Skip to the text

Epistola LXXVIII. Castoriensis Condomensi

Ex tuo mandato, Antistes illustrissime, Domine révérendissime, direxit ad me vir clarissimus des Carrières duo exemplaria Doctrinæ Catholicæ, quae pio cum gaudio exosculatus sum; tùm quia in illis vidi apostolicum Breve quo Expositio non solùm approbatur, sed etiam in fidei regulam erigitur; tùm quia Expositioni Animadversionem contra Ministrorum cavillas praefixam conspexi. Dùm viribus veritatis sternuntur inimici, manu charitatis, ne ex casu offendantur, à modestissimo victore excipiuntur. Et quia ex illius versione in Latinam et Flandricam linguam non dubitamus auctum iri illos fructus, quos et praeclaros et copiosos ex versione Expositionis Doctrinæ Catholicæ hic collegimus; ea propter, Antistes illustrissime, audeo supplicare ut sicut ex no-bili interpretatione clarissiini viri Claudii Fleurii Expositionem habemus Latinam, ita quoque ex ejusdem interpretatione Latinam Animadversionem habere mereamur. Ubi illa fuerit perfecta, curabo diligenter ut unà cum Exposilione elegantibus correctisque typis imprimatur.

Ille verò amicus meus1 qui fuit Expositionis, Animadversionis quoque erit interpres, si modo, Autistes illustrissime, tuo cum beneplacito, ac tuà cum benedictione, quam ejus nomine hîc à te supplex postulo, eo officio fungi possit.

Dùm autem de Flandricâ Expositione loquor, silere non pos-sum eam tantà hîc aviditate divendi (b), ut necesse sit jàm secundà vice impressam, iterùm praelo subdere. Quod eò majori tùm catholicorum, tùm protestantium bono fiet, quo à Romanis elogiis decus et auctoritatem, et ab Animadversione invictum robur con-sequetur.

Si penitùs me ipsum oblivisci possem, mihi singularem laetitiam ea laus adferret quae mihi à te, Antistes illustrissime, in Animadversione tribuitur. Verùm dùm mentis oculos ad mea omnia saepiùs cogor revocare, me eum esse invenio qui magis plangendus quàm laudandus sit, et cui tuam charitatem tune fructuosissimè exhibebis, quandô et precum tuarum auxiliarem manum extendere dignaberis. Hanc gratiam humiliter efflagitans, summâ cum observantià me profiteor, Antistes illustrissime, Domine observantissime, etc.23

J'ai présenté à Monseigneur le Dauphin votre défense (a) : elle a été bien reçue, et j'ai ordre de vous témoigner qu'il estime votre mérite. M. le duc de Montausier verra avec plaisir votre ouvrage plein d'érudition agréable et curieuse. Mais vous lui devez un livre; je lui donnerai, de votre part, celui que vous avez envoyé pour moi. Je suis, Monsieur, fort content de, votre manière de traiter les choses, et de vos belles recherches. Si vous m'en croyez, vous ne vous amuserez plus dorénavant à des réponses et à des querelles dont le public n'a que faire. C'est assez d'avoir donné ce premier écrit à votre défense : au surplus, donnez-nous de bonnes choses, comme vous le pouvez ; c'est bien répondre que de bien faire. Quant à votre grand ouvrage, M. le chancelier est ferme à ne donner le privilège qu'après que les ouvrages entiers ont été examinés ; et on ne serait pas bien reçu à lui demander autre chose : au surplus, je vous rendrai tout le service que je pourrai, comme un homme qui ai pour vous toute l'estime possible. Je suis, Monsieur, etc.

Footnotes

  1. Petrus Codde, de quo suprà. — (b) 25 oct. 1678, Castoriensis haec abbati de Pontchâteau scribebat : « Incredibile dicta quanta aviditate etiam ministro-» rum calvinistarum, libellus ille Batavus factus ematur et legitur. » ↩

  2. Septembris 1679. ↩

  3. C'est la réponse de M. Spon à la critique publiée par M. Guillet, contre ses Voyages de Grèce et du Levant. ↩

Chapter 80 of 258