Skip to the text

Articulus 2

Quod propter supernaturalem beatitudinem rationalem creaturam Deus condiderit.

QUAMVIS omnipotentia Dei sublimis et benedicti in totius mundi creatione, sapientia in gubernatione, bonitasque ipsius in creaturarum conservatione, evidenter ac eminenter resplendeant; verumtamen in hoc omnipotentia, sapientia et bonitas amabilissimi ac serenissimi Dei multo, imo et ineffabiliter evidentius eminentiusque relucent, quod non propter naturalem felicitatem ac finem dumtaxat, sed et propter supernaturalem finem seu beatitudinem, rationalem et intellectualem creaturam plasmavit. Non enim satis visum est optimo atque piissimo Creatori se per naturalem beatitudinem communicare rationalibus creaturis, verum supernaturalem felicitatem eis conferre decrevit: in quo utique ejus bonitas, sapientia et potestas tanto sublimius præclariusque fulgent, quanto supernaturalis felicitas naturali beatitudine exstat præstantior.

Quæ ergo est felicitas naturalis, quæ item beatitudo supernaturalis?

Dicendum, quod naturalis felicitas est contemplatio Dei ad quam intellectualis creatura per dona naturæ valet pertingere, utputa per naturale lumen rationis, et per scientias acquisitas, eo modo quo Deus creator ex rebus creatis potest agnosci. De hac felicitate loquuntur philosophi. Ait enim Aristoteles decimo Ethicorum, quod in speculatione optimi speculabilis, scilicet primæ summæque veritatis, beatitudo consistit. Hanc quoque naturalem felicitatem quidam elegantes philosophi valde desideraverunt ac magni penderunt. Refert namque decimo de Civitate Dei Augustinus, Plotinum Platonicum scripsisse, quod contemplatio Dei tantæ pulchritudinis visio est, et tanto amore dignissima, ut sine hac, quibuslibet aliis bonis homo sit præditus et abundans, infelicissimus sit.

A Præterea, supernaturalis beatitudo, ad quam creatus est homo, est contemplatio divinæ essentiæ in se ipsa, clare et immediate: quam Apostolus nominat visionem Dei per speciem, seu facie ad faciem, quia in hac beatifica ac desiderabilissima et deliciosissima visione, conspicitur Deus benedictus sicut est in sua claritate et gloria infinita, non per similitudines creaturarum, sed per ipsammet increatam lucem ac divinam essentiam, menti creatæ per modum intelligibilis formæ unitam, prout S. Thomas in Summa contra gentiles profunde disseruit.123 De hac felicitate ait in prima sua epistola Joannes apostolus: Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei (scilicet Deo) erimus, quia videbimus eum sicuti est.4 De hac vera, plena, cœlesti, sempiterna ac supernaturali felicitate philosophi nil loqui sciverunt: imo impossibilem eam putabant omni menti creatæ, angelicæ et humanæ.

Quoniam itaque ob tantam beatitudinem conditi sumus, non negligamus nos ipsos, nec Deo altissimo simus ingrati, nec propter ista terrena, caduca, temporales honores, aut immundæ carnis turpia oblectamenta, æterna hac gloria nos privemus; sed bonum ac munificentissimum Deum ardenter amemus, sollicite honoremus, eique indesinenter in vera justitia devotissime ministremus.

Footnotes

  1. lib. III, c 47, 51 et al. ↩

  2. I Cor. xii. 12; ↩

  3. II Cor. v. 7. ↩

  4. I Joann. III, 2. ↩

Chapter 3 of 16