Skip to the text

Psalmus 127

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Canticum Graduum.

Videtur hic Psalmus S. Hilario et S. Augustino juxta litterae corticem ita de temporalibus bonis, quorum promissio propria Testamenti veteris est, agere ut necessarium sit mysticum sensum invenire, si ad Christianorum mores accommodari debeat. Sed fortasse non erit difficile ita illum exponere, ut simul ad Testamentum vetus, et ad novum, ad bona Hierusalem terrenae et coelestis pertineat. Est igitur argumentum hujus Psalmi, exhortatio ad pietatem, proposita ingenti mercede virtutis.

  1. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Docet Prophta redeuntes a captivitate quomodo

se gerere debeant, si nolint iterum in captivitatem reverti, sed perpetuo frui bonis Hierusalem, quae doctrina utrisque peregrinis convenit, tam iis qui peregrinabantur a patria terrena, atque ad eam ascendere cupiebant, quam iis qui peregrinantur a patria coelesti, atque ad eam redire festinant. Ait igitur: « Beati omnes qui timent Dominum,» id est, illi omnes, sive viri, sive feminae, sive magni, sive parvi, sive nobiles, sive ignobiles, sive domini, sive servi, sive docti, sive indocti, denique omnes omnino nullis exceptis, tunc solum vere beati erunt, id est, fortunati, contenti, hilares, in optimo statu constituti, quem statum omnes desiderant, si Deum vere timuerint, id est, si Deum offendere formidaverint, atque co timore muniti, a Dei gratia, quae fons est omnium bonorum, nunquam exciderint. Signumautem sancti hujus timoris est, si «in viis ejus,» id est, in praeceptis ejus ambulaverint. Nam timor iste sanctus ex amore procedit, et Dominus ait Joan. xiv: « Si diligitis me, mandata mea servare; » et iterum: « Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me;» et iterum: « Qui non diligit me, sermones meos non servat. »

vers. t. 2. Labores manuum tuarum quia maducabis,

Incipit enumerare felicitates hominis timentis Deum, atque ad eum ipsum sermonem dirigit, dicens: Prima felicitas tua erit, quod «manducabis labores manuum tuarum,» id est, frueris iis bonis quae labore manuum, sive operum tuorum acquisieris. Quo loco diligenter considerandum est, non ponere Prophetam felicitatem piorum in magna copia divitiarum, sed in iis bonis quae proprio labore acquiruntur, quae ordinarie modica esse solent. Magnae enim divitiae, vel ex haereditate parentum, vel ex rapina et usura, aliisque malis artibus plerumque habentur. Laudat S. Hieronymus in epist. ad Iledibiam, Quaest. I, vulgatam illam sententiam: «Dives aut iniquus, aut iniqui haeres. » Quare idem Propheta in Psalm. xxxvi, 16, dicit: « Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas;» et in Psalm. lxxii: « Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias; » et in rsalm. cxltii: « Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud, oves eorum foetosae abundantes in egressibus suis, boves eorum crassae, non est ruina maceriae, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Beatus populus, cujus Dominus Deus ejus. » Itaque S. David non Hebraeis tantum, sed etiam Christianis concionatur, cum non ponat felicitatem in magnis divitiis; sed in eo solum, quod vivant de suis justis laboribus: ubi duo vitia extrema reprehendit: unum, eorum qui labores aliorum manducant; alterum, eorum qui ne suum quidem laborem manducant, sed avare recondunt, ut divitias augeant. Illi igitur soli beati sunt, qui labores manuum suarum manducant. Quod si forte aliqui timentes Deum, et ambulantes in viis ejus, non possint frui bonis suis, sed esurire et sitire cogantur, quod bona sua ab aliis direpta fuerint, non propterea falsa

