Skip to the text

Epistola LXXVII. Cardinalis Cibo

Eum jàm tibi locum in pontificiâ gratiâ, tuâ excellenti virtute, et praeclaris tui in apostolicam Sedem obsequii significationibus comparasti, ut non solùm me ad Sanctitatis suae solium manuductore litterae tuae non indigeant, sed possis aliis ad ipsius aures et paternum sinum aditum aperire. Id cognoscere non unâ in re potuit illustrissimà Dominatio tua, et denuô cognoscet ex adjuncto Brevi, quô Sanctitas sua ad litteras proximè à te datas respondet. Nova libelli editio Sanctitati suae, et omnibus qui editionis causam norunt, valdè probatur ; ac sperare juvat magis etiam pro-bandam fructu ipso, cùm nullum relinquat haeresi perfugium vel excusationem. Eô quòd me quoque donaveris, ago illustrissimae Dominationi tuae uberes gratias, meaque erga te studia, et rerum tuarum percupidam voluntatem ex animo confirmo, ac laeta illustrissimæ Dominationi tuae omnia à Deo apprecor. Illustrissimae, etc.

Romæ, 13 julii 1079.

Chapter 79 of 258