Psalmus LXXVII. Hortatorius et increpatorius
PSALMUS LXXVII. HORTATORIUS ET INCREPATORIUS.
Ad decem tribus, ne agnito Davide, et in unum semel cum Juda coalitæ, II Reg., v, 1, 5, a Davide, ejusque posteris desciscant. Hæc autem sanctus Asaph cecinit, præscius futurorum. Namque inerant jam inde ab ipsis Davidis initiis inter Judæ tribum et reliquas, æmulationis ac discordiæ semina : cum in Hebron regnantem Davidem super Judam cæteri, bello etiam illato, repellerent, et Isboseth regem sequerentur, II Reg., ii, iii. Victo quoque Absalomo, Judæ tribu facile ad obsequium redeunte, cæteri Israelitæ tardissimi ac postremi omnium resipuerunt, II Reg., xix, 11 et seqq., 40 et seqq. Quin etiam paulo post : Seba vir Jemineus cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Israel. Igitur separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba : viri autem Juda adhæserunt regi suo. II Reg., xx, 1, 2. Adeo invidebant tribui Juda, quod una non modo singulis, verum etiam omnibus, et numero et gloria clarior potiorque haberetur, attributa etiam nuper ad cumulum regia dignitate, civitate regia, sacris etiam ; quæque gloria gentis erat, arca Dei, temploque. His igitur irarum fomitibus in æterna dissidia proni videbantur, ut postea contigit, Jeroboamo duce, cum decem tribus a fratribus, et Davidis familia se abruperunt. Hæc ergo cogitans Asaph, hortatur has tribus ut in fide perstent. Causas autem has maxime commemorat : quod Deus Davidem elegerit : quod Jerosolymis et in ipsa Sione civitatem David sedem arcæ elegerit : quod ibidem ipse David Iocum futuri templi designant, II Reg., xxiv, 25, et I Paral., xxi, 22, et II Paral., in, 1, etc. : quod hujus templi extructio Davidis Salomoni filio reservata esset : idque repulsa Silo, vetere arcæ sede, ne Ephraimitæ quorum in sorte erat, ea superbirent. Sic decem tribus Davidis familiæ arctissimis, cum civilibus, tum etiam religionis vinculis, conjungebat : quas etiam causas refert Abias Roboami filius, cur decem tribus ad se, Davidicamque stirpem reverterentur. II Paral., xiii, 5 et seq.
VERSIO VULGATA.
- Intellectus Asaph.
Attendite, popule meus, legem VERSIO S. HIERONYMI.
Eruditio (a) Asaph.
Ausculta, populus meus, legem 1. Intellectus Asaph : Psalmus revera singulari consideratione dignissimus, unde
(a) Var, : Eruditionis [eruditiones.]
meam : inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Aperiam in parabolis os meum : loquar propositiones ab initio.
Quanta audivimus et cognovimus ea : et patres nostri narraverunt nobis.
Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera.
Narrantes laudes Domini, et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
- Et suscitavit testimonium in Jacob : et legem posuit in Israel.
Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis : 6. Ut cognoscat generatio altera.
Filii qui nascentur : et exurgent, et narrabunt filiis suis,
Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei : et mandata ejus exquirant :
Ne fiant sicut patres eorum : generatio prava et exasperans,
Generatio, quæ non direxit cor suum : et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
- Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum : conversi sunt in die belli. meam : inclinate aurem vestram ad verba oris mei.
Aperiam in parabola os meum : loquar ænigmata antiqua.
Quæ audivimus et cognovimus, et patres nostri narraverunt nobis.
Non sunt abscondita a filiis eorum, a generatione sequenti.
Narrantes laudes Domini, et potentiam ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
Statuit contestationem in Jacob, et legem posuit in Israel, quæ mandavit patribus nostris, ut docerent filios suos.
Ut cognosceret generatio subsequens : filii nascituri surgent, et narrabunt filiis suis :
Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur cogitationum (a) Dei, et mandata ejus custodiant :
Et non sint sicut patres eorum, generatio declinans, et provocans (b) : generatio quæ non præparavit cor suum, et non credidit Deo spiritus ejus.
Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, terga verterunt in die belli. sic incipit : Attendite ( propheta loquitur ) popule meus : populares mei. Legem meam : doctrinam meam.
In parabolis ... Aliud dicit : aliud innuit : ac præteritorum specie futura præsagit : id quoque ex persona Christi, Matth., xiii, 35. Propositiones ab initio : abscondita a constitutione mundi, Matth., ibid. Mysteria antiqua ab Abrahamo et. Iacobo patrum traditione collecta, et posteris tradita.
