Epistola LXXVI. Ad Innocentium XI
Beatissime Pater,
En redit ad Vestram Sanctitatem exiguus ille, meus de Catholicæ Fidei Expositione tractatus, jàm magnus, jàm validus, jàm invictus, vestra scilicet approbatione munitus. Brevis ad haereticos accessit oratio, quâ oves dissipatas ac per avia deerrantes ad vitae pascua revocamus, vestro quoque interposito nomine; ut voci Pastoris grex perditus et vagus assuescat, vestraeque Sedis auctoritatem propugnatricem fidei, et conciliatricem christiaiue pacis, ipsâ ejusutilitate perspectà, amplificatam potiùs quàm imminutam velit.
Enim verò juvat, Beatissime Pater, antiquam illam et innatam cordibus chrislianis Sedis apostolicae reverentiam vestris maxime temporibus excitare, ac sub eo Pontifice qui factus forma gregis, exemplo primùm, tùm etiam verbo christianam disciplinam informel, qui mores christianos exigatnon ad inanis ratiocinii, sed ad Evangelii regulam, Patrumque doctrinam; qui episcopalem auctoritatem quâ salus Ecclesiae nititur, jacentem ac penè prostratam erigat, eamque Sedi apostolicae conjunctissimam praestet; qui pace constitutâ, in Christi adversarios bella convertat ; qui futuros Pontifices doceat quam familiani ornare, quos propinquos habere debeant, Christi scilicet familiam, eosque qui cælestis Patris faciant voluntatem. Hoc nempô est caput ipsum malorum aggredi. Sic, novum Melchisedech ipsumque adeò Christum, quoad mortali fas est, orbi christiano exhibetis, ac sacerdotium christianae legis ad pristinam formam revocatis. Audiet et seque-tur haec exempta posteritas : haereticorum maledicentia conticescet ; suspicient vestram Sedem homines universi, non humanae, sed divinae gloriae servientem ; Romanosque Pontifices, non tàm potestate quàm moribus apostolos, proni venerabuntur.
Jàm paternam vestram, Beatissime Pontifex, de augustissimo Delphino ad optima quaeque adhortando curam, quis pro merito commendaverit? Quis dignis laudibus prosequatur Brève illud apostolicum recens ad me missum, quo quidem quot sententias scribitis, tôt panditis oracula, magistrumque ac discipulum reclusis fontibus cælestis sapientiae, flumine irrigatis? Quòd verò me minimum Episcopura, neque dignum vocari Episcopum, quippe qui vix ullam episcopalis officii partem attigerim, statim ab altari raptus ad aulam ; tàm honorificè, tàm paterne, penè dixerim, absit à verbo invidiâ, tàm amicè compellatis : quid dicam, quid sentiam, quid rependam? Hoc scilicet votum, arcano conceptum pectore, assiduisque vocibus iterandum.
Deus Sanctitatem Vestram reipublicae christianae diù servet incolumem, ac pro quotidianâ vestra instantià, pro sollicitudine omnium Ecclesiarum, pro piis illis lacrymis quibus Ecclesiae de-fletis vulnera ac diligentiâ quâ curatis, det vobis, post longum felicis vitae cursum, perpetuam pacem, aeterna gaudia, veram vitam, ac vestri similem successorem.
Haec voveo, haec precor ; ac, Vestrae Sanctitatis pedibus advo-lutus apostolicam benedictionem supplex flagito1.
Beatissime Pater,
Vestrae Sanctitatis,
Devotissimus et obedientissimus filius,
- J. BENIGNUS, Ep. Condomensis.
In palatio San-Germano, 7 jun. 1679.
Footnotes
-
Innocentius XI hisee litteris respondit, Brevi dato 12 julii 1679, quo denuò XXpositionem approbat. Breve pontificium sextae hujus libri editioui, anno 1686, auctore praefixum est, quod vide suprà, tom. XIII, pag. 48. ↩
Chapter 78 of 258