Psalmus 123
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis.
- Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum;
Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri. Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione,
Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis.
Ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum: sicut oculi ancillae ad manum dominae suae, sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri. Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.
Multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, et despectione superborum.
Argumentum. — Hunc Psalmum alii ad injurias referunt, quibus exsules affecti sunt a Babyloniis, alii ad injurias, quse Judaeis in patriam restitutis illatae sunt a Samaritanis. Nos nostram facimus sententiam priorem, quum quae vers. 3 et 4 habentur magis conveniunt in Babylonios, Judaeorum dominos, quam in Samaritanos una cum Judaeis subjectos Persarum imperio. Strophae duae.
Ad te attollo oculos meos, qui sedes in coelis.
- Ecce, ut oculi servorum in manum domini ipsorum, ut oculi ancillae in manum herae ipsius,
sic oculi nostri in Jovam, Deum nostrum, dum misereatur nostri.
- Miserere nostri, Jova, miserere nostri,
nam multum (jam satis) satiati sumus opprobrio,
- Multum satiata est sibi anima nostra
hac irrisione insolentium, hoc opprobrio fastuosorum.
Vers. 2. Servi et servae sollicito studio oculos defigunt in manibus dominorum dominarumque, ut ad omnes nutus et motus illius sint parati. Similitudo hoc tantum spectat, quod oculi intenduntur, non vero in quem finem intenduntur. — Vers. 4. Alius, valde satiata est sibi anima nostra contemptu; fuimus in derisionem abundantibus, in contemptum superbis.
Canticum graduum.
OratiGnem continet hic Psalmus hominis peregrinantis ad coelestem Jerusalem, et in exsilio vel itinere pressuram
patientis.
Loquitur Propheta tum in persona peregrini, tum etiam in persona sua, qui unus erat ex veris peregrinis, ac dicit se in quibuscumque pressuris non respicere ad alium adjutorem, nisi ad Deum; tum quoniam ipse solus habitat in summo coelo, et inde omnia inferiora conspicit et moderatur; tum quia ipse est, qui per malos nos flagellat, ac propterea frustra confugimus ad alios, cum sit nemo qui de manu Dei nos possit eripere.
- Sicut oculi ancillas in manibus dominas
SU.E, ITA OCULI NOSTRI AD DOMINUM DEUM NOSTRUM, DONEC MISEREATUR Nostri.
Explicat cur oculos ad Deum levaverit, ut videlicet respiciat Deum flagellantem, ut eo aspectu miserabili moveat ipsum ad misericordiam, et flagellare desinat. Id quod illustrat similitudine servorum, qui dum caeduntur a dominis, respiciunt moesti ad manus caedentium, ipso aspectu quasi petentes, ut miserti ipsorum cessent a plagis. Illud autem, sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, clarius est in hebraeo, ubi habetur, ad manus dominorum suorum, et respondet applicatio: « Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. » Posita est autem similitudo, non servorum tantum, sed etiam ancillarum, vel quia non soli viri, sed etiam feminae peregrinantur ad patriam, et in peregrinatione flagellantur; vel quia viri fortes, proprie viri sunt; viri debiles et delicati feminae dici possunt; et utrique tamen sua flagella in hoc itinere patiuntur. Ad flagella vero, quibus a Domino castigamur, non solum pertinent manifestae persecutiones et calamitates, sed etiam tentationes occultae, quibus anima vexatur assidue, item timores, angores, tristitiae, quibus nemo caret in hac vita, et ideo non dicit Psalmus oculos nostros aliquo certo tempore levandos ad Deum, sed sine intermissione, « do¬
nec misereatur nostri, » quod non fiet, nisi cum ad patriam pervenerimus; tunc enim « coronabit nos Deus in misericordia et miserationibus, cum sanaverit omnes languores nostros, et repleverit in bonis desiderium nostrum, » ut dicitur in Psalm. cii.
- Miserere nostri, Domine, miserere nostri; vers. *.
