Articulus 12
Solutio ad principale quæsitum.
EX omnibus præinductis, venerabilis atque carissime Frater, claret solutio ad id quod principaliter interrogasti, quomodo scilicet homines electi se invicem videbunt ac noscent in regno cœlorum. Dico ergo, quod visio et cognitio duplex est, scilicet corporalis et spiritualis, seu exterior et interior, vel sensitiva et intellectiva. Si itaque de cognitione ac visione corporali, exteriori ac sensitiva loquamur, dicendum quod Sancti post diem judicii in corporibus suis glorificatis videbunt ac noscent se mutuo, corpora sua intus et extra cernendo, imo perspiciendo, videlicet ipsam complexionem, harmoniam, renes, venas, nervos et musculos, interiorumque sensuum organa, et quidquid sub pelle corporeum est, lucidissime ac jucundissime intuendo. Nec aliquid impuritatis aut indecentiæ in illis erit corporibus. Porro, si de interiori, spirituali, intellectuali cognitione ac visione loquamur, dicendum quod animæ beatæ modo se invicem omnesque angelos sanctos vident et noscunt, per species seu similitudines intelligibiles sibi a Deo impressas seu inditas; vident quoque se invicem in divina essentia, illam beatifice contemplando. Taliter autem se invicem intuendo, cognoscunt mutuo omnia dona naturæ, gratiæ et gloriæ sibi divinitus condonata, conscientias quoque, cogitationes et affectiones, juxta modum in præcedenti articulo assignatum: imo, ut affirmat Gregorius, unusquisque tunc magis conspicabilis erit aliis quam in hac vita sit sibimetipsi.
Postremo, Beati in corporibus glorificatis Deum secundum divinam suam naturam corporali oculo non videbunt, imo nec angelos, nec proprias animas, tanquam visibile per se, sed ut visibile per accidens, in quantum divinæ naturæ excellentia, perfectio et majestas tunc in omnibus rebus quas corporaliter sunt visuri, eminentissime apparebit. Nihil autem visibile est per se, nisi sit aliquid situm habens materialem, et visum per radium visualem immutans, suamque similitudinem visui corporaliter seu materialiter imprimens. Ideo Deus omnipotens et excelsus, quum sit simplicissimus spiritus, angeli quoque et animæ, quum sint immateriales essentiæ, non sunt corporali oculo quamvis glorificato visibiles directe per se. Augustinus tamen vicesimo secundo de Civitate Dei, quæstionem hanc, videlicet an Deus ab oculis glorificatis possit videri, prolixe movet, discutit, atque determinat; sed solutio ejus jam virtualiter tacta est.
Solent præterea nonnulli simpliciores inquirere, an corpora glorificata erunt vestita, an nuda. Ego tamen in nullo doctore eam quæstionem legi motam neque solutam; et puto quod doctores magni ac solidi reputent eam puerilem, et tangi indignam. Nihilo minus quidam minus (ut arbitror) eruditi dicunt, quod erunt vestita, et quod vestes illæ tenuissimæ erunt ac perviæ, mirabiliterque decoræ. Sed contra hoc objici potest: si enim vestita erunt, hoc erit vel propter nuditatem occultandam, vel propter frigus vel cauma pellendum, aut propter ornatum. Primum dici non potest, quum vestes illæ dicantur perviæ ac transparentes. Jam quoque ex verbis Gregorii et Augustini innotuit quod corpora glorificata tam translucentia erunt, quod eorum harmoniæ ac intima viscera, juncturæ et ossa corporalibus oculis videbuntur: quod esse non posset, si vestimenta illa corporum nuditatem occultarent ab oculis. Secundum etiam dici non potest, quoniam nulla intemperies frigoris aut caloris, imo nulla pœna aut incommoditas erit in regno cœlorum, quemadmodum Isaias profatur: Non percutiet eos æstus et sol. Sed nec tertium congrue dici potest, quoniam corpora glorificata pene ineffabiliter pulchriora erunt et ornatiora quam sint aliqua vestimenta, imo sole et cunctis sideribus venustiora honestioraque erunt.1
Gen. 11, 25. Denique, Adam et Eva in paradiso ante peccatum nudi fuerunt, nec erubuerunt, neque ex mutuo adspectu aliquam indecentem motionem perpessi sunt.2 Beati autem erunt confirmati in bono, eorumque corpora pene incomparabiliter splendidiora erunt ac pulchriora quam fuerunt corpora Adæ et Evæ in paradiso. Minus ergo eis competet vestimenta habere extrinseca atque corporea quam Adæ et Evæ. Si autem alicubi scriptum est quod erunt vestita, intelligendum est de vestimentis metaphorice dictis, ut vestes dicantur ornatus, splendor et decor exterior corporis, et decentissimi mores ipsius. Nam et de Deo scriptum est in libro Psalmorum: Dominus regnavit, decorem indutus est;3 et item: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento.4 Sic intelligendum existimo quod in Revelationibus S. Brigittæ legitur benedicta Virgo Christifera dixisse ad Brigittam: Ego talia habeo vestimenta in cœlo qualia Filius meus, scilicet Jesus Christus.
Footnotes
Chapter 13 of 16