Skip to the text

Articulus 8

Quomodo anima rationalis a corpore separata intelligat.

SICUT in libris de Trinitate et Civitate Dei ac aliis locis sæpius recitat Augustinus, quidam philosophi, ut Plato atque Platonici, posuerunt scientias et virtutes ac intelligibiles rerum species animabus concreatas, ita quod nostrum addiscere, esset reminisci eorum quæ scivimus, eo quod anima per dimersionem suam in corpore oblivisceretur scitorum. Hæc autem positio quantum ad suum fundamentum non solum est falsa, sed et fidei sanctæ contraria: ponebant namque philosophi isti animas ante corpora esse creatas. Alii autem philosophi, scilicet Aristoteles cum suis sequacibus, posuerunt animam non præcedere corpus, et intellectum nostrum in principio sui esse ut tabulam in qua nihil est pictum aut scriptum. Et ista positio consonat fidei nostræ.

Quum itaque quæritur quomodo anima a corpore separata post hanc vitam intelligat: si quæstio intelligatur de naturali animarum separatarum cognitione, habet difficultatem præcipuam de animabus innocentium infantium qui ante discretionis tempora moriuntur: in quorum animabus, quum recedunt a corpore, non sunt scientiæ et species intelligibiles acquisitæ nec concreatæ. Et quamvis quæstio ista de animabus puerorum baptizatorum separatis facilius solvi posset, quia mox perducuntur ad regnum cœlorum, ubi omnia vident in Deo, et per similitudines rerum eis desuper inditas seu a Deo impressas; tamen de animabus infantium non baptizatorum remanet difficultas, quomodo illuminantur, et quæ, quanta et qualiter noscunt. In qua quæstione etiam magni doctores satis discordare videntur: nam et Thomas, et Bonaventura, et Joannes Scotus, qui vocatur Doctor subtilis, diversimode loquuntur. Idcirco pertranseo, quia materia difficilis est; et in tantum dico, quia, ut omnes isti concorditer dicunt, hujusmodi animæ separatæ aliquam suscipiunt illuminationem a Deo et angelis, per quam naturalia et ordinem rerum aliquo modo intelligunt.

De animabus autem eorum qui scientia præditi erant in hac vita, dicitur quod tanto majorem illuminationem a Deo et angelis sortiuntur, quanto in hac vita per scientias, virtutes et species intelligibiles acquisitas fuerunt magis dispositæ: et istud de naturali earum cognitione asseritur. Ceterum, secundum christianæ fidei veritatem loquendo, animæ tales quum ad regnum cœleste pervenerint, ex revelatione divina atque angelica scire possunt ea quæ aguntur in mundo seu vita præsenti, itemque per animas hinc decedentes et illuc pervenientes. Similiter animæ quæ in purgatorio detinentur, per sanctos angelos et animas illuc venientes multa agnoscunt.

Dicit autem Thomas in prima parte q. LXXXIX, a. 4. Summæ, quod animæ separatæ a corpore per species intelligibiles eis a Deo influxas non intelligunt singularia omnia, sed ea dumtaxat ad quæ aliquo modo determinantur, id est ad quæ specialem habitudinem habent, sive per præcedentem cognitionem, aut præviam affectionem, vel per naturalem aut divinam ordinationem : sic enim et omnes Beati eos specialiter noscunt qui colunt seu invocant eos in speciali.

Porro, de animabus beatis Deo fruentibus dicit Gregorius, nequaquam esse putandum quod ignorent ea quæ foris aguntur, id est, quæ in mundo hoc fiunt, sed quidquid præsentialiter hic agitur aut est, noscant. — Augustinus autem in libro de Cura mortuorum aliter dicit, scribens quod mortui, quamvis beati, non sciunt quæ hic aguntur, et quid eorum filii agant. Et allegat Augustinus pro se quod Isaiæ sexagesimo tertio scriptum est in persona Is. LXIII, 16. populi Judæorum: Abraham nescivit nos, et Israel (scilicet Jacob patriarcha) ignoravit nos. Unde Patriarchæ illi defuncti ignorasse videntur facta posteriorum suorum. Allegat quoque pro se, quod mater sua defuncta eum non visitavit. Verum, ut Thomas exponit, Augustinus scribit hæc verba dubitando seu opinando magis quam Summ. th. Iª part q. LXXXIX, a. 8. asserendo. Argumenta etiam Augustini prætacta nihil concludunt : quia tempore quo verba illa Isaiæ scripta sunt, Patriarchæ erant in limbo patrum, nondum beati. Sed et verba illa Isaiæ multipliciter exponuntur. Nec sequitur quod mater ejus defuncta facta sua nescivit, quoniam eum post mortem non visitavit. Visitationes enim et apparitiones mortuorum, secundum dispositionem sapientiæ Dei aguntur et subtrahuntur ex causis occultis.

Chapter 9 of 16