Non contentus Propheta oculis ad Deum fixis misericordiam implorasse, voce etiam cordis et corporis clamat, et clamorem ingeminat pro se et pro sociis peregrinationis, dicens: « Miserere nostri, Domine, miserere nostri. » Et sane, qui recte adverteret, atque attente consideraret, quid sit quod sequitur: « Quia multum repleti sumus despectione, » plane intelligeret tantam esse nostram miseriam, ut cessare ab isto clamore non posset. Homo enim ad imaginem Dei crea- H-.minis tus, et super omnia opera Domini constitutus, miseria saepe etiam ab ipso Deo in filium adoptatus, et ad regnum coelorum praedestinatus, ita in hac peregrinatione, non solum a daemonibus et pravis hominibus, sed etiam ab animalibus, etiam minimis, et ab ipsis elementis despicitur, et assidue vexatur, ut Propheta verissime dixerit, quia non despicimur solum, sed etiam « repleti sumus despectione, » nec solum repleti sumus, sed multum repleti sumus. Quid enim est quod hominem, etiam justum et sanctum, in hac lacrymarum valle non despiciat? sed praecipua tamen despectio, de qua proprie loquitur hoc loco Propheta, est ea quam patiuntur boni a malis, et justi ab iniquis. Verissima enim et universalis est illa Apostoli sententia: « Omnss qui volunt pie vivere in Christo.jesu, persecutiones patientur, » 1 Tim. m; et illa Domini: « Si de mundo fuissetis, mundus, qupd suum erat diligeret; sed quia de mundo non estis, propterea odit vos mundus, » Joan. xv. Et ratio est manifesta, quoniam bonum et malum contraria sunt, et contraria pacem inter se habere non possunt.
Et quoniam justi patientes sunt et mites, et didicerunt a Domino non resistere malo, et percu-
tienti maxillam praebere etiam alteram, ideo ab improbis superbe despiciuntur et conculcantur, vexantur et irridentur.
- Quia multum repleta est anima nostra:
Docet hoc ultimo versiculo David contemptum ac despectionem, de qua supra loquebatur, accidere pauperibus et humilibus peregrinis ab hominibus copiosis et superbis. Quamvis enim aliqui auctores velint illud, opprobrium, abundantibus, et despectio superbis, esse imprecationem, ut sensus sit: Opprobrium recidat super abundantes, et despectio super superbos, tamen, si respiciamus textum originalem, et velimus concordare versionem S. Hieronymi cum versione Septuaginta Interpretum, cogemur sequi S. Augustinum, et dicere sensum hunc esse: « Multum repleta est anima mea, » confusione videlicet, quia factus sum « opprobrium abundantibus, et despectio superbis. » Sanctus enim Hieronymus ex hebraeo recte vertit, multum repleta est anima opprobrio abundantium et despectione superborum; cum qua versione rectissime cohaeret, quod habent Septuaginta Interpretes et latina editio Vulgata, si subintelligatur verbum factus sum, et continuetur opprobrium, etc. Ait igitur Propheta: « Multum repleta est anima mea, » quod est idem cum eo quod supra dixit: « Multum repleti sumus despectione. » Sed hoc loco explicandi gratia nominat animam, quoniam despectionis sensus proprie ad animam intelligentem pertinet; quae enim anima intelligente carent, sentire possunt dolorem, sed non despectionem. Illud autem, repleta est, in hebraeo legitur, satiata est, quae vox mirum in modum auget significationem; si enim qui multum satiantur, id est, ultra satietatem replentur, etiamsi bonis
cibis repleantur, magnum dolorem percipiunt: quid sentient, qui nimium satiantur malis cibis, qualia sunt opprobria et despectiones? Quod vero sequitur: « Opprobrium abundantibus, et despectio superbis, » idem omnino significat: idem sunt enim opprobrium et despectio, et iidem etiam sunt abundantes et superbi. Omnes enim superbi inflati sunt, et proinde abundantes sunt; sed abundant vento, non solido bono, id est, abundant opinione et existimatione sui ipsorum; nam si divitias terrenas habeant, putant suas esse, neque cogitant Deo reddendam esse de earum dispensatione rationem. Si in dignitate et honore constituti sint, arbitrantur sibi illa omnia deberi, et sua bona esse, et non intelligunt data esse ad aliorum utilitatem, et rationem gravissimam de ea dignitate reddendam, neque ad se aliud quam onus pertinere. Proinde non minus desipiunt, si de tali onere inflentur, quam si bajulus gloriaretur, quod valde oneratus incederet. Si virtutes aliquas, si ingenium, si doctrinam habeant, sibi persuadent multo majora esse quam sint, et sibi tribuunt quae sunt Dei dona. Denique si carent divitiis, dignitatibus, honoribus, et contra si puniuntur et flagellantur, existimant sibi fieri injuriam, et de Deo murmurant et blasphemant; quod totum inde oritur, quia pleni sunt, vel potius inflati vento propriae existimationis. Sed veniet tempus quo opprobrium et despectio in ipsos revertentur, quando videlicet in die novissimo dicent, quod scriptum est in lib. Sap. cap. xv: « Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. » Et infra: « Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra. »
Nisi quia Dominus erat in nobis: dicat nunc Israel:
- Nisi quia Dominus erat in nobis:
Cum exsurgerent homines in nos,
Cum irasceretur furor eorum in nos,
- Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Nisi Dominus fuisset in nobis: dicat nunc Israel:
Nisi Dominus fuisset in nobis: cum exsurgerent super nos homines.
