrinationis. « Labia iniqua » proferunt detractiones, convicia, calumnias, falsa testimonia, et similia verba contra legem justitiae; « lingua dolosa » profert verba deceptionis, adulatoria, simulatoria, fraudulenta; et possunt inveniri labia injusta sine lingua dolosa, ut cum quis aperte conviciatur, vel detrahit; sed cum lingua dolosa adjungitur ad labia injusta, malum est gravissimum, adeo u* nihil tere addi possit, ut dicetur

in sequenti versiculo. Quod attinet ad verba, illud, animam meam, positum est pro me, quasi diceret, libera me; sed nominatur anima, vel quia est pars nobilior, vel quia lingua dolosa parum meet, nisi vulneret animam, inducendo videlicet eam ad peccandum. Illud autem, a labiis iniquis, S. Hieronymus legit exhebraeo, a labiis mendacii. Sed vox hebraea utrumque significat, mendacium et prcevaricationem: proinde recte verterunt etiam Septuaginta, a labiis a&t/.uv, id est iniquis, et sententia est plenior et gravior, ut etiam in Psalm. xlii: « Ab homine iniquo et doloso eripe me. »

  1. QUID DETUR TIBI, AUT QUID AFTONATUR TiBI Vers AD LINGUAM DOLOSAM?

Reddit rationem cur petierit liberari « a lingua dolosa, » quasi videlicet sit tale malum, ut nihil ei addi possit, quasi dicat: Quid enim mali dari aut addi posset supra linguam dolosam? sed difficultas est in verbis, tum quia in hebraeo legitur active: Quid dabit, aut quid apponet; tum quia illud pronomen, tibi, videtur cogere ut haec sententia non referatur ad Deum, et proinde non continuetur cum superioribus verbis. Quod attinet ad primam difficultatem, verba hebraica legi possunt etiam passive, si mutentur puncta, praesertim illud, itthen, quod potest legi, iulthan; et legenda esse passive perspicuum est, quia non

solum Septuaginta verterunt passive, sed etiam S. Hieronymus reddit ex hebraeo passive: Quid dabitur tibi, aut quid apponetur tibi ad Unquam dolosam? Illud, tibi, potest esse otiosum, ex phrasi hebraica, ut in Cant. i: « Egredere tibi;» et cap. ii: «Veni tibi, surge tibi, imber abiit sibi; » et in hoc ipso Psalmo: « Multum incola fuit anima mea sibi, » quod sibi, ut redundans, omiserunt Interpretes, et tunc tcta sententia continuatur hoc modo: « Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; » quid enim mali dari, aut apponi potest « ad linguam dolosam, » id est, super linguam dolosam? Quod si non placeat esse hoc loco otiosum illud, sibi, potest ita exponi, ut Propheta post orationem ad Deum vertat se, vel ad seipsum, vel ad incertam personam, dicens: « Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; » quid enim, o anima mea, vel, o quicumque hic ades! tibi dari mali, aut addi potest « ad linguam dolosam? » id est, super malum linguae dolosae.

Vers. 4. 4. Sagitta fotentis acutae cum carbonibus

Declarat elegantissima similitudine quale malum sit lingua dolosa: ac dicit esse verba ejus, quasi sagittas, qua? natura sua longe feriunt, et celeriter, ut vix caveri possint, et addit amplificationem admirabilem, dicens non esse qualescumque sagittas, sed « potentis, » id est, a robusta manu cum impetu emissas, et praeterea ab artifice bene politas et acutas, et denique adeo ignitas, ut quidvis desolari et vastare possint, qualia sunt fulgura coelestia, quae ab omnipotenti manu mittuntur, et sunt vere ignita et acutissima. Igitur talia sunt verba dolosa, praesertim quando sunt instrumenta diaboli ad occidendas animas, quae vocantur ab Apostolo ad Ephes. vi: « Tela nequissimi ignea. » S. Augustinus hos duos versiculos multo aliter exponit, nimirum vult esse dialogismum, ut primum homo in tribulatione positus oret: « Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; » deinde Dominus respondeat: « Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? » id est, quid remedii tibi dari poterit, aut apponi contra linguam dolosam? Hoc videlicet unicum tibi remedium erit: « Sagitta? potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, » id est, verba Dei cum exemplis charitatis igne succensis: « vivus enim est sermo Dei, et penetrabilior omni gladio ancipiti, » cui si accedat exemplum ex vera charifate prodiens, quasi carbo ignitus, nihil ei resistere poterit. Utraque expositio ad aedificationem facit, sed prior videtur magis litteralis. Quod attinet ad verba, illud, desolatoriis, in hebraeo est o»om, quod S. Hieronymus recte vertit juniperorum. Sed Septuaginta explicaverunt metaphoram. Carbones enim juniperorum sunt valde solidi, et

ideo aptissimi ad incendendum et desolandum.

  1. Heu mihi! quia incolatus meus prolonga- Vers- 5-

Ex occasione tam magni mali et tam frequentis in hac peregrinatione, suspirat ad patriam, et sic vere et ex corde cantat canticum ascensionis.

