Psalmus LXXIII. Propheticus
PSALMUS LXXIII. PROPHETICUS.
Polluto templo, et in hostium potestatem redacto, cum nullus esset propheta qui spem salutis ostenderet, populus, veterum beneficiorum commemoratione, Deum ad auxilium provocat. Nullis congruit temporibus, nisi Machabaeis. Captivitatis enim tempore non modo pollutum, sed etiam excisum ; et liberationem post 70 annos Jeremias pronuntiaverat. Constat ergo hunc Psalmum esse propheticum, utpote ab Asapho, Davide rege, cantatum, et de Machabaica vexatione scriptum ; cum jam inde ab Esdræ tempore, perfecto jam hebraico canoni nihil sit additum.
VERSIO VULGATA.
- Intellectus Asaph.
Ut qui d, Deus, repulisti in finem : iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
- Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hæreditatis tuæ : mons Sion, in quo habitasti in eo.
Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
Et gloriati sunt qui oderunt te : in medio solemnitatis tuæ.
Posuerunt signa sua, signa : S. Et non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum, securibus 6. exciderunt januas ejus in idipsum : in securi et ascia dejecerunt eam : VERSIO S. HIERONYMI.
Eruditio Asaph.
Ut quid, Deus, repulisti in finem ? fumabit (a) furor tuus in gregem pascuæ tuæ ?
Recordare congregationis tuæ, quam possedisti ab initio, et (b) redemisti virgam (c) hæreditatis tuæ : montem Sion, in quo habitasti.
Sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem : omnia mala egit inimicus in sanctuario.
Fremuerunt hostes (d) in medio pacti tui.
Posuerunt signa sua in trophæum.
Manifesta in introitu desuper : in saltu lignorum secures.
Et nunc sculpturas ejus pariter bipenne et dolatoriis deraserunt. 2. Virgam hæreditatis tuæ : hæreditatem ipsam, virga mensoria, seu pertica, per tribus divisam. Mons Sion : Hier. montem, ὃρος, neutr.
Leva manus : Hebr. attolle pedes. Incede sublimis et velox. In superbias eorum, hostium populi tui ; Hebr. ad vastitates eorum, ad vastandos eos. Quanta malignatus est... Hier. omnia mala, etc. In sancto : in sanctuario.
Gloriati sunt : Hier. fremuerunt hostes. Solemnitatis... Hebr. congregationis, eodem sensu. Posuerunt signa sua, signa : sic Hebr., id est : posuerunt ea, ut signa victoriæ suæ. Quod recte Hier. posuerunt signa sua in trophæum, manifesta in introitu, etc. Vexilla profana in portis templi, in signum victoriæ statuerunt.
Januas ejus : valvas ; alii, sculpturas. Dejecerunt... Hier. deraserunt. Vide portas exustas, I Machab., iv, 38.
(a) Var. : [ Al. fumabit.] — (b) Deest et. — (c) [ Hebr. Sceptrum.] — (d) Hostes tui.
Incenderant igni sanctuarium tuum : in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Signa nostra non vidimus, jam non est propheta : et nos non cognoscet amplius.
Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem ?
Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.
Tu confirmasti in virtute tua mare : contribulasti capita draconum in aquis.
Tu confregisti capita draconis : dedisti eum escam populis Æthiopum. Miserunt ignem in sanctuarium tuum : in terra (a) contaminaverunt tabernaculum nominis tui.
Dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul : incenderunt omnes solemnitates Dei in terra..
Signa nostra non vidimus, non est ultra propheta : et non est nobiscum qui sciat usquequo.
Usquequo, Deus, exprobravit adversarius ? blasphemabo inimicus nomen tuum in finem ?
Quare convertis manum tuam et dexteram tuam ? de medio sinu tuo consumens (b) ?
Deus autem rex meus ab initio,, operatur salutes in medio terræ.
Tu dissipasti in fortitudine tua maro : contrivisti capita draconum in aquis.
Tu confregisti capita Leviathan ; dedisti eum in (c) escam populo Æthiopum. 7. Incenderunt igni... admoverunt ignem ad templum, portis etiam exustis : ibid. In terra : in ipsa terra Deo tot miraculis consecrata. Vide ibid.
Cognatio eorum... Hebr. depopulabuntur eos. Quiescere faciamus : id moliebatur Antiochus, I Machab., i, 41, etc. Hebr. incenderunt omnes congregationes Dei, id est synagogas, loca congregationum.
