Skip to the text

Articulus 10

De claritate corporum glorificatorum ; et an erunt transparentia.

JAM dictum est, quod corpora Beatorum clara ac splendida erunt, tantoque clariora, quo interna lux animæ fuerit major, hoc est, quo lumen gloriæ (quo anima ad Dei beatificum intuitum disponitur) perfectius splendidiusque exstiterit, et quo increatæ æternæque Creatoris luci mens intimius fuerit juncta.1

Sed tunc quæstio oritur, an corpora ista glorificata ad lucida, erunt etiam pervia, transparentia seu translucentia. Et respondent quidam quod non. Unde in compendio theologiæ quod incipit, Veritatis theologicæ, dicitur quod aliquid fertur clarum dupliciter : primo, quia est pervium, sicut vitrum ; secundo, quia est lucidum, sicut stella. Corpora autem glorificata, ut consequenter ibi asseritur, non erunt pervia, sed lucida. Sed istud non reor tenendum : primo, quoniam sanctorum Patrum dictis manifeste repugnat. Ait namque S. Gregorius octavodecimo Moralium super illud Job, Non adæquabitur ei (puta sapientiæ) aurum vel vitrum, quod in regno patriæ cœlestis ipsa etiam corporis harmonia corporalibus oculis patebit.2 Ex quo sequitur, quod omnia corporis viscera, juncturæ ac disposituræ, corporeo oculo videbuntur. Præterea, B. Augustinus vicesimo secundo de Civitate Dei, capite ultimo, loquitur : Omnia membra et viscera incorruptibilis (scilicet glorificati) corporis, proficient in laudibus Dei. Omnes quippe harmoniæ corporis, quæ nunc latent intrinsecus, tunc non latebunt, sed in eis mirabilis pulchritudo cernetur, atque ex omnibus mens in amore pulchritudinis sui Creatoris succendetur. Hinc S. Thomas super quartum Sententiarum, asserit huic sententiæ consentiendum, quia per eam magis salvatur dignitas corporis glorificati.3 Sed et dominus Joannes Ruysbroeck, vir magnæ illuminationis, scribit in libro de Regno electorum, quod corpora glorificata transparentia erunt.

Ex quibus elicitur, quod unum corpus glorificatum cernetur corporalibus oculis per aliud, ita quod corpus glorificatum non abscondet ab oculis quæ retro ipsum sunt. Erunt quoque colorata pulcherrime, secundum exigentiam dispositionis suæ naturæ partiumque suarum, et color ille per claritatem adjunctam miro modo ornabitur.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. Job xxviii, 17. ↩

  3. dist. xliiv, q 11, a. 4. ↩

Chapter 11 of 16