Skip to the text

Capitulum 2

De corpore peccati et membris ejus.

HOC corpus peccati ex multis vitiorum membris constructum est, atque ad ejus pertinet partem quidquid peccatur verbo, opere, aut cogitatione. Cujus membra rectissime dicuntur esse super terram; nam qui utuntur eorum obsequio, non possunt veraciter dicere:1 Nostra conversatio in cœlis est. Hujus ergo corporis membra describens Apostolus in hoc loco: Mortificate2, ait, membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est idolorum servitus.3 Primo itaque loco posuit fornicationem, quæ carnali commixtione perficitur. Secundum membrum vocavit immunditiam, quæ interdum obrepit et accidit dormientibus aut vigilantibus, absque contactu femineo, per incuriam mentis incircumspectæ; idcirco notatur et prohibetur in lege, quæ immundos quosque non solum privavit participatione seu esu carnium sacrarum, imo etiam jussit eos avelli a congregatione castrorum, ne contactu suo polluerent sancta, dicens:4 Anima quæ comederit de carnibus sacrificii salutaris (quod est Domino), in qua est immunditia, peribit coram Domino; et quidquid tetigerit immundus, immundum erit. In Deuteronomio quoque legitur: Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua;5 et post solis occasum regredietur in castra. Deinde tertium membrum peccati ponit libidinem, quæ in interioribus animæ coalescens et crescens, potest alicui accidere absque corporis passione. Libido quippe dicta est ab eo quod libeat. Post hæc a majoribus vitiis ad minora descendens peccata, posuit quartum membrum, videlicet concupiscentiam malam; quæ referri potest non solum ad prædictam impudicitiæ passionem, verum etiam ad omnes noxias cupiditates, estque ægritudo tantummodo voluntatis corruptæ, de qua in Evangelio asserit Christus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.6 Etenim multo majus est etiam tunc refrenare desiderium lubricæ mentis, quum ei offertur occasio illecebrosi adspectus. Ex quibus manifestissime comprobatur solam castimoniam continentiæ corporalis non posse sufficere ad puritatis perfectionem, nisi addatur ei integritas mentis. Post quæ omnia ponit ultimum præfati corporis membrum, utpote avaritiam; ostendens animum non solum esse reprimendum ab appetitu rerum alienarum, sed propria quoque magnanimiter esse spernenda. Hoc namque legitur in Actibus Apostolorum fecisse multitudo credentium, juxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia;7 quotquot enim possessores agrorum, etc. Denique ne ista perfectio videretur pertinere ad paucos, testatus est Apostolus avaritiam esse servitutem simulacrorum. Et merito: quicumque enim non communicat seu succurrit necessitatibus egenorum, et præcepta Christi postponit pecuniæ suæ, quam infideli tenacitate conservat, idololatriæ crimen incurrit, utpote præferens caritati divinæ amorem materiæ mundialis.

Footnotes

  1. Philipp. III, 20. ↩

  2. Rom. VII, 24. ↩

  3. Coloss. III, 5. ↩

  4. Lev. VII, 20, juxta LXX. ↩

  5. Deut. XXIII, 10, 11. ↩

  6. Matth. v, 28. ↩

  7. Act. IV, 32, 34. ↩

Chapter 254 of 499