Psalmus LXXXIII. Consolatorius
PSALMUS LXXXIII. CONSOLATORIUS.
Vota populi Jerosolymas ad festa solemnia ex omnibus terræ sanctæ finibus summa lætitia properantis. Ad ea tempora pertinet quibus altaria, tabernaculum, arca ipsa uno in loco collocata erant, vers. i , 4, 5, 8, quod ante Salomonem non contigit, cum ipse Salomon initio regni sacrificaturus ad Gabaon perrexerit, ubi altare æneum et tabernaculum fœderis, II Paral., i, 3, i>} arca pridem in Sion a Davide translata, ibid., 4. Hic autem omnia visebantur simul, ac domus Dei una cum ministeriis levitarum omnibus numeris absoluta, vers. 2, 5, 11. Quæ sane per Davidem designata, per Salomonem impleta sunt, II Paral., vni, 14. Hæc igitur concupiscebant, ac sub horum specie, Ecclesiam, ejusque mysteria, cœlum denique ipsum, et verum sanctuarium non manufactum, quorum ista sacramenta sunt. Hic Psalmus conferendus cum xli Coritis æque ad canendum dato.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Pro torcularibus filiis Core, Psalmus.
- Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! 3. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum, et caro mea, exultaverunt in Deum vivum.
- Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum : rex meus, et Deus meus.
Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.
Beatus vir, cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo dis- VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, pro torcularibus, filiorum Core, Psalmus (a).
Quam dilecta tabernacula tua, Domine exercituum !
Desiderat et deficit anima mea in atria Domini : cor meum et caro mea laudabunt Deum (b) viventem.
Siquidem passer (c) invenit sibi domum, et avis nidum sibi ut ponat pullos suos :
Altaria tua, Domine exerci* tuum, rex meus, et Deus meus.
Beati qui habitant in domo tua : adhuc laudabunt te. Semper.
Beatus homo cujus fortitudo est in te : semitæ in corde ejus. 3. Concupiscit, et deficit anima mea : ante concupiscens, et totam se effundens in concupiscentiam, longo fine suspensa, defectione dissolvitur. Quomodo deficiat anima in salutare Dei, Jeremias docet : Et factus est, inquit, in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens, Jerem. xx, 9. Ambros. in illud Psalm. cxviii : Defecit in salutare tuum animo mea : quem locum vide. Cor meum et caro mea : gaudio spiritus etiam in corpus redundante, ut Psal. lxii, 3.
Passer invenit : sicut passer invenit nidum suum, ita ego altaria tua : in his ergo acquiescit, vagus antea et inquietus.
Ascensiones in corde suo : Hier. semitæ in corde ejus, atque hic versus clauditur. Semitæ autem, id est, præcepta legis : melius : in ejus animo versantur semitæ ferentes ad templum quo properat. Morali sensu : Quicumque sanctus est,
(a) Var. : Canticum. — (b) Deum, Deum. — (c) Avis.
posuit. 7. In valle lacrymarum, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui :
1 i, Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te. Transeuntes in valle fletus, fontem ponent eam.
Benedictione (a) quoque amicietur doctor. Ibunt de fortitudine in fortitudinem ; parebunt apud Deum in Sion.
Domine., Deus exercituum, exaudi orationem meam : ausculta (b), Deus Jacob. Semper.
Clypeus noster vide. Deus, et attende faciem Christi tui.
Quoniam melior est dies in atriis tuis super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis impietatis.
Quia sol et scutum Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
Nec prohibebit bonum ab iis qui ambulant in perfectione. Domine exercituum, beatus homo qui confidit in te. quotidie in priora extenditur, et præteritorum obliviscitur, cum Paulo Phil., iii, 13. Comm. Hier hic.
Disposuit in valle lacrymarum : Hier. transeuntes in valle fletus, fontem ponent eam. Transibunt loca flebilia et siticulosa tam jucunde, ac si fontibus scaterent.
Benedictionem, dabit : Hier. benedictione quoque amicietur doctor. Doctor populum iter agentem legis expositione consolabitur. Sic enim procedebant ab omnibus finibus una cum Levitis. Ibunt de virtute... Hebr. de turma in turmam, variis catervis tandem in Sion pervenient. Videbitur : Hier. parebunt apud Deum in Sion, ibi enim in civitate David templum : ibi arca, Dei præsentis ope nobilis.
Domine Deus. Hæc est illorum oratio, postquam ad templum pervenerunt.
Christi tui : regis, qui Christi figura.
Abjectus esse : ad limen adstare. Hebr. Histopheph : quod convenit Coritis janitoribus templi, quibus etiam Psalmus inscribitur.
Misericordiam et veritatem... Hier. sol et scutum. Dominus, Deus, lux et protectio.
(a) Var. : Benedictionem. — (b) [ Hebr. auribus percipe.]
Chapter 88 of 153