Articulus 13
De essentia, perfectione ac majestate Dei æterni.
UT clarius intelligatur quam beatum ac jucundissimum sit, Deo frui; et quam desiderabile ac nobile sit, ei in vita hac per caritatem et gratiam firmiter adhærere, reverenter servire, affectuose uniri, quam etiam vile, impium atque miserrimum sit, eum offendere, inhonorare, non amare, sed perdere: aliquid de natura et excellentia, felicitate et gloria superbenedicti et supergloriosissimi Dei dicendum videtur, simpliciter tamen et plane, ut ab omnibus capi possit.
Itaque, prout in Exodo legitur, quum Deus vivus et verus Moysen ad filios Israel destinaret, Moysesque ad Deum dixisset, Quod est nomen tuum? Deus statim respondit: Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ex hoc dicunt doctores, præsertim S. Hilarius et Damascenus, quod proprium nomen Dei est, Esse, seu Qui est, sic quod esse, vere, plene ac propriissime competit Deo: in tantum quod sicut comparatione infinitæ sapientiæ Dei nullus est sapiens (quum et Salomon dicat:12 Stultissimus sum virorum; et Jeremias propheta: Stultus, inquit, factus est omnis homo a scientia sua), et sicut comparatione lucis divinæ, supersplendidissimæ et immensæ, nihil creatum est clarum aut candidum (sicut in libro
Job xv,15. Job scribitur: Ecce cœli non sunt mundi in conspectu ejus; et denuo: Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ coram eo); sic comparatione increati, æterni divinique esse, nulla creatura dicitur esse, imo potius fertur non esse et nihil, quam esse aut aliquid, quoniam a plenitudine, perfectione et puritate divini esse distat et deficit infinite. Deus ergo est ipsum esse æternum, primum et increatum, plenum, perfectum, immensum, ita quod quidquid ad eminentiam, perfectionem, nobilitatem ac beatitudinem ipsius esse pertinet, hoc cum infinita plenitudine, gloria et excellentia, simplicissime competit Deo: imo hoc est ipsemet Deus, ita quod in esse divino absque omni additamento et compositione continetur simplicissime et perfecte quidquid perfectionis et gloriæ est.
Porro, in rebus creatis videmus aliqua esse, sed esse eorum non est vitale: idcirco est imperfectum. Esse ergo divinum est vitale. Quædam vero sunt et vivunt, non autem intelligunt, ut sunt bruta: ideo sunt imperfecta. Esse ergo divinum est vitale et intellectuale. Quædam autem sunt, vivunt et intelligunt; sed entitatis, vivacitatis et intellectualitatis eorum est finis, et quidquid sunt et habent, non a se ipsis, sed aliunde sortita sunt: idcirco non sunt omnino perfecta, sed imperfecta, indigentia ac dependentia. Illic nempe incipit entis imperfectio, et non esse, non vivere, non intelligere, ubi ipsius perfectio, et esse, vivere ac intelligere finiuntur. Esse ergo divinum quum sit omnino perfectum, ita est vitale et intellectuale, ut ejus vivacitatis et intellectualitatis nullus sit finis. Nec esse istud divinum est aliquo indigens aut dependens, sed simplicissimum ac nobilissimum est in se ipso, ita quod quidquid in ipso esse asseritur, est ipsummet esse divinum.
Insuper, esse intellectuale non est prorsus perfectum, nisi omni virtute et sapientia decoretur, nisi omni sanctitate, pulchritudine, suavitate ornetur. Esse ergo divinum est virtuosum ac sapientiale, sanctum, pulchrum ac dulce. Et ita de ceteris, quidquid, absolute simpliciterque loquendo, melius atque præstantius est habere quam eo carere, id competit Deo, et id ipsum est Deus cum perfectione penitus infinita. Itaque in Deo est, et ipsemet Deus est bonitas interminata, sapientia infinita, potestas immensa, voluntas liberrima, sanctitas incircumscripta, pulchritudo illimitata, dulcedo immensurata, dilectio ardentissima, delectatio exuberantissima, beatitudo omnifarie infinita. Similiter cum immensa perfectione conveniunt Deo adorando et superexaltato justitia, misericordia, invariabilitas, æternitas, pax, opulentia, serenitas, omnisque omnino dignitas ac majestas.
Ecce talis ac tantus est Dominus Deus noster omnipotens et excelsus: de cujus perfectione summe gaudere, cujus beatitudini summe congratulari debemus; quem præ omnibus ac super omnia ardenter amare, jugiter honorare tenemur.
Præterea, secundum nostram sanctissimam fidem, Deus noster unus et trinus est, ita quod Pater et Filius ac Spiritus Sanctus sunt tres Personæ coæternæ, coæquales et consubstantiales, et unus verus ac simplicissimus Deus: ita quod trium Personarum est una essentia, una sapientia, una potestas, una majestas, una pulchritudo, una beatitudo; et quidquid absolutæ perfectionis est in una earum, est in tribus, sic utique quod quælibet harum trium superexcellentissimarum ac supersanctissimarum et superbeatissimarum Personarum est infinitæ dignitatis, perfectionis, felicitatis, dulcedinis, gloriæ ac virtutis. Et quidquid Filius est et habet, a Patre æterno suscepit; quidquid etiam Spiritus Sanctus est et habet, a Patre et Filio tanquam ab uno principio sumpsit. Ideo quælibet harum Personarum infinitam in se habet felicitatem et gloriam; et unaquæque earum diligit aliam amore penitus infinito, superardentissimo et superdulcissimo, et unaquæque habet in alia complacentiam prorsus immensam, et delectationem verissime interminatam. Æternaliter quoque intuentur se invicem deliciosissime atque clarissime, et fruuntur se invicem cum voluptate infinita ac supermundissima: sicque lætitia, pax et suavitas Domini Dei nostri in se ipso est omnifarie plena, perfecta, immensa. Et si vere ac sincere diligimus eum, debemus de hoc cordialissime exsultare: quo etenim aliquis sincerius atque ferventius diligit aliquem, eo de felicitate, perfectione et gloria ejus abundantius gaudet.
Footnotes
Chapter 14 of 16