Skip to the text

Epistola LXXV. Ad Cardinalem Cibo

Apostolicâ benignitate tuàque benevolentiâ factus audacior, ad Eminentiam Tuam iterùm affero meum de Catholicæ Fidei Expositione libellum, auctoritate pontificiâ commendatum, ac Pontificis maximi pedibus iterùm adponendum. Quo consilio nova haec sit editio adornata, ipsi Pontifici summatim expono ; ac, si Eminentia Tua dignetur inspicere, Monitum libello praefixum copiosiùs explicabit. Sanè approbatione pontificiâ ad salutem animarum uti, atque hujus usùs ipsi Sedi apostolicae reddere rationem oportebat. Ea mihi causa est adeundi tuî, eminentissime Princeps. Vereor equidem interpellare graves illas curas tuas reipublicae christianae adeò salutares. Verùm enim veto si plus aequo audeara ; si arcanum illud omnique reverentià prosequendum conclave tuum, ubi res tantas tractas, importunus ac propô jam protervus irrumpam, id acceptum referas singulari humanitati tuae. Me verò, eminentissime Cardinalis, tanta tui cepit fiducia, ut etiam amicum singularem Eminentiae Tuae commendaverim ; idque illa quidem gratum sibi esse humanissimis litteris significavit. Hujus ergò negotii successum omnem, mihi sanè optatissimum, Eminentiae Tuae me debere profitebor, atque iterùm enixè rogo, ut in eo procurando quam pollicita est impendat operam. Ego et maximas habebo grattas, et omnibus votis Eminentiae Tuae faustissima quaeque imprecabor. Vale.

7 junii 1679.

Chapter 77 of 258