Articulus 3
Quomodo Deus omnia in se ipso cognoscit.
UT innotescat quomodo Beati omnia vident in Deo, dicendum paulisper quomodo Deus adorandus et felix omnia in se ipso conspiciat. Nil quippe videri potest aut nosci, nisi per aliquam ejus similitudinem in vidente et agnoscente consistentem. Quum igitur Deus sit infinitus, omnisque creatura finita, difficile forte apparet quomodo in Deo sint similitudines creaturarum, quum finiti et infiniti nulla exsistat proportio, et quidquid in Deo simplicissimo est, Deus sit.
Est ergo sciendum, quod inter Deum et creaturas est proportio ac similitudo imitativa, non naturalis. Per hoc itaque quod sapientissimus Deus intuetur suam essentiam, perfectionem et bonitatem ut a rebus creatis imitabilem seu participabilem secundum aliquem gradum seu speciem entitatis, bonitatis seu perfectionis, prout creatura aliquo modo participare et imitari potest perfectionem et bonitatem proprii Creatoris: per hoc, inquam, divina essentia appellatur et est exemplar, idea, et quasi intelligibilis similitudo omnis rei creatæ. Rursus, per hoc quod Deus omnipotentiam suam perfecte cognoscit, videt et scit universa et singula in quæ sua omnipotentia potest, et quæ ei subjecta sunt aut subjici possunt: sicque cognoscit plenissime atque certissime, non dumtaxat universa quæ sunt, fuerunt et erunt, sed et cuncta (imo utique infinita) quæ nec sunt, nec unquam erunt. Omnia itaque splendent, continentur ac præsentantur in divina essentia seu in Deo, tanquam in primo fonte ac summa origine, atque causali ac principali virtute, prout Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum et illustrissimus doctor Bonaventura declarant.
Chapter 4 of 16