Exasperans : Hier. provocans, contumax, perduellis. Non direxit cor suum : rectum non habuit. Non est creditus ... Hier. non credidit Deo spiritus ejus.
Filii Ephrem. Cur Ephremitas hic potissimum commemoret, hæ causæ sunt : quod Josephi tribus, propter ipsum Josephum, Deo dilectissima videretur : quod Josephi filius Ephraim, Dei nutu, Manassi, primogenito licet, antepositus, Gen., xlviii, Π, etc, quod jam inde ab initio, Ephraimitæ fortitudine ac viribus prævalerent, Deuter., xxxiii, 17, quo factum est, ut ab ipso Davide, fortitudo capitis sui, ac regni firmamentum haberentur, Psal. lix, 9, quod denique futurum, ut sub Roboamo tribus desciscerent hortatore Jeroboamo Ephraimita, ipsaque
(a) Var. : Cognationum [ Hebr. adinventionum.] — (b) Emittentes.
Non custodierunt testamentum Dei : et in lege ejus noluerunt ambulare.
Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quæ ostendit eis.
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
Interrupit mare, et perduxit eos : et statuit aquas quasi in utre.
Et deduxit eos in nube diei : et tota nocte illuminatione ignis.
Interrupit petram in eremo : et adaquavit eos velut in abysso multa.
Et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas.
Et apposuerunt adhuc peccare ei : in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Et tentaverunt Deum in cordibus suis : ut peterent escas animabus suis.
Et male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt ; Non custodierunt pactum Dei sui (a) , et in (b) lege ejus noluerunt ingredi.
Et obliti sunt commutationum ejus (c) , et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
Coram patribus eorum fecit mirabilia : in terra Ægypti, in regione Taneos.
Divisit (d) mare, et transduxit eos, et stare fecit aquas quasi acervum.
Et duxit eos in nube per diem, et tota nocte in lumine ignis.
Scidit petram in deserto, et potum dedit quasi de abyssis magnis.
Et eduxit rivos de petra, et elicuit quasi flumina aquas.
Et addiderunt ultra peccare ei, ut provocarent Excelsum in invio.
Et tentaverunt Deum in cordibus suis : petentes cibum animæ suæ.
Et loquentes contra Deum, dicebant : Numquid poterit Deus ponere (e) mensam in solitudine ?
Ecce percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. novi regni Israelitici sedes Samariæ in sorte tribus Ephraim collocanda esset. Unde passim in prophetis scissæ tribus, Ephraim nomine vocantur. Intendentes arcum : Ephraimitæ habiti jaculatores egregii. Conversi sunt in die belli : sæpe in fugam acti a Davide cum sociis tribubus, II Reg., ii. Denique sub Abia a paucis fusi sunt, II Paral., xiii, 15, etc.
Et deduxit eos in nube diei : per diem : eadem columna nubis, per diem præbente umbraculum, nocte facis instar, prævia : vide Exod., xiii, 21, etc.
Velut in abysso multa : quasi ex aquis profundis, sic ex silice potum præstitit.
Deduxit tanquam flumina ......aqua enim populum peregrinantem sequebatur : unde Paulus affirmat spiritualem petram ipsos consecutam, quæ perennem aquam deduceret, I Cor., x, 4.
In inaquoso : in deserto, et ita passim.
Quoniam percussit : Hier. ecce percussit.
(a) Var. : Deest sui. — (b) Et in. — (c) Cogitationum [ Hebr. adinventionum.] — (d) [ Hebr. disrupit. — (e) Parare.
Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
Ideo audivit Dominus, et distulit : et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel :
Quia non crediderunt in Deo : nec speraverunt in salutari ejus.
Et mandavit nubibus desuper, et januas cœli aperuit.
Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cœli dedit eis,
25 Panem angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.
Transtulit Austrum de cœlo, et induxit in virtute sua Africum.
Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum : circa tabernacula eorum.
Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis : 30. non sunt fraudati a desiderio suo.
Adhuc escœ eorum erant in ore ipsorum : 3 i. et ira Dei ascendit super eos :
Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit. Numquid et panem poterit dare, aut præparare (a) carnem populo suo ?
Ideo audivit Dominus, et non distulit, et ignis accensus est in Jacob, et furor ascendit in Israel.
