Articulus 7
Quod Sancti in regno cœlesti distinctissime noscunt omnes secum in regno exsistentes; et de innumerabili multitudine angelorum. ria sibi mutuo congratulentur et intra se glorientur.
Verumtamen ista eorum lætitia accidentaleque præmium quasi nullius est reputationis respectu præmii et gaudii essentialis, quod ex superexaltati ac beatissimi Dei præsentia sortiuntur : sicut et Deus solus universis simul creatis incomparabiliter melior, amabilior, pulchrior, dulcior præstantiorque consistit.
Porro, secundum Gregorium, et Anselmum in libro Cur Deus homo, tot homines electi perducentur ad regnum cœleste, quot in eo angeli stantes et boni manserunt : qui quot sunt, a nobis comprehendi non valet. Imo, secundum divinum Dionysium, angelicorum multitudo spirituum quasi incomparabiliter major est omni multitudine corporalium rerum.1 Unde per illud Danielis, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei, non insinuatur aliquis certus numerus angelorum ;2 sed per numerum determinatum, exprimitur numerus indeterminatus, et per numeros illos perfectos ac maximos in se taliter repetitos, datur intelligi multitudo angelorum penitus inæstimabilis et quodammodo infinita. Propter quod scriptum est : Numquid est numerus militum ejus (scilicet Dei) ?3 Imo utique, sicut testante Psalmista, Deus secundum altitudinem suam multiplicavit filios hominum, ita et angelos.4
Verumtamen ex Scripturis aliqualiter potest perpendi quam inæstimabilis sit angelicorum multitudo spirituum. Constat enim, quod quilibet homo in mundo hoc vivens, tam fidelis quam infidelis, specialem habeat angelum sui custodem : imo, secundum doctores, etiam pueri in utero materno, antequam gignuntur, angelum habent. Sed et Antichristus angelum bonum habebit, qui etiam filium illum perditionis ab aliquibus retrahet malis, secundum Thomam, et Alexandrum de Hales, qui fuit maximus temporis sui theologus ; eratque Frater minor, devotissimus homo.
Omnes autem angeli isti, qui singulos custodiunt homines, de infimo sunt ordine angelorum, secundum Dionysium.5 Ad minus ergo tot sunt angelici spiritus de infimo choro seu ordine angelorum, quot modo sunt homines in toto mundo viventes : quamvis dubium non sit quin sint plures. Sed quis æstimare queat quot nunc homines in mundo exsistant ? Nonne innumerabiles sunt ? Quod etiam ex Scripturis perpendere possumus. Siquidem in Deuteronomio Moyses ait ad populum Israel : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris : non quia cunctas gentes numero vinceatis, quum sitis omnibus populis pauciores.6 Ecce secundum verbum hoc Moysis, pro tunc filii Israel erant ceteris nationibus pauciores : et tamen pro tunc erant communiter sexcenta millia virorum, sicut in libro scribitur Numerorum, mulieribus parvulisque exceptis.7 Parvuli autem vocantur, qui citra vicesimum annum fuerunt : qui forte simul cum puellis fuerunt non pauciores quam viri ; et forte mulieres viris non fuerunt pauciores. Si igitur tunc tot erant personæ in populo Israel cunctis gentibus pauciori, quam innumerabiles in toto mundo fuerunt ? Et tamen tunc multæ terræ inhabitabiles exstiterunt, quæ interim habitari cœperunt. Insuper, secundum beatissimum, imo, ut verbis Damasceni utar, secundum sacratissimum, divinissimum ac theologicissimum Dionysium, quo angelicorum spirituum chorus est altior, eo plures angelici spiritus continentur in eo :8 sicque quasi inæstimabiliter plures sunt angelici spiritus de ordine Seraphim (qui est ordo supremus) quam de infimo choro angelico.
Constat igitur quam inæstimabilis sit multitudo supernorum spirituum : qui sunt splendidissimi atque fortissimi milites omnipotentis Dei ; quorum omnium naturam, virtutes, proprietates beatitudinesque cognoscere jucundissimum erit.
Verumtamen posset aliquis objicere, quia, secundum Damascenum, species specialissimæ angelicorum spirituum soli Deo creatori sunt agnitæ. Rabanus quoque dicit, quod soli Deo competit scire quomodo angelica natura in sua puritate subsistit. — Ad hæc dicendum est, quod verba istorum intelligenda sunt per exclusionem viatorum et inclusionem Beatorum, ita quod soli Deo illa sunt agnita per respectum ad viatores.
Ex istis, carissime Frater, aliqualiter patet quomodo homines electi se invicem in regno cœlesti cognoscent atque inspicient. Omnes quippe se invicem videbunt ac noscent in increata luce sui Creatoris, in quo videbunt ac noscent omnes suos concives. Videbunt ac noscent se etiam per species intelligibiles sibi a Deo impressas, per quas et angelicos spiritus et omnium rerum naturas ac ordinem universi cognoscent: quemadmodum anima Christi, licet a primo suæ creationis instanti vidit Deum clare per essentiam, et universa in ipso, nihilo minus per species seu similitudines rerum intelligibiles sibi a principio sui concreatas, eadem vidit ac novit, secundum omnes doctores.
Postremo, quomodo homines electi videbunt se etiam oculo corporali post generalem resurrectionem et diem judicii, infra, Deo præstante, dicetur.
Footnotes
Chapter 8 of 16