Forsitan vivos absorbuissent nos: cum irasceretur furor eorum super nos.
Forsitan aquae circumdedissent nos: torrens transisset super animam nostram.
Forsitan transissent super animam nostram aquae superbiae.
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
Benedictus Dominus: qui non dedit nos in praedam dentibus eorum.
Anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium:
Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Auxilium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
Argumentum. — Populus, de exsilio revocatus a Jova, agnoscit divinitus se liberatum, et propterea gratias canit Deo liberatori. Strophae duae: vers. 1-5, nisi Jova ope sua nobis adfuisset, hostes nos perdidissent; 6-8, laudibus efferatur Jova, liberator noster. Quo tempore a Davide, si vera est inscriptio, conditum sit carmen, nemo nunc facile assequi poterit.
- Canticum ascensionum, Davidis carmen.
Nisi Jova fuisset, qui adfuit nobis, dicat Israel,
Nisi Jova fuisset, qui adfuit nobis, quum surgerent contra nos homines,
Tunc vivos devorassent nos, quum exardesceret ira eorum in nos;
Tunc aquae (calamitatis) obruissent nos, torrens transivisset super animam nostram;
Tunc transivissent super animam nostram aquae aestuosae (vel tumentes).
qui non dedit nos praedam dentibus eorum.
Anima nostra ut avis evasit ex laqueo aucupum: laqueus dilaceratus (discissus) est, et nos evasimus.
Adjutorium nostrum est in nomine Jovae, qui fecit coelum et terram.
Canticum graduum.
Hic Psalmus continet exsultationem eorum qui de gravissimis tribulationibus liberati fuerant. Et quidem filii Israel, qui de captivitate Babylonica redierunt in Jerusalem, in itinere nullas graves persecutiones passi fuisse leguntur: sed solum dum captivi detinerentur, et inter aedificandam civitatem et templum, ut ex utroque libro Esdrae intelligi potest. Itaque Psalmus hic quatenus ad carnales Israelitas pertinet, referendus est ad eas afflictiones quas passi sunt, vel dum essent in captivitate, vel dum templum et civitatem iterum aedificarent; quatenus autem ad spirituales Israelitas, id est, ad Christianos ad coelestem Jerusalem ascendentes pertinet, referendus est ad persecutiones paganorum aliorumque impiorum, a quibus liberati sunt martyres sancti, et electi caeteri quotidie liberantur.
- Nisi qtjia Dominus erat in nobis, dicat signum est magnae atque insolitae exultationis, nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis. <Tuae loquentem non sinit perficere sententias inchoatas. Dicit igitur multitudo Sanctorum de
Sermo imperfectus et intemmtus. initio Psalmi, magnis tentationibus liberatorum: « Nisi quia
Dominus erat in nobis,» id est, nisi Dominas omnipotens nobiscum fuisset, nunquam evadere potuissemus. Sed antequam compleat sententiam, praj laetitia gestiens invitat Israelem, id est, totum populum Dei ad confessionem et laudem, dicens: « Dicat nunc Israel; » et iterum repetit: « Nisi quia Dominus erat in nobis. » Quod attinet ad verba, illud, quia, in hebraico textu habetur post verbum Dominus, hoc modo: Nisi Domitius quia erat in nobis. Sed Interpretes Septuaginta, ut sententia esset clarior, ordinem verborum immutasse videntur. S. Hieronymus eam particulam, ut redundantem et otiosam ex hebraica phrasi in sua versione omisit. Sic enim vertit: Nisi Dominus fuisset in nobis. Si quis tamen velit eam retinere, ita suppleri poterit: Nisi Dominus, quia erat in nobis, nos liberasset; vel secundum Septuaginta: Nisi liberati essemus, quia Dominus erat in nobis. Quid autem factum fuisset, nisi Dominus nos liberasset, explicatur in sequentibus.
