Psalmus LXXII. Consolatorius
PSALMUS LXXII. CONSOLATORIUS.
Impios tarde quidem persæpe, sed graviter Deus ulciscitur ; hinc spes bonorum. Idem argumentum de divina providentia : vide Eccl., viii, 10, etc ; xi, 9 ; xii, 14 ; Sap., II, iii, iv, v, et alibi passim.
VERSIO VULGATA.
Psalmus Asaph.
Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde !
Mei autem pene moti sunt pedes : pene effusi sunt gressus mei.
Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Quia non est respectus morti eorum : et firmamentum in plaga eorum.
ii. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur :
Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate, et impietate sua.
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis :
Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam : iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in cœlum os suum : VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum Asaph.
Attamen bonus est Israel Deus, his qui mundo sunt corde.
Mei autem pene vacillaverunt pedes ; pene effusi sunt gressus mei.
Quia aemulatus sum contra iniquos ; pacem impiorum videns.
Quod non recogitaverint de morte sua : et firma sint vestibula eorum.
In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Ideo nutriti sunt ad superbiam : circumdederunt iniquitatem sibi.
Processerunt a pinguedine oculi eorum ; transierunt cogitationes cordis.
Irriserunt, et locuti sunt in malitia calumniam, de excelso loquentes.
Posuerunt in cœlum os suum, 1. Quam bonus . · quam Hebr. particula asserendi : utique, profecto : Bonus Israeli Deus, nempe rectis corde.
- Moti sunt : Hier. vacillaverunt,
4 . Quia non est respectus : Hier. quod non recogitaverint de morte sua. Non ligamenta ad mortem illis, sana fortitudo eorum, Hebr. nullo morbo ad mortem trahuntur.
Et impietate sua, deest Hier.
Prodiit quasi... Hier. processerunt a pinguedine oculi eorum, ut contra famelicis præ macie cavi oculi. Sic Deuter., xxxii, 15 : Incrassatus est dilectus, etc. Transierunt in affectum cordis : dilexerunt iniquitatem, ut passim in Psalmis ; at Hier. transierunt cogitationes cordis, supra quam cogitabant felices se putant.
Cogitaverunt... Hier. irriserunt et locuti sunt in malitia calumniam. In excelso, Hier. de excelso loquentes, tanquam ex alto despicientes.
9· Posuerunt in cœlum... blasphemi in Deum, in homines maledici.
et lingua eorum transivit in terra.
Ideo convertetur populus meus hic : et dies pleni invenientur in eis.
Et dixerunt : Quomodo scit Deus ? et si est scientia in Excelso ?
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
Et dixi : Ergo sine causa, justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas :
Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Si dicebam : Narrabo sic : ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me :
Donec intrem in Sanctuarium Dei : et intelligam in novissimis eorum.
Verumtamen propter dolos posuisti eis : dejecisti eos dum allevarentur.
Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
Velut somnium surgentium : et lingua eorum deambulavit in terra.
Propterea convertetur populus ejus huc (a), et quis plenus invenietur in eis ?
Et dixerunt : Quomodo novit Deus ? et si est scientia in Excelso ?
Ecce isti impii, et abundantes in sæculo, multiplicaverunt divitias.
Ergone frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas ?
Et fui flagellatus tota die, et increpatio mea in matutinis.
Dixi (b) : Si narravero sic, ecce generationem filiorum tuorum reliqui.
Et cogitavi ut intellegerem istud ; labor est in oculis meis :
Donec veniam ad sanctuaria Dei : et (c) intelligam in novissimo (d) eorum.
Verumtamen in lubrico posuisti eos ; dejecisti eos ad interitum.
Quomodo vastati sunt subito ; defecerunt, consumpti sunt quasi non sint.
Quasi somnium evigilantis ; Do- 10. Populus meus hic : adverbialiter ; Hier. populus ejus huc, έντοώθ* : hinc eo redigetur populus : supp. ex antecedentibus : Ut Deum contemnat, et credat nihil prodesse juste vivere. Dies pleni : justam Ætatem vivent : impii pleni dierum morientur.
Et dixerunt : justi malorum felicitate commoti.
Et dixi, deest Hebr. recte tamen suppletum. Inter innocentes : Hier. in innocentia.
Flagellatus : afflictus. In matutinis : a mane usque ad vesperam.
Si dicebam : Hebr. ii dixero.
Labor est ante me : difficile intellectu.
In sanctuarium... in arcanum, in consilium : vide infr. 24.
Propter dolos : illusisti eis specie blandientis, digni enim erant : Hier. in lubrico posuisti eos, nec firmo gradu consistunt. Dum allevarentur : dum allevatos se putabant ; Hier. dejecisti eos ad interitum.
Perierunt propter iniquitatem... Hebr. defecerunt consumpti a terroribus ipso terrore confecti.
(a) Var. : Hic. — (b) Et dixi. — (c) Deest et. — (d) [ Al. novissimos.]
Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt :
Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Quid enim mihi est in cœlo ? et a te quid volui super terram ?
Defecit caro mea et cor meum : Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.
Quia ecce qui elongant se a te, peribunt : perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam :
Ut annuntiem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion. mine, " in civitate tua (a) imaginem eorum ad nihilum rediges.
Quia contractum est cor meum, et lumbi mei velut ignis fumigans.
Et ego insipiens, et nescius ; quasi jumentum factus sum apud te.
Et eram (b) semper tecum, et tenebas manum dexteram meam.
In consilium tuum deduces me, et postea in gloria suscipies me.
Quid mihi est in cœlo ? et tecum nolui (c) in terra.
Consumpta est caro (d) et cor meum : robur cordis mei et pars mea, Deus, in æternum.
Quia ecce qui elongant se a te, peribunt ; perdidisti omnem fornicantem a te.
Mihi autem appropinquare (e) Deo bonum est : posui in Domino Deo spem meam : ut narrem omnes annuntiationes tuas. 20. In civitate tua : palam, coram omnibus civibus. Imaginem ipsorum ; ipsos in quibus nihil veri, nihil solidi. Præterit enim figura hujus mundi, I Cor., vii, 31.
Inflammatum est cor meum ; efferbuit, intumuit, tanquam a fermento. Hebr. Renes mei commutati sunt : Hebr. tabuerunt, præ indignatione.
Et ego ad nihilum... Hier. ego insipiens et nescius, qui malorum prosperitate tantopere conturbaret
Ut jumentum : ut homo despicabilis, quem vix jumento anteferres. Et ego semper tecum : cum me despici putarem, tecum eram : tu me tuebare. Unde sequitur :
Tenuisti manum dexteram meam : dextera apprehensum deducebas. In voluntate... Hier. in consilium tuum deduxisti me, ad arcanas tuæ providentiæ ac justitiæ rationes.
Λ te quid volui : Hebr. tecum nolui in terra, te unum volui : non tecum aliud quidquam.
Deus cordis mei : Hier. robur cordis mei.
In portis filiæ Sion : desunt Hier.
(a) Var. : Deest tua. — (b) Deest eram. — (c) Volui. — (d) Mea. — (e) Propinquare.
Chapter 77 of 153