Skip to the text

Psalmus LXXXVIII. Luctus et invocationis

PSALMUS LXXXVIII. LUCTUS ET INVOCATIONIS

IN PUBLICA CALAMITATE.

Sedecia capto, domo David e solio deturbata, promissiones Dei irritas videri Propheta queritur, necdum adesse Christum. Vide autem promissiones ll^Beg., vii, 12, etc ; I Parat., xxii, 10 ; item Psal. , lxxi.

VERSIO VULGATA.

  1. Intellectus Ethan Ezrahitæ.

  2. Misericordias Domini in æternum cantabo.

In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

  1. Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cœlis : praeparabitur veritas tua in eis. VERSIO S. HIERONYMI.

Intellectus (a) Ethan Ezrahitæ.

Misericordias Domini in æternum cantabo : in generatione (b) et generationem annuntiabo (c) veritatem tuam in ore meo.

Quia dixisti (d) : Sempiterna misericordia ædificabitur ; cœlos fundabis, et veritas tua in eis. 1. Ethan Ezrahitæ : ut Eman in titulo Psalmi præcedentis. Alius autem Ethan, ut et alius Eman, I Paral., ii, 6, non tamen Ezrahitæ, sed longe antiquiores, utpote Zaræ filii, et ipsius Judæ nepotes. Memoratur et alius Ethan Ezrahites vir sapientissimus Salomonis tempore, III Reg. iv, 31.

  1. In æternum : Hier. sempiterna misericordia ædificabitur. Cœlis ... tam firma sunt promissa mea atque ordo cœlorum.

(a) Var. : Eruditio. — (b) Generationem. — (c) [ Hebr. innotescam.] — (d) Dixi.

  1. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo : 5. Usque in æternum præparabo semen tuum.

Et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

  1. Confitebuntur cœli mirabilia tua, Domine : etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

  2. Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino : similis erit Deo in filiis Dei ?

  3. Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum : magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

  4. Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

  5. Tu dominaris potestati maris : motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

  6. Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum : in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

  7. Tui sunt cœli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem ejus tu fundasti :

  8. Aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt. Percussi fœdus cum electo meo ; juravi David servo meo :

Usque in æternum stabiliam semen tuum, et ædificabo in generatione thronum tuum. Semper.

Confitebuntur (a) cœli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Quis enim in nubibus (b) æquabitur Domino : assimilabitur Domino de (c) filiis Dei ?

Deus inclytus (d) in arcano sanctorum nimio, et terribilis in cunctis qui circa eum (e) sunt.

Domine Deus exercituum, quis similis tui (f) fortissime Domine ? et veritas tua in circuitu tuo.

Tu dominaris superbiæ maris, et elationes gurgitum ejus tu comprimis (g) .

Tu confregisti quasi vulneratum, superbum : in brachio forti tuo (h) dispersisti inimicos tuos.

Tui sunt cœli, et tua est terra : orbem et plenitudinem ejus tu fundasti.

Aquilonem et austrum (i) tu creasti : Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt. 4. Disposui testamentum : Hier. percussi fœdus cum electo, id est, Davide et Christo.

  1. Confitebuntur cœli ..... in ecclesia sanctorum : comparat cœlis ecclesiam mirabilia Domini confitentem : vide Psal. xviii, 2.

  2. In filiis Dei : angelis.

  3. In consilio sanctorum : Hier. arcano. In circuitu ejus : angelis scilicet sanctis circumfusis throno ejus.

  4. In circuitu tuo : tibi adhæret : a te separari nequit.

  5. Potestati maris : Hier. superbiæ. Motum ... fluctuum ... Hier. elationes gurgitum ...

  6. Tu humiliasti : Hier. confregisti. Superbum : Hebr. Rahab, Ægyptium, antiquum Israelis hostem, qui Rahab dicebatur, Psal. lxxxvi, 4. Confregisti autem tempore Mosis, ac recens per Nabuchodonosorem.

  7. Mare : Hebr. austrum. Thabor et Hermon : occidens et oriens, horum montium situ designati, Chald.

(a) Var : Et confitebuntur. — (b) Nube. — (c) In filiis. — (d) [ Hebr. robustus. 1 — (e) [ Hebr. super omnes qui in circuitu ejus.] — (f) Tui. — (g) [ Hebr. magnificas.] — (h) Fortitudinis tuæ. — (i) Et dexteram.

  1. Tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

  2. Justitia et judicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tu mi :

  3. Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.

  4. Et in nomine tuo exultabunt tota die : et in justitia tua, exaltabuntur.

  5. Quoniam gloria virtutis eorum tu es : et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

  6. Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

  7. Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi electum de plebe mea.