Vers.2. 2. CUM EXSURGERENT HOMINES IN NOS, FORTE YIVOS DEGLUTISSENT NOS.
Ecce quid accidisset nobis, nisi Dominus fuisset in nobis, neque juvisset potentissima sua virtute. « Cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos, » id est, cum nostri persecutores exsurgerent adversus nos, periculum fuit ne tanta velocitate nos perderent, quanta solet mare, vel flumen vivos deglutire eos, qui in illud forte Homines praecipitantur. Tria sunt hoc loco consideranda: cur di- primum, vocantur homines persecutores piopiorum rum) quia ducuntur sola ratione humana, qualis persecu- remansit in natura per peccatum corrupta; ratio toTes. enim humana, post naturae corruptionem, nihil altum sapit, nihil divinum, nihil spirituale, neque alium finem propositum habet, nisi conservationem et augmentum propriae temporalis felicitatis. De his dicit Apostolus I Cor. iii: « Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? » et paulo infra: « Nonne homines estis? » ubi pro eodem Apostolus accipit, carnalem esse, et hominem esse; secundum carnem ambulare, et secundum hominem ambulare. Deinde difficultas non exigua est de particula, forte, quae etiam bis repetitur paulo infra. Yidetur enim haec particula non bene posita in editione Vulgata, cum potius affirmativa, ut certe, utique, sane, poni debuisset. Nam si legamus forsitan, sequetur non necessarium esse auxilium Dei in magnis tentationibus superandis, quandoquidem Propheta non audet certo affirmare, sed sub dubio relinquit an gravissima tentatio nos dejectura sit, si Deus non sit in nobis. Sed quanquam non desint ex recentioribus, quibus ista particula non placeat, et verbum tum hebraicum, tum graecum, non velint reddi per
fori e aut forsitan, sed per utique aut certe: nos tamen non audemus ullo modo a lectione Vulgata; editionis recedere: nam S. Hieronymus vir doctissimus, et utriusque linguae peritissimus fuit; et major ei fides, quam ullis dictionariis habenda est. Is autem ex hebraeo constanter vertit forsitan; et in expositione Psalmorum, in qua editionem Septuaginta interpretatur, similiter legit forsitan; denique in emendatione Psalterii ad Simiam et Fretellam, nihil in hoc loco emendat. Sanctus quoque Hilarius, Origenem secutus,
S. Joannes Chrysostomus, S. Augustinus magno consensu forsitan legerunt; neque in Bibliis hoc loco ulla est varietas lectionis. Neque timendum est ut particula ista detrahere nos cogat aliquid de gratia Dei: non enim illud, forsitan, significat potuisse nos forte resistere inimicis in nos irruentibus sine auxilio gratiae protegentis; sed potuisse fieri ut non vivi deglutiremur, quia forsitan inimici non eo usque desaevissent. Sed quoniam periculum erat etiam ut usque ad internecionem crudelissimam desaevirent, ideo dicitur: « Nisi Dominus fuisset in nobis, forsitan vivos deglutissent nos. » Postremo diximus illud, vivos deglutissent nos, sumptum esse a similitudine maris vel fluminis deglutientis, sive absorbentis eos qui cadunt in aquas, tum quia nullae sunt fere bestiae, quamvis crudelissimae, quae vivos deglutiant homines, sed lacerant ac discerpunt, ut notum est; tum etiam quoniam hoc requirit versiculus sequens, qui, de more Psalmorum, idipsum aliis verbis repetit; sic enim habet: « Cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. » Sensus enim est, forsitan ut' aqua absorbuisset nos, id est, furor hostium nostrorum instar aquae profundissimae repente absorbuisset nos. Neque in hoc solo versiculo, sed etiam in sequentibus persistit Propheta in similitudine aquarum, ut mox videbimus.
- Torrentem pertransivit anima nostra, Vers.4.
intolerabilem.