Quia non crediderunt in Deo : nec habuerunt fiduciam in salutari ejus.
Et præcepit nubibus desuper, et portas cœli aperuit.
Et pluit super eos manna, ut comederent, et triticum cœli dedit eis.
Panem fortium comedit vir : cibaria misit eis (b) in saturitatem.
Abstulit Eurum de cœlo, et induxit in fortitudine sua Africum.
Et pluit super eos quasi pulverem carnes (c) , et quasi arenam maris volatilia pennata.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum : in circuitu tabernaculorum eorum.
Et comederunt, et saturati sunt nimis : et desiderium eorum attulit eis.
Non indiguerunt de cupiditate sua (d) ; cum adhuc cibus esset in ore eorum.
Furor ergo Dei ascendit super eos ; et occidit pingues eorum, et electos Israel incurvavit. 21. Distulit : ne tam cito in terram promissionis intrarent ; at Hebr. excanduit ; quam vocem Vulgata vertit, sprevit ; infra 59, 62.
Panem cœli : Hier. triticum cœli, a cœlo : quasi messem ab alto provenientem.
Panem angelorum : tanquam per angelos ministratum : Theodor. Hebr. panem fortium.
Austrum : Hier. Eurum, ventum a mari flantem, Numer., xi, 31.
Volatilia : coturnices, de quibus ibid.
Adhuc escœ eorum : ipsissima verba, Numer., xi, 33.
Impedivit : Hier. incurvavit, id est, prostravit ; adverte autem iram
(a) Var. : Parare. — (b) Illis. — (c) Carnem. — (d) [ Hebr. nondum expleverunt desiderium suum.]
In omnibus his peccaverunt adhuc : et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Et defecerunt in vanitate dies eorum : et anni eorum cum festinatione.
Cum occideret eos, quærebant eum : et revertebantur, et diluculo veniebant ad eam.
Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum : et Deus excelsus redemptor eorum est.
Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua, mentiti sunt ei.
Cor autem eorum non erat rectum cum eo : nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum : et non disperdet eos.
Et abundavit ut averteret iram suam : et non accendit omnem iram suam.
Et recordatus est quia caro sunt : spiritus vadens, et non rediens.
Quoties exacerbaverunt eum in deserto : in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
Et conversi sunt, et tentaverunt Deum : et sanctum Israel exacerbaverunt.
Non sunt recordati maniis ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis.
Sicut posuit in Ægypto signa In omnibus his peccaverunt ultra ; et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Et consumpsit in vanitate dies eorum, et annos eorum velociter.
Si occidebat eos, tunc requirebant (a) eum, et convertebantur, et diluculo consurgebant ad Deum.
Et recordabantur quia Deus fortitudo eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
Et lactaverunt (b) eum in ore suo, et in (c) lingua sua. mentiti sunt ei.
Cor autem eorum non erat firmum cum eo : nec permanserunt in pacto ejus.
Ipse vero misericors propitiabitur iniquitati, et non disperdet.
Multumque avertit iram suam, et non suscitavit totum furorem suum.
Sed (d) recordatus est quia caro essent ; spiritus vadens, et non revertens.
Quoties provocaverunt eum in deserto : afflixerunt eum in solitudine ?
Et conversi sunt, et tentaverunt Deum ; et sanctum Israel concitaverunt.
Non sunt recordati manus ejus : diei (e) qua redemit eos a (f) tribuente.
Qui fecit in Ægypto signa sua, incipientem ab optimatibus et divitibus, quippe qui superbius rebellabant.
In omnibus his : inter ipsa supplicia peccaverunt.
Diluculo : festinanter.
Dilexerunt : Hier. blanditi sunt.
Abundavit : multum, id est longe : Hier. avertit iram suam.
Spiritus vadens .....Ut ventus vadit et non redit, ita vita hominis, brevis ævi.
Conversi sunt : redierunt ad peccata.
(a) Var. : Quærebant. — (b) [ Al. alienaverant.] — (c) Deest in. — (d) Et. — (e) Die, — (f) De.
sua, et prodigia sua in campo Taneos.
Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Misit in eos cænomyiam, et comedit eos : et ranam, et disperdidit eos.
Et dedit ærugini fructus eorum : et labores eorum locustæ.
Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina.
Et tradidit grandini jumenta eorum : et possessionem eorum igni.
Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem : immissiones per angelos malos.
Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum : et jumenta eorum in morte conclusit.
Et percussit omne primogenitum in terra, Ægypti : primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto.
