Skip to the text

Capitulum 16

De fine atque remedio castitatis.

PROINDE unicuique nostrum totis viribus dimicanti contra fornicationis spiritum singularis exstat victoria, non sperare remedium de merito sui conatus : quæ fides quamvis omnibus videatur plana ac facilis, tamen tam difficulter ab incipientibus possidetur ut ipsa perfectio castitatis. Nam quum eis arriserit particula aliqua puritatis, mox in secretis conscientiæ suæ sibimet blandiuntur elatione quadam subtiliter incidente, et credentes se eam consecutos studio diligentiæ suæ, necesse est ut privati paulisper divino auxilio, tamdiu opprimantur passionibus illis, quas virtus divina exstinxerat, quousque experientia docente cognoscant se obtinere non posse gratiam puritatis propriis viribus atque industriis. Et ut breviter concludamus disputationem nostram de fine plenissimæ castitatis longa elucidatione confectam, colligendo in unum omnia quæ copiose ac sparsim digesta sunt: hæc est consummatio castitatis, ut nulla libidinis delectatio perstringat aut occupet monachum vigilantem, nec fallat dormientem somniorum illusio; sed dum dormienti motio carnis obrepserit per incuriam tantum mentis sopitæ, ita quiescat stimulatio illa absque omni carnis pruritu, quemadmodum suscitata est sine ulla voluptatis titillatione. Hæc de fine castitatis expressimus, quantum potuimus, experientia magistrante, non verbis. Quæ licet arbitrer impossibilia forsitan judicanda a pigris ac negligentibus, certus sum tamen ea a spiritualibus studiosisque viris agnoscenda esse et approbanda. Tantum etenim distat inter hominem et hominem, quantum ab invicem separantur illa ad quæ tendit intentio cordis eorum, hoc est cœlum ab inferno, seu Christus a Belial, juxta sententiam Salvatoris dicentis: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit;1 et rursus, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.2

Hucusque abbas Chæremon de castitatis perfectione disseruit, admirabilemque doctrinam spiritualissimæ puritatis tali sermone conclusit, suadens nobis anxiis atque stupentibus ut, quia jam fluxerat major pars noctis, non fraudaremus corpus nostrum naturali sopore, ne mens corporis sui torpore gravata, amitteret sanctæ intentionis vigorem.

Footnotes

  1. Joann. xii, 26. ↩

  2. Matth. vi, 21. ↩

Chapter 268 of 499