Skip to the text

Articulus 14

De ineffabili et inæstimabili gaudio præmii essentialis Sanctorum in regno cœlesti.

PULCHRUM vocamus quod visum delectat; et dulce, quod delectabiliter sapit. Et quo aliquid pulchrius fuerit, eo ejus adspectus deliciosior est; quo autem suavius exstat, eo gustus et usus seu fruitio ejus sentitur jucundior. Quum ergo Deus altissimus et æternus sit ipsa pulchritudo penitus infinita, sapientialis ac viva, non accidentalis, sed substantialis, imo potius superessentialis, in se ipsa purissime invariabiliterque subsistens, atque ab omnibus per infinitam excellentiam separata et superexaltata: nonne inæstimabiliter gaudiosum est, hunc superpulcherrimum Deum, hancque infinitam, supersplendidissimam pulchritudinem, primam, exemplarem ac supermundissimam, in se ipsa clare ac immediate conspicere, cum ipsa æternaliter habitare, ab ejus intuitu nunquam cessare?

Porro, quam incomparabilis, amœnissima atque gratissima sit pulchritudo et claritas Dei adorandi ac benedicti, ex diligenti creaturarum consideratione potest perpendi. Ecce enim quanta est speciositas et claritas solis, lunæ, planetarum, stellarum, cœlorum ac elementorum; quam delectabiliter tempore æstivali terra ornatur fructibus, herbis, graminibus, floribus, arboribus et virgultis. Et si in faciebus quorumdam hominum mortalium tantam pulchritudinem posuit Deus, ut intuentes facies tam decoras plurimum delectentur, et diutius inspiciendo vix lassentur, ipsumque tempus eis breve videatur, quum tamen facies hominis sit vilis et corruptibilis materiæ portio parva: quam pulcher est ipse Creator omnipotens, cujus essentia est lux superpurissima, prorsus immensa, et ipsa hæc lux, est sapientia increata, veritas interminata, sanctitas cujus nullus est finis?

Præterea, quum Deus superamabilis, superdesiderabilis ac supergratiosissimus, sit in se ipso infinitæ suavitatis, imo utique ipsa dulcedo fontana, immensurata: nonne ejus fruitio, ejus gustus et sapor internus ineffabiliter jucundissimus deliciosissimusque consistit? Et si corporalia alimenta ac potus nonnulli tam delectabiliter sapiunt, si corporum unio tantum delectat: quam voluptuosissima est beatifica illa fruitivaque unio, qua mens creata, dulcedine Dei increata, purissima et immensa, in se ipsa ad libitum fruitur, eamque in suo fonte experitur, gustat, et ea ad plenum intus in æternum reficitur? Nonne excæcati, insipientes atque miserrimi comprobantur, qui tanta felicitate se privant propter præsentis vitæ delectationes impuras, fœdas ac bestiales, propter caducos honores ac pereuntes divitias?

Nunc igitur mentis puritatem amemus: quia, ut Salomon loquitur, qui diligit cordis munditiam, amicum habebit regem:1 de quo ait Apostolus, Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria.2 Quid autem est ista cordis munditia, nisi detestatio omnis carnalis affectionis, expulsio totius mundani amoris, atque immunitas a peccato, decor gratiæ et virtutum, divini amoris sinceritas? De hujus munditiæ amatoribus, qui a peccato velut a colubro fugiunt, qui omnem injustitiam tanquam venenum abhorrent, Salvator disseruit:34 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Porro, hæc præscripta æternæ veritatis ac summæ bonitatis visio fruitiva, est essentiale præmium electorum, correspondens fervori caritatis divinæ, ita quod quanto quis jam Deum ardentius puriusque dilexerit, tanto eum clarius cernet, atque jucundius eodem fruetur. Hæc itaque est vita Beatorum in regno cœlesti: Deum incessabiliter intueri, eo jucundissime frui, ipsum cum inæstimabili fervore amare, ejus infinitæ beatitudini cordialissime congaudere, ipsum securissime stringere ac tenere totisque viribus perfectissime revereri, a laudibus ejus nunquam cessare, et omni bono impleri.

Postremo, summa perfectio quam in vita præsenti possumus obtinere, est ut huic cœlesti felicissimæ vitæ nunc quotidie quantum possibile est propinquemus, videlicet: contemplationi Dei ac supernorum, per illuminatam fidem ac luminosum sapientiæ donum, frequenter et quantum valemus jugiter insistendo, soli Deo finaliter propter se pure adhærendo, ejus suavitatem jam prægustando, eum quotidie ardentius diligendo, ejus felicitati et gloriæ congratulando, ipsum intra nos sanctæ caritatis brachiis amplectendo ac zelo fervido in omnibus honorando, orationibus ac laudibus ejus incessanter vacando. O quam felix ac nobilis est talis vita, sicut et incomprehensibiliter vilis est coram Deo vita carnalis! Itaque, qui gloratur, in Domino glorietur; et qui stat, videat ne cadat;5 et quo quis plura a Deo gratiarum charismata sortitus est, eo plus regratietur, amet, subdatur, obediat.6 Qui autem in luto carnalitatis et vitiorum jacet fœtore, consurgat, id est pœniteat, nec differat: quia nescimus diem neque horam.

A Sancti ex mutua societate, intuitione, dilectione ac communione:7 sicque beatitudo ista consistit in creatura ad Creatorem relata, id est in ordine ejus ad Deum. Potissime quoque felicitas ista, quæ est accidentalis et secundaria merces, consistit in adspectu humanitatis Christi, et in omni pulchritudine ejus interiori et exteriori accidentali: quæ sola omnium Beatorum pulchritudinem vincit; nec cogitare aut concipere possumus quam deliciosissimus erit iste adspectus, præsertim beatis hominibus, qui corpore glorificati, corporalibus oculis exteriorem corporis Christi pulchritudinem intuebuntur, et de suæ naturæ glorificatione in Christo ineffabiliter lætabuntur ac gratias agent, et ipsam Christi humanitatem affectuosissime diligent, quia per eam et ejus acerbissimam passionem salvati sunt, et propter bonitatem, sanctitatem ac pulchritudinem ejus. Deinde beatitudo ista et gloria in visione beatæ virginis Mariæ consistit: quæ beatissima Virgo indicibili speciositate post Christum resplendet, omniumque Beatorum oculis gratissima amabilissimaque monstratur. Ineffabiliterque delectabile erit, videre mutuam dilectionem, delectationem, complacentiam unionemque Jesu Christi ac Matris ejus virgineæ.

Deinde beatitudo ista et gloria consistit in omnium angelicorum ordinum ac beatorum hominum visione clarissima. O quam jucundissimum erit, videre ac noscere inexcogitabilem magnitudinem, multitudinem, pulchritudinem, perfectionem, dignitatem et gloriam omnium angelicorum spirituum; intueri quomodo sacratissimæ illæ mentes de ordine illo altissimo Seraphim in Dei amore ardent, quomodo spiritus universi de ordine Cherubim in Creatoris sui contemplatione clarissime lucent, et ita de ceteris choris angelicis (nec dubium quin infimi angeli pulchritudo, ornatus et splendor, omnium hujus mundi visibilium rerum pulchritudinem vincat); insuper beatissimorum Apostolorum venustatem, excellentiam et gloriam

Footnotes

  1. Prov.xxii, 11. ↩

  2. Tim.1, 17. ↩

  3. Matth.v, 8. ↩

  4. Eccl.xx1, 2. ↩

  5. 1 Cor. 1, 31. ↩

  6. 1 Cor. x, 12. ↩

  7. Matth. xxv, 13. ↩

Chapter 15 of 16