Skip to the text

Psalmus 130

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Canticum Graduum.

Cantat in hoc Psalmo David humilitatis suae virtutem, et cantat non coram tribus, aut quatuor hominibus, sed in theatro orbis terrae; et tamen cum hoc sit vehementer se laudare, non facit contra praeceptum illud Proverb. xx: « Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. » Siquidem, ut laudare se turpe est, cum absque necessitate id fit; sic non se laudare, quando necessitas id requirit, stultum est. Itaque B. Paulus, qui dixerat: « Non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat, » seipse mirifice commendavit in II ad Corinth. cap. x, quia vidit id necessarium esse ad pseudoapostolorum calumnias retundendas. David igitur in hoc Psalmo humilitatis virtutem sibi ipse tribuit, quoniam saepe accusatus fuerat superbiae et ambitionis, a quo vitio maxime abhorrebat. Lib. I Reg. cap. xvu, dicit ad eum frater ejus: « Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui;» lib. eodem cap. xxu et alibi, saepe Saul queritur de Davide, quod illi insidiaretur; et lib. II Reg. cap. xvi, Semei, maledicens Davidi, objicit ei quod regnum Saulis invaserit. David igitur ad ejusmodi calumnias refellendas Deum vocat in testem summae suae humilitatis, ac modestiae singularis. Praeterea, etiamsi nulla calumnia praecessisset, poterat humilitatem suam praedicare, non ut virtutes suas jactaret, sed ut ostenderet se, quamvis robore, potestate, sapientia, et opibus omnibus hominibus sui temporis in Palaestina excelleret, tamen non in suis viribus fiduciam unquam posuisse, et ideo debere omnes alios ad ipsius exemplum in solo Deo sperare ut in fin Psalmi dicitur. Est autem hic Psalmus ex Gradualibus unus, quoniam docet in quo humilitas vera consistat, et nulla est via securior ad ascendendum, humilitate, dicente Domino: « Omnis qui se humiliat, exaltabitur. »

I. Domine, non est exatatum cor meum, neque ELATI SUNT OCULI MEI.

Securus Propheta, quod vera dicturus esset.

Deum ipsum alloquitur, quem nemo fallere potest; dicit autem coram Deo se vitio superbies nunquam fuisse obnoxium, sive cor internum, sive signa oculorum externa considerentur. Multi

enim occulte superbi sunt in corde suo, magni se aestimantes: tamen extrinsecus humilitatem simulant; multi etiam non minus elato supercilio despiciunt proximos suos, quam eos corde tumido atque inflato contemnant. David autem neque cor elatum, neque elatos oculos gerebat; sed erat humilis corde, et eam humilitatem oculis praeferebat.

  1. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus SUPER ME.

Dixit de superbia cordis et oculorum; nunc addit de superbia verborum et operum: aliqui enim jactant se posse facere, vel fecisse, aut esse facturos majora et mirabiliora, quam revera possint; et hoc modo ambulant, sive ascendunt super se inter loquendum; aliqui etiam reipsa praesumunt aggredi opera quae superant vires ipsorum, et isti ambulant, sive ascendunt supra seipsos opere et factis. David autem stabat in gradu suo, in vera humilitate fundatus, et ideo neque loquendo, neque operando ambulabat super seipsum in magnis et mirabilibus, id est, neque gloriabatur se magna et mirabilia fecisse supra vires suas; neque tentabat facere, quae sciebat se non posse perficere.

  1. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi

  2. Sicut ablactatus est super matre sua:

Non contentus Propheta ipsi Deo, qui corda scrutatur, dixisse se ab omni superbia semper abhorruisse, idipsum confirmat juramento execratorio, ut tanto major fides ipsius verbis ab omnibus habeatur. Dicit igitur: « Si non humiliter sentiebam » de me ipso, « sed exaltavi animam meam; » vel, ut significantius loquitur textus originalis: Si non composui me ad aequalitatem cum cceteris, sed supra cceteros me extuli. « Sicut ablactatus est super matre sua, » id est, sicut infans recens ablactatus manet in sinu, vel super genua matris suae, mcestus et plorans, quia privatus est dulcedine lactis, quas pro illo tempore summae deliciae ipsius erant: «ita retributio in anima mea» sit, id est, sic anima mea privetur dulcedine consolationis divinae, quae meae potissimae ac pene solae deliciae sunt. Quantum sit hoc supplicium, quod sibi Propheta sanctissimus imprecatur, soli illi intelligere possunt, qui eodem spiritu repleti gustaverunt quam dulcis sit Deus. Quod enim David nihili faceret opes et delicias terrenas, et ipsam regiam celsitudinem ac majestatem, prae amore divinae suavitatis, Psalmi ab ipso compositi, tanquam amatoria cantica, manifeste testantur. « Quam magna, inquit Psal. xxx, multitudo didcedinis tuae. Domine, quam abscondisti timentibus te! » et rursum Psalm. xxxm:

