Caput 5
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Imperator christus consulit regibus, quod aliquando legant exempla sanctorum, quibus corda excitantur ad deum, et dat vni regi duos consiliarios spirituales optimos, vt eis obediat et vt alii reges ad similia prouocentur.
Filius dei loquitur ad sponsam: Scriptum est de quodam rege, quod dormire non valens fecit sibi afferri annalia seu cronacas. Sic rex iste, pro quo tu oras, quia puerilis est, faciat sibi legi sanctorum opera et exempla et gesta forcium, in quibus excitabitur animus suus ad deum et addiscet, quomodo interdum inter curas regni honestis solaciis possit se occupare. Insuper constituo ei duos amicos meos, qui sint ei quasi due matres. De vno vero eorum habebit ipse lac et panem, de alio vero vinum et medicinam. Et primus indicabit ei, quomodo et in quibus peccat, quomodo satisfaciat de erratis, quomodo consolari possit in tribulacione, quomodo mitigare me possit iratum. Et de secundo habebit sapienciam in dubiis et solucionem misteriorum et prudenciam regendi et defendendi regnum suum. Igitur si istis obedierit, proficiet ad deum et ad homines.
Nec tamen sic istis duobus obediat, quod alii consiliarii contemnantur, sed cum istis audiat plurimorum consilia et eligat cum deliberacione meliora.
Chapter 6 of 62