Psalmus LXXXVII. Deprecatorius
PSALMUS LXXXVII. DEPRECATORIUS.
Ex persona hominis in carcere constituti et malis mersi ^ puta Jeremiæ,, cum in lacum missus est.
Jerem., xxxviii.
VERSIO VULGATA.
Canticum Psalmi, 1. filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.
Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi, et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea : inclina aurem tuam ad precem meam.
Quia repleta est malis anima mea : et vita mea inferno appropinquavit.
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio, 6. inter mortuos liber. VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum carminis filiorum Core, victori per chorum ad præcinendum, eruditionis Eman Ezrahitæ.
Domine, Deus salutis meæ, per diem clamavi, et nocte coram te.
Ingrediatur ante te oratio mea : inclina aurem tuam ad laudationem meam.
Quia repleta est malis anima mea, et vita mea ad infernum descendit (a).
Reputatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum quasi homo invalidus, inter mortuos liber ; 1. Ad respondendum : alternis canendum. Eman Ezrahitæ : non illius ergo qui tempore Davidis memoratus : is enim levites, I Paral., xv, 17 ; de filiis Caath, ibid. vi, 33. Ezra autem de filiis Juda, ibid. iv, 1, 17.
Precem : Hebr. clamorem.
Repleta est : saturata. Inferno appropinquavit : Hebr. ad sepulcrum descendit.
Homo sine adjutorio : Hier. invalidus.
Inter mortuos liber : nec libertatem spero nisi per mortem. Patres Christo aptant qui unus inter mortuos liber, data potestate ponendi animam, et iterum sumendi eam, Joan. x, 18.
(a) Var. : [ Hebr. usque pervenit.]
Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius : et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Posuerunt me in lacu inferiori : in tenebrosis, et in umbra mortis.
Super me confirmatus est furor tuus : et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar : 10. oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
Numquid mortuis facies mirabilia : aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi.
Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua : et justitia tua in terra oblivionis ?
Et ego ad te, Domine, clamavi : et mane oratio mea præveniet te.
Ut quid, Domine, repellis orationem meam : avertis faciem tuam a me ?
Pauper sum ego, et in labo- Sicut interfecti et dormientes in sepulcro, quorum non recordaris amplius, et qui a manu tua abscissi sunt.
Posuisti me in lacu novissimo, in tenebrosis (a) et in profundis.
Super me confirmatus est furor tuus, et cunctis fluctibus tuis afflixisti me. Semper.
Longe fecisti notos meos a me : posuisti me abominationem eis, clausum, et non prodeuntem.
Oculus meus infirmatus est ab afflictione, invocavi (b) te, Domine, tota die ; expandi ad te palmas meas.
Numquid mortuis facies mirabilia, aut gigantes resurgent (c) , et confitebuntur tibi ? Semper.
Numquid narrabitur in sepulcro misericordia tua, et (d) veritas tua in perditione ?
Numquid cognoscentur (e) in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terret quæ oblivioni tradita est ?
Ego autem ad te, Domine, clamavi (f), et mane oratio mea præveniet te.
Quare, Domine, abjicis animam meam : abscondis faciem tuam a me ?
Pauper ego et ærumnosus, ab 7. Posuerunt me : Hier. posuisti. In umbra mortis : Hier. in profundis.
Fluctus tuos : calamitates : vide Psal. xvl, 8.
Posuerunt me ... Hier. posuisti me abominationem eis ; clausum et non prodeuntem ; carcere inclusum, nulla spe libertatis.
Inopia : angustia.
Medici suscitabunt : an forte mortuum medici suscitabunt, ut rursus te laudet in cœtu piorum ? at Hier. gigantes resurgent : antiquissimi homines ac pridem vita functi ; uno verbo, mortui : manes.
In terra oblivionis : apud inferos, ubi oblivio : unde etiam poetis ille fluvius Lethe.
Orationem : Hier. animam meam.
Pauper sum : sic Jeremias demersus in lacum, Thren. iii, 1 : Ego vir videns
(a) Var. : Tenebris. — (b) Vocavi. — (c) Surgent. — (d) Deest et. — (e) Noscentui·. — (f) [ Hebr. deprecatus sum.]
ribus a juventute mea, : exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
In me transierunt ires tuæ, et terrores tui conturbaverunt me.
Circumdederunt me sicut aqua tota die : circumdederunt me simul.
Elongasti a me amicum et proximum : et notos meos a miseria. adolescentia mea (a) ; portavi furorem tuum, et (b) conturbatus sum.
Super me transierunt iræ tuæ ; terrores tui oppresserunt me.
Circumdederunt me quasi aquæ tota die : vallaverunt me pariter.
Longe fecisti a me amicum et sodalem : notos meos abstulisti (c) . paupertatem meam. 2. Me minavit et abduxit in tenebras et non in lucem. Et in laboribus ... Talis ille qui portaverit jugum ab adolescentia, ibid. 27. Exaltans autem, humiliatus sum : de gloria dejectus ad miseriam. 19, Λ miseria : propter miseriam meam.
(a) Var. : Deest mea. — (b) Deest et. — (c) [ Hebr. præ tenebris.
Chapter 91 of 153