Persistit in eadem similitudine, comparans adversariorum persecutiones torrenti rapido et profundo, qui sine potentissimo auxilio pertransiri non potest. Et si quis cogitet quales fuerint persecutiones paganorum et haereticorum in sanctos martyres, et tentationes daemonum adversus sanctos eremitas aliosque Christi confessores, videbit simillimas fuisse torrenti violentissimo, quoniam licet sancti martyres et sancti confessores gloriosi evaserint, tamen plurimi, ac fere sine numero, quasi vi torrentis abrepti et absorpti perierunt, ut cognosci potest ex Cypriano in serm. De Lapsis, et Eusebio Caesariensi in lib. V1H Ilist. cap. i, ex versione Ruffini. Dicit igitur Propheta in persona Sanctorum: « Torrentem pertransivit anima nostra, » id est, persecutionem, quasi torrentem pertransivit anima nostra; caro enim succubuit.
et cessit persecutorum furori, sed anima gloriose pertransiit; sed « nisi Dominus fuisset in nobis, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem, » id est, intrasset torrentem nimis profundum, unde evadere non potuisset. Itaque illud, 'pertransisset, non significat, transivisset, vel evasisset, sed intrasset, et pertransire coepisset, sive pertransire coacta fuisset. Illud autem, intolerabilem, recte verterunt Septuaginta, avuirooTarov, id est, sine substantia, sine hypostasi, sine fundamento, sine fundo, ubi pedes figi possent, quo verbo significatur profunditas aquarum, quae transmitti non potest. Sed occurrit hoc loco contrarietas aperta inter codicem hebraicum et versionem Septuaginta Interpretum. Codex enim hebraicus diserte habet, torrens pertransivit super animam nostram; et editio Septuaginta habet, torrentem pertransivit anima nostra; et paulo post hebraicus textus habet, forsitan pertransissent super animam nostram aquae intolerabiles; editio autem Septuaginta habet, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Et quidem S. Hieronymus, in expositione hujus loci, non tacet meliorem esse lectionem hebraicam. Sed existimamus posse conciliari has lectiones duobus modis. Primum enim fieri potest ut Septuaginta Interpretes non habuerint in suo textu particulam quae significat super; remota autem illa particula, quae determinat vocabulum animae ad casum accusandi, remanet ambiguum, utrum vocabulum animae, sicut etiam vocabula torrentis et aquarum, sint casus nominandi, aut accusandi. Proinde utramque lectionem patiuntur verba hebraica, illam videlicet S. Hieronymi: Torrens pertrans- Lectio ivit animam nostram; et illam Septuaginta: Tor- Septaa- rentem pertransivit anima nostra; et quoniam Sep- «mtepo- tuaginta Interpretes meliores codices habuisse nenda credibile est, quam S. Hieronymus habuerit, et lectioni fidelissime transtulerunt, quod invenerunt, senymi.°" quitur ut lectio Septuaginta, quae est etiam nostrae Vulgatae editionis, retinenda, et hebraicae, quae nunc exstat, anteponenda sit. Deinde potest etiam fieri ut Septuaginta legerint quidem, ut legit S. Hieronymus, sed maluerint sensum potius transferre, quam verba. Nam cum aliquis pertransit profundum torrentem, simul fit ut et ipse transeat torrentem, et torrens pertranseat super eum. Sed clarior sententia esse videtur, si dicatur homo pertransire torrentem, quam si dicatur torrens super eum transire. Potest enim torrens transire super hominem, etiam immobilem, et jacentem in profundo, sed non potest homo transire per torrentem, quin torrens transeat super eum. Ut ergo significarent Septuaginta torrentem transire super hominem non jacentem, sed ambulantem, vel natantem, maluerunt dicere hominem trans isse per torrentem, quam torrentem per hominem.
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in
Anima nostra sicut tasser erepta est de v«r*. 6.
LAQUEO VENANTIUM: LAQUEUS CONTRITUS EST, ET NOS LIBERATI SUMUS.
