Skip to the text

Capitulum 12

De mirabilibus quæ operatur Dominus in Sanctis suis.

MAGNA sunt atque mirifica, nec ulli hominum penitus nota, nisi his qui ea experti sunt, quæ Dominus ineffabili liberalitate largitur fidelibus suis adhuc in corruptibili vasculo isto degentibus. Quæ Propheta mentis puritate contemplans, exclamavit tam ex sua persona quam illorum qui perveniunt in hunc affectum et statum : Mirabilia opera tua, Deus, et anima mea cognoscet nimis. Alioqui nihil novi aut magni1 videtur Propheta dixisse, si protulit illa alio cordis affectu, vel de aliis Dei operibus. Nullus enim est homo qui non agnoscat ex magnitudine creaturarum mirabilia esse opera Dei. Ceterum opera illa quæ quotidiana operatione dispensat et exhibet usibus nostris, et speciali munificentia affluenter nobis infundit, nullus cognoscit nisi qui recipit ea : qui in secreto conscientiæ suæ ita est arbiter singularis beneficiorum Altissimi, ut ea non solum nequeat ullo effari sermone, imo nec possit comprehendere ea cogitatione aut sensu, quum discedens ab igneo illo fervore, fuerit devolutus ad istos materiales ac terrenos intuitus. Quis enim non miretur in se opera Dei, dum insatiabilem ventris ingluviem, sumptuosam voracitatem gulæ, perniciosam flammam luxuriæ viderit in se sic esse repressam, ut vix raro aut invitus percipiat ipsum exiguum atque vilissimum cibum ? Quis non obstupescat opera Dei, quum senserit ignem libidinis, quem antea naturalem inexistinguibilemque credebat, ita refriguisse in se, ut nec simplici corporis motu se sentiat incitari ? Quomodo virtutem Dei non contremiscat quicumque, quum viderit homines quondam duros ac truculentos, qui blandissimis subditorum obsequiis provocabantur ad summæ iræ furorem, devenisse ad tantam mititatem ac patientiam, ut non solum non provocentur ullis injuriis, sed etiam quum illatæ fuerint, ingenti magnanimitate lætentur? Denique quis non miretur opera Dei, et toto affectu exclamet, Quia ego cognovi quod magnus est Dominus;2 quum perspexerit se aut alium quempiam ex rapacissimo factum liberalem, ex prodigo moderatum, ex superbo humilem, ex delicato et tenero squalidum et hirsutum, atque præsentium rerum egestate et angustia voluntarie perfruentem?

Ista profecto sunt mira opera Creatoris, quæ anima prophetæ Davidis et consimilium ejus cognoscit, stupefacta intuitu contemplationis mirificæ. Ista sunt prodigia quæ posuit super terram, quæ idem Propheta considerans, ad eorum admirationem advocat cunctos populos, dicens : Venite, et videte opera Dei, quæ posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terræ : arcum conteret, etc.3 Quod enim potest majus esse prodigium, quam in momento brevissimo ex rapacissimis publicanis Apostolos Christi fieri, ex truculentis persecutoribus patientissimos Evangelii prædicatores constitui, ita ut proprii sanguinis effusione promulgarent fidem quam ante persequebantur?45 Ista sunt opera quæ Filius, in Evangelio apud Joannem, protestatur se cum Patre operari quotidie, dicens :6 Pater meus usque modo operatur, et ego operor. De istis operibus Dei beatus David in spiritu canens, dixit :7 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. De quibus ait et Amos propheta :8 Qui facit omnia et convertit ea, et umbram mortis transmutat in matutinum.9 Hæc quippe est mutatio dexteræ Excelsi. De hac operatione salubri orat sanctus Propheta :10 Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Ut prætermittam illas secretas atque absconditas Dei dispensationes et operationes quas in Sanctis peculiariter est exercens, quas mens omnium Sanctorum singulis intuetur momentis : utpote infusionem illam cœlestem spiritualis lætitiæ, qua dejectus sustollitur animus alacritate gaudii insperati, illos quoque ignotos cordis excessus, et tam ineffabilia quam inaudita gaudiorum solatia, quibus interdum, ignavissimo stupore torpentes, suscitamur quasi de somno gravissimo ad ferventissimam orationem.11 Hoc, inquam, est gaudium quod (juxta Apostolum) oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit;12 ejus videlicet hominis qui terrenis vitiis hebetatus, adhuc homo est, atque humanis inhæret affectibus, nihilque intuetur de præfatis Dei muneribus. Denique idem Apostolus subjecit tam de se quam de sibi similibus, qui jam humanam conversationem transcenderant, dicens : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.

Footnotes

  1. Ps. cxxxviii, 14. ↩

  2. Ps. cxxxiv, 5. ↩

  3. Ps. xlv, 9, 10. ↩

  4. Act. ix, 6. ↩

  5. Matth. ix, 9. ↩

  6. Joann. v, 17. ↩

  7. Ps. lxxi, 18. ↩

  8. Amos v, 8, juxta LXX. ↩

  9. Ps. lxxvi, 11. ↩

  10. Ps. lxvii, 29. ↩

  11. * ignitos ↩

  12. 1 Cor. ii, 9. ↩

Chapter 264 of 499