  8. Inveni david servum meum : oleo sancto meo unxi eum.

  9. Manus enim mea auxiliabitur ei : et brachium meum confortabit eum.

  10. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

  11. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

  12. Et veritas mea, et misericordia Tuum brachium cum fortitudine, roboretur manus tua, et exaltetur dextera tua.

Justitia et judicium firmamentum throni tui : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

Beatus populus, qui novit jubilum ! Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.

In nomine tuo exultabunt tota die ; et in justitia tua exaltabuntur.

Quia gloria fortitudinis eorum tu es, et in voluntate (a) tua elevabis cornu nostrum.

Quia a Domino est protectio nostra (b) , et a sancto Israel rege nostro.

Tunc locutus es per visionem sanctis tuis (c) : et dixisti : Posui adjutorium super robustum ; et (d) exaltavi electum de populo.

Inveni David servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.

Cum quo manus mea firma erit, et brachium meum roborabit eum.

Non decipiet inimicus eum, et filius iniquitatis non affliget eum.

Sed concidam ante faciem ejus hostes illius, et qui eum oderunt percutiam (e) .

Veritas autem mea et miseri- 15. Præparatio : Hier. firmamentum, basis.

  1. Qui scit jubilationem . ·' verum gaudium, quod est in Deo solo : sive etiam epinicium, atque hymnum triumphalem Deo servatori canendum, Psal. xlvi, 2. Hoc autem non omnes sciunt, sed qui a Deo accipiunt, ut Deum ipsum, quam suavis sit, gustent.

  2. Domini est assumptio ..... Hier. a Domino protectio nostra ; Hebr. clypeus.

  3. Tunc locutus es ..... sanctis tuis : Nathano et Davidi, II Reg., vii. Posui adjutorium in potente : in Davide, qui meo auxilio potens.

  4. Manus enim .....duo versus ex Hier. cum quo manus mea, etc.

  5. In fugam convertam : Hier. percutiam.

(a) Var. : Misericordia. — (b) Protectore nostro. — (c) [ Hebr. misericordibus.] — (d) Deest et. — (e) [ Hebr. fulminabo.]

mea cum ipso ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

  1. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

  2. Ipse invocabit me : Pater meus es tu : Deus meus, et susceptor salutis meæ :

  3. Et ego primogenitum ponam illum excelsum præ regibus terræ.

  4. In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

  5. Et ponam in sæculum sæculi semen ejus : et thronum ejus sicut dies cœli.

  6. Si autem dereliquerint filii ejus legem meam : et in judiciis meis non ambulaverint :

  7. Si justitias meas profanaverint : et mandata mea nos custodierint :

  8. Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.

  9. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo : neque nocebo in veritate mea.

  10. Neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

  11. Semel juravi in sancto meo : si David mentiar :

  12. Semen ejus in æternum manebit. cordia mea erit (a) cum eo ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

Et ponam in mari manum ejus : et in fluminibus dexteram ejus.

Ipse invocabit me ; Pater meus es tu : Deus meus, et fortitudo salutis meæ.

Ego autem primogenitum ponam eum, (b) excelsum regibus terra ?.

In æternum custodiam ei misericordiam meam ; et pactum meum fidele erit (c) ei.

Et ponam perpetuum semen ejus, et thronum ejus sicut dies cœli.

Si autem (d) dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint :

Si cæremonias meas profanaverint, et præcepta mea non custodierint :

Visitabo in virga scelera eorum, et in plagis iniquitates eorum.

Misericordiam autem meam non auferam ab eo ; nec mentiar in veritate mea.

Non violabo pactum meum ; et quod egressum est de labiis meis non mutabo.

Semel juravi in sancto meo,, si (e) David mentiar.

Semen ejus in sempiternum erit. 26. Ponam in mari : vide Psal. lxxi, 8.

  1. Susceptor : Hebr. petra.

  2. Thronum ejus sicut dies cœli : vide Psal. lxxi, 5.

  3. Justitias : Hier. cæremonias.

  4. Neque nocebo : Hier. non mentiar : neque fallam fidem.

  5. In sancto meo : per sanctitatem meam. Si David mentior : jurisjurandi formula apud Hebræos.

(a) Var. : Deest erit, — (b) [ Hebr. dabo eam, et.] — (c) Deest erit. — (d) Deest autem. — (e) Ne.

  1. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo : et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cœlo fidelis.

  2. Tu vero repulisti et despexisti : distulisti Christum tuum.

  3. Evertisti testamentum servi tui : profanasti in terra sanctuarium ejus.

  4. Destruxisti omnes sepes ejus : posuisti firmamentum ejus formidinem.

  5. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam : factus est opprobrium vicinis suis.