Aggreditur Propheta aliam similitudinem, ex qua magis adhuc illustretur et intelligatur magnitudo beneficii divini. Comparat igitur persecutionem, sive tentationem laqueo aucupis, ac dicit gr illas esse Deo agendas, Deumque benedi. cendum, quod non dederit nos in captionem dentibus adversariorum, id est, non permiserit capi et occidi, ac devorari. Quomodo autem id fecerit explicat, dicens: « Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, » id est, anima nostra incidit quidem in persecutionem et tentationem, sicut passer, aut queecumque alia avis (nomen enim hebraicum nay generatim aves significat), in laqueum venatoris, sive aucupis; sed tamen liberata est ab illa tentatione et persecutione, antequam caperetur a tentatore, et occideretur; quomodo aliquando avis capitur quidem laqueo, sed eripitur inde, antequam ab aucupe capiatur manibus, et occidatur, et manducetur. Id autem factum est, quia « laqueus contritus est, et nos liberati sumus, » id est, quia tentationi per gratiam Dei finis impositus est, antequam anima fidem negaret, vel alio modo in peccatum consentiret, quomodo aliquando laqueus, qui avem comprehenderat, frangitur, et avis avolat, et spem aucupis in praedam inhiantis frustratur.
- Adjutorium nostrum in nomine Domini, Vers.7. qui fecit ccelum et terram.
Concludit cum laude Dei, humiliter agnoscens victoriam tantam, et liberationem de tam periculosis tentationibus, non viribus suis tribuendam, sed adjutorio coelesti Dei omnipotentis; cujus omnipotentiae manifestum est argumentum, quod fecerit coelum et terram. Modus autem, quo Deus solet de magnis tentationibus eripere servos suos, insinuatur dum dicitur: « Laqueus contritus est,» laqueus enim frangi solet, quando avis, vel exterrita aliquo clamore, vel allecta meliore esca, vim facit, et sic laqueum frangit.
Quando enim avis, quamvis laqueo irretita, inhaeret escae ab aucupe propositae, nec intelligit se comprehensam, non conatur aufugere, et eo modo facile capitur et occiditur. Sic igitur anima hominis in tentatione posita, cum primum a Deo illustrata, et vel clamore judicii divini et gehennae exterrita, vel promissionibus coelestis gloriae allecta, incipit cogitare dura quidem esse tormenta praesentia, sed duriora sine comparatione ulla tormenta futura et sempiterna; vel dulcem esse vitam praesentem, dulcem voluptatem, dulces divitias, sed dulciora sine comparatione praemia vitae futurae: incenditur amore bonorum supernorum, et metu suppliciorum gehennae, atque eo igne divinitus accenso vires concipit, et ma-
gno impetu firmissimae deliberationis non peccandi in Deum, laqueum tenlationis frangit, et liberata volat, et cum jubilatione canit: « Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cce-
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat
Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
Ium et terram. » De hoc modo evadendi scribit S. Cyprianus inlib. De Exhortatione martyrii, cap. ult. Has cog ilationes quae persecutio potest vincere? quae tormenta superare?
Qui confidunt in Domino, quasi mons Sion, immobilis, in aeternum habitabilis.
Jerusalem, montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: amodo et usque in aeternum.
Quia non requiescet [al. requiescit ] virga impietatis super sortem justorum, ut non mittant justi in iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Qui autem declinant ad pravitates suas, deducet eos Dominus cum his, qui operantur iniquitatem: pax super Israel.
Argumentum. — Haud improbabilis Tilingii conjectura est, hunc Psalmum scriptum esse, postquam Samaritani magnam Judaeorum multitudinem ad sese pellexissent, imprimis proceres quosdam: cf. Nehcm. vi, 12, 13; xiii. Hoc igitur praesenti carmine vatem spectasse, ut magis confirmaret eos, qui neque minis hostium, neque blanditiis aut corruptionibus seduci se passi fuerint ad prodendum, impia defectione ad Samaritanos, communem populi Judaici causam. Strophae duae: 1-3, 4-5.
Qui confidunt in Jova,
sunt instar montis Sionis, qui non nutat,
in aeternum sedet (stat).
Hierosolyma — montes circa eam sunt, et (ita) Jova circum populum suum est, ab hoc tempore et usque in aeternum.
Neque enim residebit sceptrum (dominatio) improbitatis in sorte justorum, ne extendant justi ad pravitatem manus suas.
et rectis in cordibus ipsorum.
- Et qui deflectunt in vias curvas suas,
eos mittat (Maurer, perdat) Deus cum maleficis.
Pax (vel salus) super Israelem!
Chapter 99 of 123