Caput 4
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Summus imperator christus dat hic decem consilia salubria regibus, quibus debeant regere se et regna.
Filius dei loquitur ad sponsam dicens: Dixi regi prius quosdam gradus per quos ascendere potest ad celestia. Quos si tenuerit et seruauerit, tanta facilitate ascendet ad celum sicut ille qui vitam tenet contemplatiuam. Nunc autem consulere regi volo decem consilia. Primum est quod in mensa sua non sit solus sed cum aliquibus subditis suis sedeat, qui ex eius presencia consolabuntur corporaliter et spiritualiter, quia ex hoc a peccatis et inhonestatibus abstrahuntur. Secundum consilium est quod post mensam stare poterit et honeste modicum solaciari, quia ex humili collocucione et collacione domestica subditorum acquirit graciam et amorem, et tunc audiet multorum raciones et opiniones aut imitandas aut reprobandas.
Tercium consilium est, quod in omnibus iudiciis et operibus suis sit misericors et iustus, vt nec propter amiciciam vel falsam compassionem nec propter priuatum bonum suum aut propter temporalem vtilitatem seu timorem dimittat exercere iusticiam. Nec propter iram seu impacienciam negligat aut obliuiscatur misericordiam, quia indecens est regi vinci ab ira et iudicem iudicare subito aut precibus a via iusticie deuiare. Quartum consilium est, quod rex non committat regimina et iudicia sua facienda illis, quos sciuerit esse parciales et cupidos, aut illis, qui fraudulenter sciunt extorquere pecunias, quia tales faciliter deuiant a iusticia. Sed inquirat rex illos, qui a natura bene ordinati progenitorum suorum imitantur bona vestigia et qui magis iusticie opera diligunt quam ditari.
Quintum est, quod continue inquirat rex, qualiter obseruatur lex et iusticia in regno suo, et illos, quos delinquentes corrigere poterit, non dimittat impunitos. Et caueat, quod non nimis emungat pecunias et emendas a delinquentibus, nec aliqua calliditate opprimat innocentes sed cum humilibus agat micius et seuerius puniat induratos, seruata in omnibus iusticia et misericordia. Et vbi humilitatem maiorem viderit, misericordiam superexaltet equitate. Sextum est, quod continue rex discuciat iudicia et opera sua, et si ex facili et subito mentis impulsu errasse se viderit, non erubescat corrigere vel retractare que male acta sunt. Non enim ipse est sapiencior Dauid, qui eciam errauit, nec sanccior propheta, qui credens mendacio occisus est a leone.
Septimum est, quod non sit nimis subitus in agendis sed prouidus et circumspectus, considerando finem negociorum. Innitatur eciam consiliis sapientum et expertorum et timencium deum, quibus et obediat et se ipsum non abscondat ab eis, quia degeneris et suspectiosi est animi consiliarios probatos habere suspectos et consilia mature et sobrie tractata cum adulantibus et assentantibus retractare. Octauum consilium est, quod caueat leuitatem verborum et morum in omnibus, eciam apud familiares et domesticos suos, fugiatque adulatores et assentatores quasi scorpionem, quia eum fouent in peccatis et scandalizant bonos. Nam talem conuenit esse regem, quod timeatur a iuuenibus, honoretur a senibus, laudetur a sapientibus, diligatur a iustis et ab oppressis cordialiter desideretur.
Nonum est, quod rex non communicet hiis, qui ab ecclesia excommunicati sunt, nec foueat illos, qui deum et mandata eius derident, sed informet eos verbis et ammonicionibus caritatis, et nisi resipuerint, ostendat eis seueritatem suam et subtrahat eis beneficia sua. Nam honor regis est diuina super omnia diligere et dei honorem suis viribus augmentare. Decimum consilium est, quod populum et communitatem regni sui diligat, milites suos clementer pertractet et beneficia parentum in filiis recordetur.
Chapter 5 of 62