  6. Exaltasti dexteram deprimentium eum : lætificasti omnes inimicos ejus.

  7. Avertisti adjutorium gladii ejus : et non es auxiliatus ei in bello.

  8. Destruxisti eum ab emundatione : et sedem ejus in terram collisisti.

  9. Minorasti dies temporis ejus : perfudisti eum confusione.

  10. Usquequo, Domine, avertis in Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo (a) . Sicut luna stabilietur in sempiternum (b) , et testis in cœlo (c) fidelis. Semper.

Tu autem repulisti et projecisti : iratus es adversus Christum tuum.

Attenuasti pactum servi tui : profanasti in terra diadema ejus.

Dissipasti omnes macerias (d) ejus : posuisti munitiones ejus pavorem.

Diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam : factus est opprobrium vicinis suis.

Elevasti dexteram hostium ejus : lætificasti omnes inimicos illius.

Avertisti (e) robur gladii ejus, et non sublevasti eum in prælio.

Quiescere (f) fecisti munditiam ejus, et thronum illius in terra detraxisti.

Abbreviasti dies adolescentiæ ejus : operuisti eum ignominia. Semper.

Usquequo, Domine, absconde- 38. Testis in cœlo fidelis : stabilitate cursus, sui conditoris testatur potentiam et constantiam.

  1. Tu vero , tanta pollicitus, repulisti et despexisti : quem tot oraculis commendaveras. Distulisti Christum tuum : adventum ejus in longissima tempora distulisti ; Hier. Iratus es adversus Christum tuum, adversus Sedeciam, Davidis filium et hæredem.

  2. Sanctuarium : Hier. diadema.

  3. Sepes : Hier. macerias : arces, urbium mœnia : comparatione ducta a vineis fossa muroque tectis. Firmamentum ..... Hier. munitiones.... Quæ cum tutelæ essent, nunc sunt formidini, postquam excisae sunt.

  4. Adjutorium gladii : Hier. robur gladii ejus, ensis aciem retulisti.

  5. Destruxisti : Hier. quiescere (id est, cessare ) fecisti munditiam ejus . · qui olim splendidus ac nitidus, nunc fœdus et ignobilis.

  6. Minorasti : Hier. abbreviasti, etc ; fecisti ut ante tempus Sedecias malorum tædio senesceret : erat enim triginta tantum et duos annos natus, cum captivus abductus est, IV Reg. , xxiv, 18. Vide autem miseriarum gradus in rege, detracto diademate, eversis arcibus, retuso gladio, alliso ipso solio, omnibus, quæ decori tutelæque essent, translatis ad hostem, postremo nulla gloria, majestate nulla.

  7. Avertis in finem : Hier. absconderis, aversa facie.

(a) Var. : [ Hebr. coram me.] — (b) In æternum [ Hebr. sæculum.] — (c) [ Hebr. nube.] — (d) [ Hebr. dirupisti omnes sepes.] — (e) Nam et avertisti. — (f) [ Hebr. deficere.]

finem : exardescet sicut ignis ira tua ?

  1. Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?

  2. Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem : eruet animam suam de manu inferi ?

  3. Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua.

  4. Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.

  5. Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.

  6. Benedictus Dominus in æternum : fiat, fiat. ris in finem ? succenditur (a) quasi ignis indignatio tua ?

Memento mei de profundo : alioquin quare frustra creasti filios hominum ?

Quis est vir qui vivat, et non videat mortem, salvans animam suam de manu inferi ? Semper.

Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, quas jurasti David in veritate tua ?

Recordare, Domine, opprobrii servorum tuorum : quia (b) portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum.

Quas (c) exprobraverunt inimici tui, Domine : quibus exprobraverunt vestigia Christi tui.

Benedictus Dominus in sempiternum : amen (d), amen. 48. Quæ mea substantia : Hebr. quantuli ævi ego sim, ut tam brevem vitam tot calamitatibus obruas : sic Psal. ci, 24.

  1. Memor esto ..... opprobrii ..... multarum gentium : a tot gentibus illati nobis servis tuis. Quod ( opprobrium ) continui in sinu meo : cum ne queri quidem liceret.

  2. Commutationem Christi tui : commutata promissa de Christo venturo : at Hier. exprobraverunt vestigia Christi tui : Chald. tarditatem vestigiorum Christi tui. Irridebant nos quod non adveniret expectatus ille liberator, sive Cyrus, sive potius Christus de semine Davidis, regno ejus instaurando, et in æternum firmando.

(a) Var. : Succendetur. — (b) Deest quia. — (c) Quibus. — (d) Amen et.

Chapter 92 of 153