Signa nostra : templum, altaria, signa præsentiæ Dei, et religionis insignia. Non est propheta, qui nos consoletur spe futuri, ut olim Isaias, premente Sennacheribo ; Ieremias in captivitate, et alii. Tempore Antiochi expresse dicitur non fuisse prophetas, I Machab., ix, 27. Et nos non cognoscet amplius : Deus oblitus est nostri : melius Hier. et non est nobiscum, qui sciat usquequo ; non est propheta qui sciat quousque inimicus desæviat.
Improperabit inimicum. Id maxime Antiocho convenit, ejusque ducibus Nicanori, et aliis, I Machab., i, 23, etc ; vii, xiv, xv, etc.
Ut quid avertis... sic distingue : ut quid avertis manum tuam ab hostibus ? quin tu profer eam de medio sinu tuo : exere vires, ne sis velut manibus in sinum complicatis ; quod est nihil agentis, Prov., xix, 24 : Abscondit piger manum sub ascella. In finem : Hebr. consumere, profer manum consumere, idest, ad consumendos hostes.
Confirmasti... mare : stare fecisti utrinque quasi murum fluctus Rubri maris, ut populus transiret, Exod., xiv, 22. At Hier. dissipasti, divisisti, exsiccasti : ibid. ἐκραταίωσας, Septuaginta, dominatus es. Capita draconum : regem et principes Ægypti devolvisti in mare, ibid.
Capita draconis : Hebr. Leviathan, crocodili : vide Job, xl , 20 : Pharaonis,
(a) Var. : Terram. — (b) ... Consume a medio... — (c) Deest in.
Tu dirupisti fontes et torrentes : tu siccasti fluvios Ethan.
Tuus est dies, et tua est nox : tu fabricatus es auroram et solem.
Tu fecisti omnes terminos terræ : æstatem et ver tu plasmasti ea.
Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino : et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Respice in testamentum tuum : quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Ne avertatur humilis factus confusus : pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Exurge, Deus, judica causam tuam : memor esto improperiorum tuorum : eorum quæ ab insipiente sunt tota die. Tu dirupisti fontem et torrentem (a) ; tu exsiccasti flumina fortia.
Tuus est dies, et tua est nox : tu ordinasti luminaria (6) et solem.
Tu statuisti omnes terminos terræ : æstatem et hiemem tu plasmasti.
Memento hujus, inimicus exprobravit Domino ; et populus insipiens blasphemavit nomen tuum.
Ne tradas bestiis animam eruditam lege tua : vitæ pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum.
Respice ad pactum : quia repletæ sunt tenebris terræ, habitationes iniquæ subrutæ (c).
Ne revertatur confractus et (d) confusus ; egenus et pauper laudabunt nomen tuum.
Surge, Deus, judica causam tuam : memento opprobrii tui ab insipiente tota die. Ezeck., xxix, 3. Populis Æthiopum : Letsiim, populo deserti siticuloso : Ichthyophagis ad mare Rubrum positis, apud quos fama vigebat, magno quondam maris recessu, fundum coloris "viridis apparuisse, et rursum mare refluum in priorem locum esse restitutum, Diod. Sicul, lib. III. His igitur dedisti devorandos pisces Ægyptiorum carnibus saginatos.
Dirupisti fontes : Chald. scissa rupe elicuisti fontem. Fluvios Ethan : Hier. flumina fortia, Jordanem et torrentes Arnon, Numer., xxi, 14 ; Deuter., ii, 36 ; Jos., iii. : et ita Chald.
Fabricatus es : Hier. ordinasti luminaria et solem.
Æstatem et ver : Hier. et hiemem.
Memor esto hujus (rei) nempe quod inimicus Antiochus, Nicanor, dii, I Machab., vii, xiv, xv. Improperavit Domino, tanquam imbecilli, nec valenti tueri plebem suam, Sennacherib ! instar dicentis : Quis Deus eruet vos de manu mea ? quod exemplum Judas Machabaeus memoravit, I Machab., vii, 41. Incitavit : Hier. blasphemavit.
Animas confitentes : animam eruditam lege tua. Animas pauperum... Hier. vitæ pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum. Quo magis se pauperes abjectosque putant, eo apud Deum clariores.
Repleti sunt... Hebr. tenebrosa loca terræ violentia repleta sunt, nullæ jam latebrae ab hostium incursihus securæ sunt.
Ne avertatur humilis : ne pauper repulsam passus, confusus abeat.
(a) Var. : [ Al. fontes et torrentes.] — (b) Luminare, — (c) Deest subrutæ. — (d) Deest et.
- Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Ne obliviscaris voces hostium tuorum : sonitus adversariorum tuorum ascendit jugiter. 23. Superbia : Hier. sonitus, superbæ voces semper increscunt : « dum tu differs pœnas, illi proficiunt in blasphemiis, » Hier. ad Sun. et Fret.
Chapter 78 of 153