Et deduxit eos in spe, et non timuerunt : et inimicos eorum operuit mare. et ostenta sua in regione Taneos.
Qui convertit in sanguinem fluvios eorum, et rivos eorum, ne (a) biberent.
Qui immisit in eis (b) omne genus muscarum, ut comederent eos ; et ranas, ut disperderent eos.
Qui dedit brucho germen eorum, et laborem eorum locustæ.
Qui occidit in grandine vineas eorum, et sycomoros eorum in frigore.
Qui tradidit grandini pascua eorum, et jumenta eorum volucribus (c) .
Qui misit in eos iram furoris sui : indignationem, et comminationem et angustiam : immissionem angelorum malorum.
Munivit semitam furori suo : non pepercit a morte animæ eorum ; et animantia eorum pesti tradidit.
Et percussit omne primogenitum in Ægypto : principium partus (d) in tabernaculis Cham.
Et tulit velut oves populum suum, et minavit eos sicut gregem in deserto.
Et eduxit eos cum fiducia et absque timore : inimicos autem eorum operuit mare. 44. Imbres eorum : Hier. rivos, nec tantum fluviales aquas, sed etiam quæ ex pluvia colliguntur, vertit in sanguinem.
Cænomyiam : Hier. omne genus muscarum.
Immissiones per angelos malos : pœnas ab angelis malis immissas.
Viam fecit semitæ : Hier. munivit semitam iræ suæ, fecit inevitabilem iram. In morte conclusit : Hier. pesti tradidit,
51 Laboris : doloris ; Hier. partus, id est, primogenitos : sic Jacob Ruben primogenitum, principium doloris sui, sive initium curarum vocat, Genes., xlix, 3. Tabernaculis Cham : Ægypto, a filiis Cham habitate, Genes., x, 6 ; Psal. civ, 23.
- In spe, et non timuerunt : Hier. cum fiducia et absque timore.
(a) Var. : Ut non. — (b) Eos. — (c) [ Hebr. diabolis.] — (d) [ Hebr. doloris.]
- Et induxit eos in montem sanctificationis suæ : montem, quem acquisivit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes : et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum : et testimonia ejus non custodierunt.
Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum : conversi sunt in arcum pravum.
In iram concitaverunt eum in collibus suis : et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Audivit Deus, et sprevit : et ad nihilum redegit valde Israel.
Et repulit tabernaculum Silo : tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum : et pulchritudinem eorum in manus inimici. Et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum : montem istum quem possedit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes : et possidere eos fecit in funiculo hæreditatem. Et collocavit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Et tentaverunt, et provocaverunt Deum excelsum : et testimonia ejus non custodierunt.
Et aversi (a) sunt, et prævaricati sunt ut patres eorum : incurvati sunt quasi arcus inutilis.
Et provocaverunt eum in excelsis suis ; et in sculptilibus suis ad æmulandum (b) concitaverunt.
Audivit Deus, et non distulit, et projecit vehementer Israel.
Et reliquit tabernaculum Silo : tentorium quod collocavit inter homines.
Tradidit (c) in captivitatem gloriam (d) suam, et decorem suum in manu hostis. 54. Montem sanctificationis : Ηίer. terminum sanctificatum suum, in regionem a se sanctificatam : ofo ;, Septuaginta ; quæ vox et montem et terminum significat. Montem .....terram promissam, excelsam et nobilem : sic in cantico Mariæ, Exod., xv, 17. Vel totam terram a nobiliori parte appellat, a monte Sion, scilicet quem acquisivit dextera ejus, prælio et victoriis.
Et tentaverunt ..... Memoratis populi rebellionibus in deserto, transgreditur ad eas quæ sub judicibus, ac deinceps contigerunt.
Conversi sunt .....Hier. quasi arcus inutilis ; Hebr. dolosus, qui intendentem fallit ictu debili : sic illi, bene instituti licet, a scopo aberrarunt. Vel : « Arcus perversus est, qui dum contra inimicos sagittam putatur jacere, sauciat tenentem : sic et Judæi, qui in Deum liberatorem suum iniquas jaculabantur verborum sagittas. » Comm. Hier. in hunc Psalmum.
In collibus suis : Hier. excelsis, ubi sacrificabant : tacite increpat rebellaturas tribus, quæ relicto templo, sibi fana in excelsis fecerint, III Reg., xii, 31, etc. 89. Sprevit : Hebr. excanduit, ut supra, 21, et infra, 62.
