Articulus 4
Quod Beati Deum clare videntes, non comprehendunt Deum, nec omnia vident in eo quæ in ejus essentia splendent aut continentur.
QUONIAM Deus in se ipso vere, essentialiter ac perfectionaliter infinitus consistit, ita quod suæ bonitatis et excellentiæ nullus est finis, suæ sapientiæ nullus est numerus, suæ majestatis et perfectionis nulla prorsus exstat mensura: ideo a nulla creatura potest comprehendi, id est tam perfecte, clare et plene cognosci sicut ex sua natura cognoscibilis est, sed ipse solus comprehendit se ipsum; creatura vero, quum finitæ capacitatis sit atque potentiæ, distat ac deficit infinite a Dei dignissimi plenaria comprehensione. Denique, præcedenti articulo patuit, quod in divina essentia ejusque omnipotentia splendent et continentur penitus infinita. Et certum est quod intellectus creatus, quum sit finitus in esse, posse et agere, nequeat infinita cognoscere. Idcirco Sancti Deo fruentes, quamvis divinam essentiam, sapientiam ac omnipotentiam clare inspiciant, non tamen omnia vident in ea quæ continentur ac lucent in ipsa, imo in infinitum pauciora in ea conspiciunt; sed quo majoris fuerunt meriti, quo Deum ardentius amaverunt, quo in majori puritate ei ministraverunt, eo ipsum clarius delectabiliusque conspectant, et plura in ipso cognoscunt. Et in hoc doctores concordes sunt.
Aliqui tamen dixerunt, prout quarto Sententiarum narrat Magister, quod videntes divinam essentiam, omnia vident in ea quæ Deus scit scientia visionis, id est omnia præterita, præsentia et futura.1 Sed ut S. Thomas aliique doctores ibi declarant, dictum illorum repugnat documentis Sanctorum, potissime B. Dionysii, qui in libro de Hierarchia ecclesiastica docet, quod angeli superiores purgant inferiores a nescientia quorumdam divinorum operum Dei mysteriorumque gratiæ, et de eisdem illuminant inferiores.2 Insuper docet, quod Christus secundum humanitatem assumptam, et item virgo Maria, etiam summos angelicorum spirituum de Dei operibus mysteriisque effectuum gratiæ ejus illuminant.3 Septimo quoque capitulo Angelicæ hierarchiæ ostendit, quod Christo post passionem et resurrectionem ascendente in cœlum, angeli sancti tres quæstiones fecerunt, in quarum prima inferiores a superioribus edocti sunt. Constat ergo, quod angeli non vident in Deo quidquid agitur et est in creaturis.
Footnotes
Chapter 5 of 16