Proœmium
DE MUTUA COGNITIONE
BEATORUM IN PATRIA
PATER gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus. Ephes. I, 17. Sapientiam sacra Scriptura multipliciter laudat, variosque ac sublimes ejus actus adscribit. Sapientia namque efficit hominem Dei amicum, quemadmodum in libro Sapientiæ legitur:1 Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Christus quoque apud Joannem ait Apostolis: Jam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.2 Hinc rursus protestatur Scriptura:3 Sapientia in animas sanctas se transfert, Prophetas et amicos Dei constituens. Ut autem nil fugibilius, nil horribilius est quam Dei inimicum consistere; sic plane nil appetibilius, nihil præclarius quam esse Dei amicum. Sapientiam ergo, per quam mens creata Dei creatoris sui fit amica, ardenter ac maxime debemus diligere. Propter quod ad Colossenses scribit Apostolus: Postulamus ut impleamini agnitione voluntatis Dei in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei.4
Secundo, per sapientiam vilescunt homini cuncta hæc inferiora, carnalia ac terrena; pretiosaque, cara et dulcia fiunt ei superna, divina ac spiritualia bona. Sapientia quippe est saporosa divinorum notitia, per quam anima gustat et videt quam dulcis est Dominus:5 gustato autem spiritu, desipit omnis caro, secundum Gregorium, id est, supernis atque internis gustatis deliciis, carnales delectationes vilescunt.
Tertio, sapientia omni peccato resistit ac prævalet: quia per eam homo vitam suam gubernat juxta regulas juris divini, seu legis æternæ præcepta, et in ratione constabilitur ac constans efficitur, secundum quod scriptum est:6 Homo sanctus in sapientia manet ut sol;7 nam stultus mutatur ut luna. Et Apostolus ait: Libenter suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes. Et iterum divina affirmat Scriptura: Sapientia vincit malitiam. Signum itaque veræ sapientiæ, vita est virtuosa, potissime conversatio mansueta, juxta illud Jacobi: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.8 Quamvis enim universa peccata, specialiter tamen ira et impatientia sapientiæ contrariantur. Propter quod Salomon loquitur: Ira in sinu stulti requiescit; et, Qui impatiens est, operatur stultitiam.
II Cor. xi, 19.9
Postremo, in tantum sapientiam commendat Scriptura, ut summum hominis bonum, videlicet felicitatem, in ea constituat, prout apud Joannem asserit Filius Dei, alloquens Patrem:10 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.11 Sed et tempore passionis dixit Salvator:12 Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.13 Ideo ait Cyrillus, quod semper, etiam usque ad finem vitæ, sapientiæ studere debemus.
Verum hæc omnia de sapientia supernaturali, infusa ac salutari, illa præcipue quæ est unum ac primum septem donorum Spiritus Sancti, sunt intelligenda : de qua Sapientiæ primo inducitur, In malevolam animam non introibit sapientia.14 Hanc equidem sapientiam nullus in mortali exsistens vitio habet. Est autem et alia sapientia, naturalis, scholastica, quæ per studium obtinetur seu discitur : quæ duplex consistit, utputa philosophica et theologicalis.
Quoniam ergo tanta sapientiæ exstat nobilitas, hinc anima tua, prædilecte ac venerabilis frater Guillelme, in hac ultima tua ætate sapientiæ avida, me rogavit instanter quatenus aliquid tibi conscribam de modo quo homines electi se invicem noscent et cernent in regno cœlesti. Et quidem de ista materia doctores catholici copiose subtiliterque scripserunt; sed quoniam laicus es, et hæc ipsa quæ tibi scribo, in Teutonicum transferri optas, congruit ut juxta tuam capacitatem scribantur. Eapropter planius, facilius quoque quo potero, loquar.
DE MUTUA COGNITIONE
BEATORUM IN PATRIA¹
Footnotes
Chapter 1 of 16