Tabernaculum Silo : quod erat in Ephraim : nempe, ut ostenderet se Jerusalem elegisse, abjecto Epbremitarum loco.
Virtutem eorum : fortitudinem ; Hebr. robur, id est, arcam fœderis, qua confidebant. Pulchritudinem eorum : Hier. decorem suum ; eamdem arcam, quæ decus erat Israelis, propter inhabitantem Deum, captaque est a Philistæis, cæsis
(a) Var. : Reversi. — (b) Add. eum. — (c) Et tradidit. — (d) Virtutem.
Et conclusit in gladio populum suum : et hæreditatem suam sprevit.
Juvenes eorum comedit ignis : et virgines eorum non sunt lamentatae.
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt : et viduæ eorum non plorabantur.
Et excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino.
Et percussit inimicos suos in posteriora : opprobrium sempiternum dedit illis.
Et repulit tabernaculum Joseph : et tribum Ephraim non elegit.
Sed elegit tribum Juda : montem Sion quem dilexit.
Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula. Et conclusit in gladio populum suum, et in hæreditatem suam non distulit.
Juvenes ejus devoravit ignis, et virgines ejus nemo luxit.
Sacerdotes ejus (a) gladio ceciderunt ; et viduæ ejus non sunt flete.
Et evigilavit quasi dormiens Dominus : quasi fortis post crapulam vini.
Et percussit hostes suos retrorsum ; opprobrium sempiternum dedit eis.
Et projecit tabernaculum Joseph ; et tribum Ephraim non elegit.
Sed elegit tribum Juda : montem Sion quem dilexit.
Et ædificavit in similitudine monocerotis sanctuarium suum : quasi terram fundavit illud in sæculum. Heli filiis Ophni et Phinees, I Reg., iv, 11, ac tunc dictum : Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset area Dei, ibid., 21, 22.
Sprevit : Hebr. in eam excanduit.
Juvenes eorum comedit ignis : urbibus scilicet igni ferroque populatis, ut fit in vastitate. Non sunt lamentatae : passive, fletæ, ut vers. 6i. Inhumata, infletaque turba : ut ait poeta Æneid. xi : at Hebr. non sunt laudatæ, epithalamio scilicet : nullæ nuptiæ, ut in publico luctu.
Sacerdotes eorum : Ophni et Phinees. Non plorabantur : vide vers. 63. At Hebr. non plorabant, suos scilicet, sed arcam. Uxor Phinees, audita viri nece, non eum deploravit, sed ait : Translata est gloria ab Israel, etc, ut supra ad vers. 61.
Crapulatus a vino : quasi post gravem somnum, qualis solet esse, largiter epotis poculis.
Inimicos suos : Philistæos. In posteriora : in secretiori parte natium, I Reg., v, 6.
Tabernaculum Joseph : Silo : non elegit locum templi apud Josephi posteros, aut ei regiam potestatem attribuit.
Elegit tribum Juda : in regnum : Sion : in locum arcæ, et arcem regiam : vide orationem Abiæ, II Paral., xiii, 5, 8.
Et ædificavit sicut unicornium : quorum cornu et excelsum et unum : ut et templum Dei ; at Hebr. sicut excelsa : suppl. palatia. Sanctificium : templum a Davide designatum, a Salomone condendum, ex Nathani vaticinio, II Reg. vii, 13. In terra .....Hier. quasi terram fundavit, etc. Sicut terram in æternum voluit esse stabilem, ita etiam templum.
(a) Var. : Add. in.
Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium : de post fœtantes accepit eum.
Pascere Jacob servum suum, et Israel hæreditatem suam :
Et pavit eos in innocentia cordis sui : et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. Et elegit David servum suum ; et tulit eum de gregibus ovium.
Sequentem fœtas adduxit eum, ut pasceret (a) Jacob populum ejus, et (b) Israel hæreditatem suam (c) .
Qui pavit eos in simplicitate cordis sui, et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit. 70. Elegit David : deditque ei regnum in sempiternum, ipsi et filiis ejus, ut dicebat Abia Roboami filius ad rebellantes tribus, II Par., xiii, 5. De post fœtantes : Hier. sequentem fœtas. Ex pastore pecudum, pastorem hominum fecit : quæ certissima nota divinæ voluntatis a Deo ipso memoratur, II Reg., vii, 8.
(a) Var. : Pasceret in. — (b) Et in. — (c) Ejus.
Chapter 82 of 153