Skip to the text

Psalmus LXXXII. Deprecatorius

PSALMUS LXXXII. DEPRECATORIUS.

Oratio ad Deum, ut Davidem tueatur insurgentibus Philistæis, Syris, Idumæis, Moabitis, Ammonitis, aliisque Arabibus, II Reg., vni, x, xi ; I Parat., xviii, xx. Potest et prophetice Psalmus sub nomine Machabæorum dictus intelligi, quorum tempore has gentes in Judæos arma consociasse constat.

VERSIO VULGATA.

  1. Canticum Psalmi Asaph.

  2. Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :

  3. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput. VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum, Psalmus (a) Asaph.

Deus, ne taceas (b) : ne sileas, et non quiescas, Deus.

Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te, elevaverunt (c) caput. 2. Quis similis ... tibi ? deest Hebr. Hier. Deus, ne taceas, ne sileas, ne quiescas,

Deus. Quod est summo in discrimine laborantis, et ingeminatis vocibus festinum auxilium implorantis.

  1. Sonuerunt : Hier. tumultuati sunt.

(a) Var. : Canticum Psalmi. — (b) Tibi. — (c) Levaverunt.

  1. Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

  2. Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

  3. Quoniam cogitaverint unanimiter : simul adversum te testamentum disposuerunt 7. tabernacula Idumæorum et Ismahelitae :

Moab et Agareni : 8. Gebal, et Ammon, et Amalec : alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

  1. Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.

  2. Fac illis sicut Madian et Sisaræ : sicut Jabin in torrente Cison.

  3. Disperierunt in Endor : facti sunt ut stercus terræ.

  4. Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana :

Omnes principes eorum, 13. qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum.

Dixerunt : Venite, et conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra.

Quoniam tractaverunt corde pariter : contra te fœdus pepigerant. Tabernacula Idumææ et Ismaelitarum :

Moab et Agareni : Gebal et Ammon et Amalec ; Palæstina cum habitatoribus Tyri.

Sed et Assur venit (a) cum eis : facti sunt brachium filiorum Lot. Semper.

Fac illis sicut Madian et Sisarai (b) , sicut Jabin in torrente Cison.

Contriti sunt in Endor : fuerunt quasi sterquilinium terræ.

Pone (c) duces eorum sicut Oreb, et Zeb, et (d) Zebee, et Salmana.

Omnes principes eorum, qui dixerunt : Possideamus nobis pulchritudinem Dei. 4. Super populum tuum malignaverunt consilium : Hier. contra populum tuum nequiter tractaverunt, exitiosa plebi tuæ fœdera inierunt. Sanctos tuos : Hebr. absconditos tuos, servos, quos protegis ; quos in sinu habes.

  1. Disperdamus eos de gente : Hebr., ut gens non sit. Sic I Machab., v, 2 : Cogitabant tollere genus Jacob.

  2. Testamentum disposuerunt : Hier. foedus pepigerunt.

  3. Tabernacula Idumæorum et lsmahelitœ ; Moab et Agareni : gentes Arabicas quæ sibi mutuo ferebant opem, vulgo in tentoriis habitantes.

  4. Gebal : Gabala, regio Arabica secundum Stephanum : vel Idumæa, dicta Gebalena eidem Stephano, Hieronymo et Targum Hierosolymitano, quasi montana : a voce Gebal, mons. Alienigenæ : Philistæi : ita passim.

  5. Etenim Assur : Hier. sed et Assur venit cum illis ; Syri, II Reg., x, 8, 9, qui et Assur dicebantur : unde Isa., lii, 4 : Descendit in Ægyptum populus meus in principio, ut colonus esset ibi ; et Assur absque ulla causa calumniatus est eum : Syri, ut videtur, cum quibus sæpe haberent acerba dissidia et odia. Filiis Lot : Ammonitis.

10-12. Fac illis sicut Madian et Sisaræ .....quemadmodum hi omnes populi internecione deleti sunt, Judic, iv, vii, viii ; ita flat hostibus David. Sic Isa, x, 26 : Suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb ; hoc est, penitus delebuntur.

  1. Sanctuarium : Hier. pulchritudinem, terram sanctam.

(a) Var. : [ Hebr junxit.] — (b) Sicut Sisaræ. — (c) Pones. — (d) Sicut pro et.

  1. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

  2. Sicut ignis, qui comburit silvam : et sicut flamma comburens montes :

  3. Ita persequeris illos in tempestate tua : et in ira tua turbabis eos.

  4. Imple facies eorum ignominia : et quærent nomen tuum, Domine.

  5. Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi : et confundantur, et pereant.

  6. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus, in omni terra. Deus meus, pone eos ut rotam ; quasi stipulam ante faciem venti.

Quomodo ignis comburit silvam, et sicut flamma devorat montes :

Sic persequere (a) eos in tempestate tua, et in turbine tuo conturba (b) eos.

Imple facies eorum ignominia : et quærent nomen tuum, Domine.

Confundantur et conturbentur usque in sæculum (c) : erubescant et pereant.

Et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu : Excelsus super omnem terram. 14. Ut rotam : da illos præcipites ; volve ac revolve, ut consistere nequeant. Sicut Abigail ad Davidem : Inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ , I Reg., xxv, 29.

  1. Comburens montes : silvas in montibus.

  2. Persequeris : Hier. persequere,

17-19. Imple facies ..... quærent nomen tuum : perterriti ac pudefacti inimici tui

quærent quis sis, et invenient te esse altissimum illum Deum. Morali sensu, peccator arguitur, corripitur, ostenditur sibi, confitetur fœditatem, desiderat pulchritudinem. August. Enarr. in hunc Psal. n. 13 : « Respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quærant nomen Domini, per quod non conturbentur. »

(a) Var. : Persequeris. — (b) Tua conturbabis. — (c) Add. et.

Chapter 87 of 153