Articulus 6
Auctoritates quædam Sanctorum, ex quibus alicui apparere potest quod Beati videant in Deo quidquid in toto ambitu creaturæ seu in toto mundo consistit; et quomodo auctoritates illæ sint intelligendæ.
DIVINA essentia est velut splendidissimum speculum in quo omnia clarissime præsentantur ac lucent: nam ipsa est exemplar, similitudo et ratio omnium rerum. Qui autem inspicit speculum, intuetur ea quæ resultant in speculo. Quum ergo universi Beati divinam essentiam in se ipsa clare conspiciant, videtur quod omnia vident in ea quæ in ipsa relucent, et maxime omnia ea quæ fuerunt, sunt aut erunt. — Præterea Augustinus super Genesim dicit, quod ea quæ temporaliter in materia fiunt, Deus in principio angelorum mentibus præmonstravit. Isidorus quoque: Omnia, inquit, angeli sciunt in Verbo, id est Filio Dei, antequam fiant. — Insuper Gregorius protestatur: Illi qui claritatem lucis divinæ in se ipsa conspiciunt, nihil agitur in creaturis quod intueri non possint. — Postremo, majus est videre divinam essentiam quam cetera universa. Quum ergo divinam conspectent Beati essentiam, videtur quod aliorum nil prorsus ignorent, præsertim quum dicat Gregorius: Quid est quod nesciant qui Deum cuncta scientem sciunt?
Ad ista dicendum, quod Deus sublimis et benedictus est omnium rerum speculum vivum ac voluntarium, prout S. Thomas ignorat; beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat; qui vero te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te tantum beatus. deducit quarto Sententiarum:1 ideo se ostendit mentibus Beatorum prout vult, et ut decet ex parte ipsorum, videlicet secundum capacitatem, dispositionem et dignitatem meriti eorumdem, quemadmodum Guillelmus Parisiensis describit. Ideo non oportet ut intuentes speculum illud æternale et exemplare, omnia quæ in ipso continentur atque refulgent intueantur.
— Denique, verba Augustini et Isidori intelligi possunt de omnibus, non simpliciter, sed per modum distributionis accommodæ, scilicet de omnibus in genere, et item in specie; vel de omnibus ad angelos specialem respectum habentibus, seu eorum beatitudinem concernentibus.
— Ad verba vero Gregorii Thomas respondet, quod in visione beatifica est sufficientia ad omnia singularissime cognoscenda, ex parte divinæ essentiæ: ideo Sancti quidquid videre aut scire desiderant, aut ad eos seu felicitatem eorum pertinet, in ipsa agnoscunt, horumque nihil ignorant. — Ad id demum quod ultimo tactum est respondetur, quod licet sit majus videre divinam essentiam quam cetera universa, non est tamen majus, imo minus, videre divinam essentiam, et videre illam simulque cum ea et in ea cetera universa: idcirco non sequitur, quod videntes divinam essentiam, omnia contemplentur in ea quæ relucent in ea.
Præterea advertendum, quod sicut Divinitas est ens omnino perfectum, sic ejus clara facialisque visio ad plenam atque perfectam beatitudinem sufficit: idcirco non sequitur quod beatitudo Sanctorum sit imperfecta, si non omnia sciant quæ in divina splendent ac repræsentantur essentia. Hinc videns divinam essentiam, quamvis aliud nihil cognosceret, vere et perfecte beatus esset; nec est perfectior ex hoc quod aliquid aliud cum ea videt, nisi in quantum eam perfectius videt. Propter quod quinto Confessionum loquitur Augustinus: Infelix homo qui omnia illa (scilicet creaturas) scit, te autem
DUODECIMO de Civitate Dei asserit Augustinus, quod angeli sancti cum Deo et inter se sanctam habent societatem, suntque una civitas Dei. Eadem autem est ratio de animabus beatis, ita quod ipsæ cum Deo et inter se atque cum angelis societatem sanctam sortitæ sunt. Qui autem societate junguntur, se invicem noscunt.
Præterea, secundum Gregorium aliosque doctores, ex electis hominibus et angelis sanctis fit una triumphans Ecclesia, quia et homines secundum varietatem meritorum ad diversos assumuntur choros seu ordines angelorum. Sicque omnes Beati concives sunt supernæ Jerusalem, et summa uniuntur concordia, ac maxima caritate nectuntur, et unusquisque de alterius beatitudine gloriatur: quod esse non posset, nisi se invicem distincte et perfecte cognoscerent. Hæc nempe cognitio mutua ad plenitudinem felicitatis eorum exigitur, et ad accidentale pertinet præmium [gaudium] quod ex mutua communione, præsentia et adspectu concipiunt: quo enim se invicem ardentiori complectuntur amore, tanto ex mutuo adspectu inseparabilique præsentia copiosius gratulantur, et de omni felicitate sua ac gloria sibi invicem abundantius cordialiusque congaudent. Et sicut eorum pulchritudo, ornatus, opulentia, beatitudo, lætitia nobis in vita hac incomprehensibilis est; ita incomprehensibile nobis est, quam cordialissime ac hilarissime de mutua sua societate ac de omni sua felicitate ac glo-
Footnotes
-
dist. xlix, t. II, a. 5 id 6m. ↩
Chapter 7 of 16