erit promissio quae hoc loco habetur: nam si Deus quibusdam amicis suis permittit, ut cupiant saturari de micis quae cadunt de mensis divitum, ut de Lazaro mendico legimus Luc. xvi, et nemo illis eas micas tribuit, dat sine dubio illis Deus aliquid longe melius, videlicet «gaudium de tribulatione, » ut Apostolus dicit ad Hebr. x, « rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis; » et de se ipso dicit, II Cor. vn: « Superabundo gaudio in omni tribulatione nostra; » et tunc sensus hujus versiculi hic erit: « Laborem manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit, » id est, nunc manducabis laborem, id est, de gaudio laboris et tribulationis reficieris; postea vero de fructu ipso laboris, id est, de praemio bonorum operum saginaberis; ei ideo nunc « beatus es » in spe, et postea « bene tibi erit, » in re. Atque hoc proprie pertinet ad spirituales peregrinos, qui gaudent tribulatione inopiae et aerumnarum, scientes quod «tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei effusa est in cordibus nostris, »ftom. v.

Quod attinet ad verba, in hebraso est, labores manuum, ut nos habemus; sed in groeco videtur esse, labores fructuum, et sic plurimi vertunt et legunt ex graeco. Sed vox graeca xap uSv, et fructus, et volas manuum significat. Proinde Septuaginta propriissime verterunt hebraicam vocem quae proprie volas manuum significat. Igitur nostra editio Vulgata plane concordat cum originali hebraico et cum editione Septuaginta.

  1. UXOR TUA SICUT VITIS ABUNDANS IN LATERI- Vers. s. BUS IJOMUS TUAS.

Haec est altera felicitas timentis Deum, et ambulantis « in viis Domini, » quod si forte uxorem ducere voluerit, unam tantum ducet, eamque non ad libidinem explendam, sed ad filiorum pro - creationem accipiet, ut Angelus Tobiam monuit dicens: « Accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis, quam libidine ductus;» et ipse Tobias vere dixit: « Domine, tu scis quia nonduxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed solo posteritatis amore, » Tob. vi et vm.

Ait igitur: «Uxor tua,» non uxores, non concubinae tuae, «sicut vilis abundans,» id est, multos patiens filios, ut vitis secunda multos racemos,

« in lateribus domus tuae, » id est, intus manens, ut modesta et pudica, et curam domus interioris habens, dum vir de his quae foris sunt, cogitat.

S. Hieronymus vertit, in penetralibus domus, quoniam de lateribus interioribus hoc loco agitur.

Sed quamvis haec felicitas quaedam sit, tamen ut intelligamus non magnam esse felicitatem, Deus multis magnisque amicis suis, etiam conjugatis, hanc felicitatem non dedit, ut Abrahamo et Sarae,

Isaaco et Rebeccae, Zachariae et Elizabethae; multis etiam inspiravit desiderium et propositum sanctae virginitatis, ut creditur de sanctis prophe-

virgini- iis Elia et Hieremia, et scitur do B. Virgine Matatis do- rja^ Joanne Baptista, S. Joseph, et aliis prope conjugio infinitis, quos certe Deus non privasset felicitate ejceiien- conjugii et fecunditatis carnalis, si non esset virtius- ginitas donum longe excellentius. Adde quod sancfi viri, qui vel conjuge caruerunt, vel sterilem sortiti sunt, non fuerunt privati felicitate fecunditatis, sed eam habuerunt alterius generis, et sine comparatione majorem. Christus imprimis, qui caput est omnium Sanctorum, non habuit carnalem uxorem, neque filios carnales, sed habuit tamen sponsam Ecclesiam, et filios spirituales innumerabiles. Sic etiam Abraham unum habuit filium ex Sara, sed per fidem factus est pater multarum gentium; omnes enim fideles Viri sane- filii Abrahce dicuntur ab Apostolo, Rom. iv; et ^solum"3 mirabile est, viri sancti non solum patres, patre™, sed etiam matres sunt eorum quos ad fidem, vel sed etiam ad poenitentiam convertunt: patres enim sunt Prsedicando verbo aut exemplo, et matres geeorum mendo pro eis, et orando. Idem enim Apostoquos ad lus patrem se dicit, I Cor. iv, cum ait: «Non ut fidem confundam vos haec scribo, sed ut filios meos

