Skip to the text

Articulus 9

De dotibus Beatorum in patria cœlestis paradisi.

QUANDO electi de hoc sæculo aut purgatorio in regnum cœleste transferuntur, dantur eis quædam supernaturalia dona eos adornantia : qui ornatus a magistris dotes vocantur. Suntque dotes hæ septem : quarum tres primæ ac principales spectant ad animam, scilicet visio, fruitio, tentio. Quæ etiam tribus virtutibus theologicis correspondent : fidei quippe succedit correspondetque visio ; spei, tentio ; caritati, fruitio.

Aliæ quatuor dotes spectant ad corpus, utputa claritas, agilitas, impassibilitas, subtilitas : per quas dotes corpora Beatorum glorificabuntur, et animabus plenissime subjicientur, ita quod actum contemplationis ac fruitionis beatificæ nullo modo impedient, imo animæ felicitatem gloriamque augebunt. Nunc enim durante hac vita, corpus corruptibile aggravat animam, deprimitque terrena inhabitatio intellectum multa cogitantem ;1 tunc vero corpora electorum omnino impassibilia et immortalia erunt, agilia, clara atque subtilia, tanto utique agiliora seu mobiliora, clariora ac subtiliora, quanto anima fuerit Deo magis gloriose, propinque ac intime copulata : siquidem beatitudo, claritas et gloria animæ redundabit in corpus ; ideo, quo anima divina increataque luce magis perfundetur et implebitur, et quo summa bonitate suavius fruetur, eo magis claritas, agilitas subtilitasque redundabunt in corpus.

Verumtamen natura carnis seu corporis permanebit, ita quod corpora glorificata solida erunt, carnem et ossa habentia, sicut et Christus post resurrectionem apparens Apostolis : Palpate (inquit) et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.2 Hinc corpora illa dicuntur futura spiritualia atque subtilia, non quod in spiritualem convertentur naturam, sed quantum ad proprietates spiritualis naturæ, seu per effectum spiritualis potentiæ; et quia dominio animæ erunt plene subjecta, erunt quoque aliorum corporum penetrativa.

Postremo, quia proprietas gratiæ excedit proprietatem naturæ, merita credimus quod corpora glorificata erunt sole clariora. Hinc Christus in Evangelio ait : Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.3 Et Sapientiæ tertio legitur :4 Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent. Augustinus quoque tertiodecimo de Civitate Dei : In corporibus (inquit) glorificatis, natura carnis remanente; nulla omnino corruptibilitas aut tarditas remanebit. Et ut alibi scribit, ubicumque voluerit anima, ibi protinus erit corpus. Imo, secundum Anselmum, in momento glorificata corpora movebuntur, id est in tempore brevissimo, non tamen in instanti.

Footnotes

  1. Sap. II, 15. ↩

  2. Luc. XXIV, 39. ↩

  3. Matth. xiii, 43. ↩

  4. Sep. iii, 7. ↩

Chapter 10 of 16