«Heu mihi! inquit, quia incolatus meus,» vel, ut ex hebraeo vertit S. Ilieronjunus, peregrinatio mea prolongata est. Cupit enim verus peregrinus cum Apostolo magis peregrinari a corpore, quam a Domino, et ideo nimis longam judicat praesentem vitam, in qua peregrinatur a Domino. « Habitavi cum habitantibus Cedar. » Non mirum videatur, si longam nimis queror esse hanc habitationem:

« habitavi » enim hucusque « cum habitantibus Cedar, » id est, cum barbaris et efferatis gentibus, quae non habitant in civitatibus, sed in tentoriis, iisque nigris et rusticis, quales sunt Arabes. In hebraeo et graeco codice habetur: Habitavi cum tabernaculis Cedar; sed idem est sensus: quid enim est aliud habitare cum tabernaculis, quam habitare cum habitantibus in tabernaculis.

Vox Cedar hebraice est “np, et nigredinem tene - brasque significat; unde Cantic. cap. i, opponuntur tabernacula Cedar, pellibus Salomonis, id est, tentoria nigra et rustica, tabernaculis pretiosis ct splendidis. Vere autem civitates et palatia regum hujus mundi nihil sunt nisi tabernacula rusticorum, comparata ad mansiones coelestis Jerusalem. Ideo rursum lamentatur peregrinus Dei, dicens: « Multum incola fuit anima mea, » id est, nimis longus fuit jam incolatus meus in terra aliena. In hebraeo additur sibi; sed, ut supra diximus, ex phrasi hebraica otiose additur, et propterea ab Interpretibus saepe omittitur; idem enim est habitavit sibi et habitavit. Hinc potest hominicolligi paucos hodie reperiri, qui ex corde can- Bus^iam tent canticum graduum, cum plerique omnes diligant adeo peregrinationem, et tabernacula ab hic Cedar, ut nihil tristius audiant, quam sermonem vitade discessu ab hac vita.

G. CUM HIS QUI ODERUNT PACEM ERAM Facis1- Vers. 6. CUSJ CUM LOQUEBAR ILLIS, IMPUGNABANT ME GRATIS.

Concludit, rationem reddens, cur sil malum tamdiu peregrinari, et simul declarans metaphoram tabernaculorum Cedar; quod enim metaphorice et obscure dixit: « Habitavi cum h ibitantibus in tabernaculis Cedar, » clare exponit dicens: « Habitavi cum his qui oderunt pacem, » ego, qui nihil diligo magis quam pacem, id est, habitavi cum mihi dissimilibus, cum perversis, et adeo injustis, ut non solum cum hostibus, sed etiam cum amicis belligerare soleant; et si forte loqui de pace incipiebam ad illos, ipsi sine ulla causa magis me impugnabant. In textu hebrseo est alia interpunctio, quam etiam sequitur S. Hieronymus; sic ibi legitur: Multum incola fuit anima mea cum his qui oderunt pacem. Ego pacem loquebar, et illi ad bellum. Sed melior est interpunctio Septuaginta Interpretum, quae est etiam antiquior; nam in hebraeo non est simpliciter: Ego pacem loquebar; sed hoc modo, si verbum verbo reddamus: Ego pacem, et cum loquebar. Ex quo intelligimus recte Septuaginta post pacem posuisse punctum, et quod diximus ex hebraeo reddi, ego pacem, potest etiam reddi, ego pax, ut sit sensus: Cum his qui oderunt pacem, ego pax eram, id est, adeo pacificus eram, ut ipsa pax dici possem; et postea sequitur alius versiculus: Et cum loquebar, illi ad bellum, nimirum provocabant, quod in sententia convenit cum eo quod verterunt Septuaginta, et nos in nostra editione latina legimus: «Cum loquebar illis, impugnabant me. » Quod autem additur, gratis, positum est a Septuaginta explicationis gratia. Totus hic Psalmus hic convenit quidem omnibus electis, sed praecipue capiti electorum Christo, quatenus viator erat, secundum carnis passibilis conditionem. Vere enim clamavit ipse ad Dominum Pa¬

trem suum pernoctans in oratione Dei, et postea in horto, et demum in cruce, et verissime exauditus est, cum exaltaverit illum Deus, et dederit ei « nomen super omne nomen. » Vere quoque passus est labia iniqua et linguas dolosas usque ad mortem, ut ex toto decursu Evangeliorum patet. Verissime dicere potuit: « Incolatus meus prolongatus est, » cum in Evangelio dixerit: « Generatio adultera et incredula, quamdiu apud vos ero, quamdiu vos patiar? Vere habitavit cum habitantibus Cedar, » quia licet ipse lux esset, ac per hoc in Cedar, id est, in tenebris non habitaret, sed in lumine, tamen « cum habitantibus Cedar» visus est, et inter eos conversatus est. Denique vere « cum iis qui oderant pacem, » erat pacificus, quia « cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; » et cum loqueretur illis de pace, de charitate, de regno Dei ipsi contra eum impugnabant sine ulla ratione vel causa, quod Joannes cap. xv, ipse idem notavit, cum ait: « Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. »

. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

  1. Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.

  2. Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te.

k. Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Isr-ol.

  1. Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

  2. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

  3. Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.

  4. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum a Domino, factori coeli et terrae.

Non det in commotionem pedem tuum, nec dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.

Dominus custodit te: Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.

Dominus custodiet te ab omni malo: custodiat animam tuam.

Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum: amodo et usque in aeternum.

Argumentum. — Ab exsule quodam, fortasse totius populi cum ipso ex exsilio redeuntis nomine, quum confecto jamjam itinere, Judaeae montana, loca illa sancta, oculis denuo lustrari jam liceret, compositus Psalmus. In strophas quatuor divide, si lubet.

Attollo oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi:

Chapter 95 of 123