conver-

tunt. charissimos moneo; nam etsi decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam per Evangelium ego vos genui. » Alibi vero se matrem dicit, cum ait ad Gal. iv: «Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. » Quod si placet spiritualibus filiis assignare patrem et matrem, quamvis ab eodem homine generentur et patiantur, dicere poterimus patrem esse amorem Dei et proximi, matrem esse sapientiam; vere enim amor est, qui filios gignit; sed per sapientiam gignit, dum sapienter loquens, et Scripturas explanans persuadet auditoribus fidem, aut poenitentiam. Sic enim de sapientia scribitur Sap. vm: «Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius. »

Vers.4. 4. Filii tui sicut novella olivarum in circuitu MENSAS TUAS.

Tertia felicitas hic describitur, educatio videlicet filiorum. Viri enim timentes Deum, et ambulantes «in viis ejus, » non tantum filios multos, sed etiam bonos et bene moratos habebunt, quoniam ab infantia illos docebunt timere Deum, et ambulare «in viis ejus. » Sic igitur ait: «Filii tui sicut novellae olivarum,» id est, similes erunt arbusculis optimis, quales sunt oleae, quae semper virent, et fructum dulcissimum faciunt; non autem similes erunt rubis, aut spinis, aut sterilibus plantis; erunt autem « in circuitu mensae tuae, » ut eos omnes simul videns, et cum eis convivens et convescens, majorem ex illis delectationem capias. Quae omnia conveniunt etiam in filios spirituales, quos cum Pater Verbo Dei pascit, et proficere videt, mirifice gaudet, et cum Apostolo dicit: « Gaudium meum et corona

mea, sic stare in Domino charissimi. » Tliilipp. iv.

  1. Ecce sic benedicetur homo QUI timet Do- Vers*5< MINUM.

  2. Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas Vers- 6-

super Israel.

Quarta est haec felicitas, quod videlicet vir timens Deum non solum de bonis propriis gaudium habere debeat, sed etiam de communibus. Ideo addit, quod ita sit a Deo, qui habitat in Sion, benedicendus, ut videat civitatem suam Hierusalem abundantem omnibus bonis, toto tempore vitae suae, et videat in ea civitate filios filiorum similiter beatos et felices; et denique pacem, quae omnia bona conservat et custodit, stabilem vi-conservat deat super populum Israel. Sed altiore sensu, et et customagis proprio, atque a Spiritu Sancto intento, dlt’ hic describitur felicitas tanto major tribus superioribus, quantum distat coelum a terra, et Deus a creaturis: et prapterea non eam narrando, sed praedicando Propheta proponit. «Ecce,» inquit, praeter omnia quae dicta sunt, «sic benedicetur homo, qui timet Dominum, » nimirum dicetur illi: «Benedicat tibi Dominus ex Sion,» id est, non solum benedicat tibi Dominus de terra, temporalia bona tribuens, sed etiam benedicat ex monte sancto suo, ex altissimo habitaculo suo, tibique praestet, ut «videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae suae,» id est, videas Deum, in quo sunt omnia bona Hierusalem, « omnibus diebus vitae tuae,» id est, in aeternum, et in saeculum saeculi: nam cum anima sit immortalis, et corpus etiam_post brevem somnum mortis temporalis sit resurrecturum ad vitam immortalem, certe bona quae hic videmus, non videmus omnibus diebus vitae nostrae, sed per minimam partem dierum vitae nostrae, ut vere cum Jacob dicere possimus: «Dies vitae nostrae, » quibus in terra peregrinamur, «pauci sunt et mali, » sed bona coelestis Hierusalem vere videbimus omnibus diebus vitae nostrae, qui sine fine erunt: sicut etiam omnes iniqui videbunt mala Babylonis omnibus diebus aeternae mortis suae. Neque mirum est, quod non dixerit Propheta: Ut possideas bona Hierusalem; sed: « Ut videas,» quoniam vera bona d“ V1S^°T Hierusalem videndo possidentur, siquidem in vi- perfeC- sioneDei perfecta beatitudo consistit. «Similes,» ta beatiinquit Joannes in I Epist. cap. v, «ei erimus, » id tud0, est beatissimi et felicissimi, et quasi dii quidam,

