Skip to the text

Psalmus LXXXI. Moralis

PSALMUS LXXXI. MORALIS.

Ad judices Jerosolymis constitutos ; de quibus Psal. cxxi, 5. Vide Psal. xciii.

VERSIO VULGATA.

Psalmus Asaph.

  1. Deus stetit in synagoga deorum : in medio autem deos diiudicat.

  2. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) Asaph.

Deus stetit in cœtu Dei : in medio deos diiudicat (b) .

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies impiorum suscipitis ? Semper. 1. In synagoga deorum : in concessu judicum, qui et dii vocantur Exod., xxi, 6,. et sæpe alias. Deos dijudicat : quippe qui exercebant judicium non hominis, sed Dei, II Paral., xix, 6.

  1. Facies peccatorum sumitis : in judicio personas accipitis : favetis violentis et oppressoribus.

(a) Var. ; Canticum. — (b) Judicat.

  1. Judicate egeno et pupillo : humilem et pauperem justificate.

  2. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

  3. Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

  4. Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

  5. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

  6. Surge, Deus, judica terram : quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. Judicate pauperi et pupillo ; egeno et inopi justo facite.

Salvate inopem et pauperem : de manu impiorum liberate.

Non cognoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

Ego dixi : Dii estis (a) , et filii Excelsi omnes vos.

Ergo quasi Adam moriemini, et quasi unus de principibus cadetis.

Surge, Domine (b) , judica terram : quoniam tu hæreditabis omnes gentes. 5. Movebuntur... concussus legibus, quibus publica concordia nititur, regnum nutabit.

  1. Sicut unus de principibus .....sicut alii principes, morti omnes obnoxii, ita cadetis ; alii ex Hebr. : Sicut unus, δ principes , cadetis ; sicut unus, e plebe scilicet.

  2. Tu hæreditabis in omnibus gentibus . · omnes gentes, tua hæreditas, tua possessio.

(a) Var. : Estis vos. — (b) Surge Deus.

Chapter 86 of 153