Articulus 1
Propter quid rationalem creaturam Deus creaverit.
DEUS gloriosus et sanctus, qui in se ipso infinite perfectus, dives ac plenus est, nec aliquo eget, ex suæ purissimæ bonitatis superexuberanti plenitudine, atque ex suæ æternæ dilectionis liberalissima benevolentia, totum mundum creavit, ut scilicet suam perfectionem, bonitatem ac felicitatem entibus communicaret, ad sui ipsius gloriam et honorem. Bonum enim est sui diffusivum, id est suæ bonitatis communicativum, sicut Aristoteles docet. Amor quoque nil proprium sibi reservat, sed communicat bonum quod habet dilecto, prout divinus Dionysius profitetur.1 Hinc in libro de Doctrina christiana asserit Augustinus : Quia bonus est Deus, ideo sumus. Et quarto capitulo libri de Divinis nominibus sanctus ac magnus Dionysius adstruit, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse.
Hoc ipsum et gentiles philosophi aliaqualiter cognoverunt. Plato enim, quem Augustinus duodecimo de Trinitate nobilem vocat philosophum, ait in primo Timæi, quod Deus optimus exsistens, omnique prorsus carens invidia, ideo universa instituit, ut singula divinæ bonitatis aliquid participarent. Quædam namque ab ipso participant esse ; quædam vero, esse et vivere ; alia vero, esse, vivere et sentire ; cetera autem, esse, vivere, sentire et intelligere, et ista dumtaxat divinæ felicitatis capacia sunt, Creatorem suum contemplando, diligendo, et ipso fruendo. Ideo rationalem intellectualemque creaturam, videlicet hominem et angelum, condidit Deus, ut suæ æternæ atque immensæ beatitudinis ipsa sit particeps, divitias gloriæ suæ volens ei monstrare et communicare, ut et ipsa in ipso beata sit, et quod ipse Creator habet et est per naturam, creatura hæc habeat et sit per gratiam.
Hinc Magister Sententiarum ait libro secundo : Tanta est bonitas Dei, ut suæ beatitudinis, qua æternaliter beatus est, alios velit esse participes.2 Sicque fecit Deus rationalem creaturam, quæ summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo frueretur. Et si quæritur, ad quid creata sit rationalis creatura, respondetur : ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo. In quibus proficit ipsa, non Deus.
Hinc duodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Quam porro magna sit laus rationali creaturæ Deo adhærere ut ei vivat, inde sapiat, illo gaudeat, tantoque bono sine morte, sine errore, sine molestia perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui ?
¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.
Footnotes
Chapter 2 of 16