« Gustate et videte, quoniam suavis est Domi¬

nus; » et Psalm. xxvi: « Tibi dixit cor meum* exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram, ne avertas faciem tuam a me; » et Psalm. lxxvi: « Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum; » et Psalm. lxxxv: « Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi; quoniam tu. Domine, suavis et mitis; » et Psalm. cm: « Ego vero delectabor in Domino; » et Psal. lxh: « In, velamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te; » denique in Psalm. lxxii:

« Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum?» et ibid.: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est, » quasi dicat: Quaerant alii bona quaecumque, sive in coelo, sive in terra; « mihi adhaerere Deo » summum « est bonum, » ipse Deus est cordis mei, ipse pars, haereditas, portio, omne meum bonum, ipso uno contentus sum, et in aeternum ero. Cum ergo David humilis et simplex, quasi infans lactaneus, in lacte divini amoris omne suum bonum haberet, non poterat sibi majus aliquod malum imprecari, quam ut fieret sicut infans ante tempus ablactatus, qui consolationem nullam admittit, cum se ab uberibus matris removeri videt. Quod attinet ad verba, illud, si exaltavi animam meam, ex hebroeo vertit S. Hieronymus, si silere feci animam meam. Sed Septuaginta non legerunt HIODVt, quod est silere feci, sed »nODn, quod est exaltavi: nam litterae “T et *lin hebraeo simillimae sunt; neque dubitare debemus quin libros correctiores habuerint Septuaginta Interpretes, quam S. Hieronymus habuerit.

Sic etiam: « Ita retributio in anima mea, »

S. Hieronymus ex hebraeo reddit, ita ablactata ad me anima mea. Sed in hebraeo eadem vox ablactatum et retributionem significat, punctis paululum immutatis: nam boi gamul est ablactatus, SlOJ gemui, retributio. Igitur Septuaginta, ubi habetur ablactatus, legerunt gamul; ubi habetur retributio, legerunt gemui. S. Hieronymus autem utrobique legit gamul; sed lectio Septuaginta, cui concordat nostra Vulgata editio, est longe melior, tum quia vix intelligi potest quid sit, ita ablactata ad me anima mea; tum quia secundum lectionem Septuaginta habetur in hebraeo elegantissime allusio vocis retributionis ad vocem similem ablactati.

  1. Speret Israel in Domino ex iioc nunc et Vc:s. s.

Ex hac Psalmi conclusione intelligi potest quo tendat illa humilitatis praedicatio: non enim vir vere humilis propositum habuit se laudandi, sed admonendi populum suum quam parum de se praesumere, et quam multum in Deo confidere debeat. Ait igitur: « Speret Israel in Domino, » id est, si ego rex et propheta, non me efferre audeo propter potentiam et sapientiam, neque de me ipso praesumo, sed omnem spem meam in

Deo collocatam habeo, certe par est, ut populus viribus suis confidat, sed speret in Domino, el meus Israel, qui etiam populus Dei est, non se non hodie solum, aut cras, sed omni tempore existimet aliquid esse, cum nihil sit, neque in speret.

Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:

  1. Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob:

  2. Si introiero in tabernaculum domus mea3, $i ascendero in lectum strati mei:

k. Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,

  1. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

  2. Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvse.

  3. Introibimus in tabernaculum ejus: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.

  4. Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.

  5. Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exultent.

  6. Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.

  7. Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

  8. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec, quae docebo eos:

Et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.

  1. Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.

  2. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.

  3. Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus.

  4. Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejus exultatione exultabunt.

  5. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.

  6. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

Memento, Domine, David, et omnis afflictionis ejus.

Qui juravit Domino, votum vovit Deo [h. potenti] Jacob.

Si intravero in tabernaculum domus mete, si sedero [h. ascendero ] super lectum straminis [h. stratus ] mei.

Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem.

Donec inveniam locum Domino: tabernacula [al. tabernaculum ] Deo [h. potenti ] Jacob.

Ecce audivimus illum in Ephrata: invenimus illum in regione saltus.

Intremus in tabernacula [al. tabernaculorum] ejus: adoremus scabellum pedum ejus.

Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.

Sacerdotes tui induantur justitia, et sancti [h. misericordes te] tui laudent.

Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.

Juravit Dominus David veritatem, non [al. et non] avertetur ab ea:

De fructu ventris tui ponam super sedem tuam [h. thronum tuum].

Si custodierint filii tui pactum meum, et testificationem meam quam docuero eos:

Et filii eorum usque in aeternum, sedebunt super thronum tuum.

Quoniam elegit Dominus Sion: desideravit eam in habitaculum suum [h. sibi].

Haec est requies mea in sempiternum: hic habitabo, quia desideravi eam.

Venationem ejus benedicens benedicam: [al. add. et] pauperes ejus saturabo pane.

Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti [h. misericordes] ejus laude laudabunt.

Ibi oriri faciam cornu David: paravi lucernam Christo meo.

Inimicos ejuS" induam confusione: super ipsum autem florebit diadema ejus.

Argumentum. — « Hanc Psalmum nonnulli in dedicationem templi Salomonici, alii in templi secundi inaugurationem... referunt Salomonis aetati repugnat, quod tristior est Psalmi sonus; cf. imprimis vers. 15. De Serubabelis aetate quominus cogites, obstat vers. 10, ubi regem intelligendum esse clarissime perlucet ex vers. 11, 12, 17, 18... Nos igitur compositum putamus carmen iis temporibus, quibus res Judaeorum ad finem vergere coeperunt, fortasse in Josiam regem post instaurata ab illo Jovse sacra ad praescriptum legis Mosaicae nuper inventae. «Maurer. Strophae quatuor: vers. 1-5, Davides constituit locum stabilem condere arcae sacrae; vers. 6-9, propositum peregit; vers. 10-12, promissa tunc facta Davidi utinam Jova nunc praestet; vers. 13-18, nam Siouem sedem suam sempiternam, regisque populique florentissimum per omnes aetates statum esse voluit.

Memento, Jova, Davidi omnis aerumnae ejus.

vovit Forti (Deo) Jacobi:

  1. « Si (certe non) ingrediar tentorium domus meae (domum meam), non conscendam lectum stratorum meorum;

  2. Non dabo somnum oculis meis, palpebris meis soporem:

  3. Donec invenero locum pro Jova, aedes pro Forti (Deo) Jacobi. »

  4. « En, audivimus eam (arcam) esse in Epbrata, invenimus eam in campis Jaar.

  5. Eamus igitur ad aedes ejus (Jovae), prosternamus nos ad scabellum pedum ejus (arcam).

  6. Surge, Jova, ad quietem tuam (locum quietis tuum), tu et arca potentiae tuae.

  7. Sacerdotes tui vestiant se justitia, et pii tui laetas voces tollant. »

  8. Propter Davidem, servum tuum, ne repellas faciem uncti tui.

1 1. Juravit Jova Davidi veritatem, non recedet ab illa:

« De fructu ventris tui collocabo in solio tibi (successorem)*

  1. Si observent filii tui fcedus meum, et praecepta mea, quae docui eos,

etiam filii eorum in sempiternum sedebunt in solio tibi. »

voluit esse habitationem sibi (dicens):

  1. Haec est quies (ad quietem sedes) mea in sempiternum, hic habitabo, nam volui eam.

  2. Cibos ejus (Sionis) benedicam (abundantes reddam), pauperes ejus satiabo pane.

  3. Et sacerdotes ejus vestram salute,

et pii ejus (faciam ut), laetas voces tollant.

  1. Ibi (Sionej germinare faciam cornu Davidis,

Parabo lucernam (prosperitatem) uncto (regibus) meo.

et in ipso (uncto) micabit (gloriose splendescet) diadema ejus.

Vers. 1. Omnem recordare laborem et sollicitudinem, quibus Davides se ipsum afflixit cultus tui restituendi causa: cf. I Paral. xm, 3; II Sam. vi, 9. Alexandrinus, quasi legerit anevatho, vertit mansuetudinis, quo pietatem ac religionem videtur intellexisse. — Yers. 5. Donec sedem stabilem condidero arcaj sacrae. — Vers. 6. Ephrata, i. e. in finibus Ephraimitarum, puta silunte. Campis Jaar, i. e. in Kiriath-Jearim oppido (I Sam. vit, 1; II Sam. vi, 2). Verba Davidis continuantur. — Vers. 7. Eamus in Ephrata et in campos Jaar, ubi est arca, invitaturi Jovam ad occupandam sedem Sioniam: ita Maurer. Alius: Olim inveniebamus arcam in Epbrata, etc.; nunc vero eamus in montem Sionem, sedem arcae stabilem. — Vers. 9. Justitia, salutis et felicitatis causa. Maurer, salute, ad parallelismum. Alii, ornatu sacro, quod friget. Hic absolvuntur Davidis verba. — Vers. 10. Accedit jam ad id, cujus causa Davidis de Jovae sacris merita hucusque laudaverat. Uncti tui, regis alicujus, Davidis successoris. — Vers. 13. Cibos. Vulgatus, qui vertit viduam, pro 0r,pav legit in cod. Alexandrino vetusto. — Vers. 18. Ejus: Maurer, suum, puta hujusce uncti (regis); Hengstenberg: Davidis. Vulg. sanctificatio mea, a nazar, separavit, a communi usu segregavit; fortasse intellexit laminam auream summi pontificis, in qua scriptum: Sanctum Domino, ut rex ille simul sit sacerdos, quod de Messia verum est.

Chapter 106 of 123