Articulus 11
Quod Beati secreta conscientiarum et cogitationum suarum mutuo intuentur.
SICUT in Moralibus super Job, loco allegato articulo præcedenti, ait Gregorius, in illa supernorum civium societate, corda electorum sibi invicem claritate fulgent et puritate translucent; et quum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur : ibi quippe uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondit, sed patebit animis; quousque autem in hac mortali carne vivimus, cogitationes nostras in alterutrum non videmus. Illa autem superna civitas, quæ sua vicissim singulis corda manifestat, ex auro simili vitro mundo constructa dicitur, ut designetur auro clara, vitro perspicua. De qua civitate cœlesti Joannes ait in Apocalypsi: Et erat civitas aurum mundum simile vitro mundo.1 Denique his concordat quod vicesimo secundo de Civitate Dei asserit Augustinus: Patebunt etiam cogitationes nostræ tunc invicem nobis. Pluraque alia ad id pertinentia Augustinus disseruit. Ex hac autem mutua agnitione interiorum, sibi invicem ineffabiliter congaudebunt. Certum est enim, quod unusquisque Beatorum de alio sciet qualiter mens ejus intenta sit Deo, contemplando, amando, fruendo, et omnia in ipso videndo, et quomodo omnes concives suos ardentissime diligat.
Verumtamen inferiores Beati, superiorum interiores actus non ita perfecte, distincte et clare cognoscent ut superiores. Ante finale quoque judicium inferiores angeli et Beati a superioribus de aliquibus mysteriis gratiæ ac divinis operibus, quæ inferiores ante non noverunt, illustrantur ac edocentur, ut supra jam dictum est. Idcirco fateri oportet, quod inferiores Beati jam interim non sciunt in particulari quidquid in mentibus superiorum intellectualiter continetur, splendet et est de hujusmodi effectibus Dei.
Footnotes
-
Apoc. xxi, 18. ↩
Chapter 12 of 16