« quoniam videbimus eum sicuti est. » Accedet ad gaudium beatorum quod videbunt in patria illa coelesti «filios filiorum suorum,» id est, non solum illos quos ipsi per se Deo genuerunt, sed etiam, qui per filios suos spirituales, et per «filios filiorum, » usque ad mundi consummationem ad Deum adducti fuerint; et de omnibus, tanauam de propriis et ad se pertinentibus, gaude-

bunt. Denique accedet ad consummationem feli- jectos sub scabello pedum Christi, id est, in procitatis, quod videbunt « pacem super Israel, » pa- fundam gehennam detrusos, aeternis vinculis alcem firmam et stabilem, quae securissimos reddet ligatos: « terra enim scabellum est pedum Dei; » omnes habitatores Hierusalem usque in aeternum: iniqui autem omnes sub terram conclusi jacebunt videbunt enim omnes suos 'inimicos perfecte sub- per saecula sempiterna.

Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;

  1. Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.

  2. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam.

  3. Dominus justus concidit cervices peccatorum.

  4. Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

  5. Fiant sicut fcenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit:

  6. De quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

  7. Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini.

Saepe expugnaverunt me ab adolescentia mea, dicat nunc Israel.

Saepe expugnaverunt me ab adolescentia mea: sed non potuerunt mihi.

Supra cervicem meam arabant arantes, prolongaverunt sulcum suum.

Dominus justus concidet laqueos impiorum.

Confundantur et revertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion.

Fiat sicut foenum tectorum, quod statim ut viruerit, arescit.

De quo non implebit manum suam messor, et sinum suum manipulos faciens.

De quo non dixerunt transeuntes:

Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini.

Argumentum. — Compositum carmen, quo tempore exsilio redierant Judaji. Strophse duae: vers. 1-4, ex multis usque gravissimis malis Israelem Jova eripuit; 5-8, excidant (vel excident) ausis suis omnes illius hostes!

Multum (multis vicibus) presserunt me inde a pueritia mea, dicat Israel:

  1. Multum presserunt me inde a pueritia mea, neque tamen superarunt me.

  2. Super dorsum meum ararunt (verberibus) aratores, longos duxerunt sulcos suos.

abscidit funes improborum.

  1. Confundantur (excidant ausis) et cedant retro omnes osores Sionis I

quod, priusquam extrahat (aliquis), exarescit.

  1. Quo (gramine) non implet manum suam messor,

et (nec) sinum suum, qui colligit (Maurer, colligat) mergi 'os.

« Benedictio Jovae ad vos veniat!

Benedicimus (bene precamur) vobis in nomine Jovae! »

Vers. I. A pueritia mea, temporibus, quibus eram in Algypto. — Vers. 3. Propr. longum spatium fecerunt sulcis, etc. — Vers. 6. Gramen tectorum, quod in tectis planis aedificiorum nascitur, sed alias radices non agit. Pro extrahat, alii efflorescat. Quam elegantem felicitatis fluxse imaginem deinde vates exornat. — Vers. 8. Alius, et sint de eorum numero, quibus non dicunt, etc. Cf. Ruth. ii, 4. Verba postrema videntur esse repetitio et. confirmatio formulae praecedentis, parallelismi ingratiam adjecta. Vel, quod placet, accipienda sunt pro salutatione mutua, ut Chaldaeus, qui his verbis haec praemisit: Neque respondent illis, salutantibus viatoribus messores. Est autem, ait Rusenmullerus, acpiXeta, haec amabilis antiquitatis, quales sunt multae Homericae, quod simul tota bene precandi formula refertur et exprimitur, quum satis esset dicere: Nemo bene precatur talibus.

Chapter 103 of 123