Articulus 5
Quæ sint illa quæ omnes Beati vident indesinenter in Verbo.
IN libro Confessionum S. Augustinus ait ad Deum: Domine, creasti nos propter te; et inquietum est cor nostrum, donec veniat ad te. Hinc mentem humanam nil potest satiare atque plenarie quietare nisi Deus creator, qui est bonum incommutabile et immensum: unde nec intellectus noster penitus potest quiescere, nisi summam veritatem, quæ Deus est, clare beatificeque cognoscat; nec voluntas nostra potest finaliter satiari, nisi summam bonitatem, quæ Deus est, fruitive adepta sit. Omnes ergo Deum clare cernentes, omnia sciunt conspiciuntque in eo quæ naturaliter scire desiderant, utputa: totum ordinem universi, omnesque species rerum ac genera, et virtutes ac proprietates earum; illa quoque individua quæ non plurificantur, sed in uno eorum salvatur tota natura specifica, sicut sunt sol, luna, et phœnix, quæ est unica avis. Sciunt insuper singularia hæc inferiora, et quosdam actus eorum, in quantum specialis ratio id ipsum efflagitat, aut per species sibi divinitus inditas cognoscere talia possunt. Verumtamen interiores actus nostros, qui ex mera libertate nostra procedunt, videlicet affectiones voluntatis et cordium meditationes, certitudinaliter scire non valent nisi ex revelatione divina: quanquam conjecturaliter talia possint perpendere ex actibus exterioribus et sensitivis pureque naturalibus. — Hanc materiam plenius prosequi, majori indiget disputatione: idcirco omitto. Verum Albertus Magnus in libro suo de IV Coæquævis, et Thomas in Summa contra gentiles, libro tertio, Durandus quoque de S. Portiano super secundum Sententiarum, ista diligenter pertractant.1
Præterea dici non potest quam utique delectabile et jucundum sit præfato modo cognoscere totum ordinem universi, et omnium entium naturas specificas, vires ac proprietates, cetera quoque prædicta, videlicet: choros et ordines omnium angelorum, virtutes, naturas ac proprietates cœlestium orbium omniumque stellarum et planetarum ac elementorum, formas mixtorum, naturas et vires cunctorum animalium, universarum gemmarum atque herbarum, et ceterorum innumerabilium nobis in hac vita ignotorum.
Footnotes
-
cap. 56, 59. ↩
Chapter 6 of 16