Capitulum 6
Quod patientia ardorem fornicationis exstinguat.1
QUANTUM etenim quis profecerit in lenitate et patientia, tantum crescet in puritate; et quo longius repulerit iracundiæ passionem, tanto tenacius castimoniam obtinebit. Non enim ardores corporis evitabit, nisi qui ante represserit animi motus. Quod aperte declarat beatitudo ore Christi laudata, qua dicitur:2 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non ergo aliter possidebimus terram nostram: hoc est, non aliter rebellis terra corporis subdetur imperio animæ nostræ, nisi mens nostra fuerit prius roborata patientiæ lenitate; nec poterit quis reprimere libidinis bella adversus animam suam surgentia, nisi prius instruatur ac roboretur mansuetudinis armatura: mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. Porro qualiter obtinere ac possidere possumus hanc terram Psalmista docet, dicendo: Exspecta Dominum, et custodi viam ejus;3 et exaltabit te ut hereditate capias terram.4 Constat ergo neminem posse ascendere ad istius terræ possessionem firmiter obtinendam, nisi illos dumtaxat qui per inviolabilem patientiæ lenitatem servant vias Domini duras ac ejus præcepta, atque per hoc exaltati fuerint, Domino extrahente eos de cœno seu fæcibus carnalium passionum. Mansueti ergo possidebunt terram; nec solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis: qua nemo stabiliter perfruetur, in cujus carne adhuc bella concupiscentiæ suscitantur. Necesse est enim eum infestari durissimis dæmonum præliis, et sauciatum ignitis luxuriæ stimulis, a possessione suæ terræ repelli, donec Dominus auferat bella usque ad fines terræ ipsius, arcumque conterat, et confringat arma, et scuta comburat igne:5 illo videlicet quem Dominus venit mittere super terram, sicque confringat arcus et arma quibus spirituales nequitiæ, dimicantes adversus eum diebus ac noctibus, confringebant cor ejus jaculis passionum ignitis. Et ita quum Dominus, bella conterens, liberaverit eum ab omnibus incentivorum ardoribus, ad illum puritatis statum perveniet, ut confusione deposita qua horrebat se ipsum, id est carnem suam, dum impugnaretur ab ea, incipiat delectari in ipsa tanquam in tabernaculo quodam purissimo. Non enim accedet ad eum malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo ejus; et ita per patientiam perveniet ad illud propheticum, ut merito mansuetudinis, non solum hereditet terram suam, verum etiam delectetur in multitudine pacis.6
Porro ubi adhuc superest sollicitudo certaminis, non potest multitudo consistere pacis. Per quod ostenditur quod patientia sit efficacissima animæ medicina, juxta illud Salomonis: Mansuetus vir cordis est medicus; ut non solum exstirpet passiones iræ, tristitiæ, acediæ, superbiæ, vanæ gloriæ, imo et libidinis ac omnium fomitem vitiorum.7 In longanimitate quoque, ut ait Salomon, prosperitas regni est.8 Qui enim semper mitis est ac tranquillus, nequaquam perturbatione iræ succenditur, neque anxietate acediæ ac mœroris consumitur, nec gloria vana distenditur, neque superbiæ tumore sustollitur:9 pax enim multa diligentibus legem Dei, et non est illis scandalum. Propter quod merito ait Scriptura: Melior est patiens viro forti, et qui continet iram capiente urbem.10 Multis ergo tentationibus oportet nos tentari, quibus mereamur obtinere hanc pacem firmam ac incessantem; et frequenter cum fletu et gemitu debemus repetere istos versiculos: Miser factus sum et curvatus sum usque in finem, tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ, etc.11 Tunc enim competenter et vere plangemus, quando post longam nostri corporis puritatem, sperantes nos jam omnimode evasisse carnalia contagia, sentimus rursus insurgere contra nos stimulos carnis oblectationesque cordis, vel certe per illusionem somniorum impuritas pristinæ colluvionis adspergit nos. Quum enim quis cœperit diuturna cordis ac corporis puritate gaudere, necesse est ut dum putat se non posse devolvi ab hujuscemodi puritate, in se ipso glorietur, et dicat:12 Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in æternum. Sed quum sibi ipsi relictus a Deo, utiliter senserit perturbari illum puritatis statum in quo sibimet confidebat, seque viderit vacillare ab illo spirituali successu, recurrat protinus ad integritatis auctorem, et propriam infirmitatem agnoscens, confiteatur et dicat: Domine, non in mea, sed in tua voluntate præstitisti decori meo virtutem, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus;13 illud quoque beati Job: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.14 Quod tamen suo non potest dicere Creatori, qui proprio vitio sordibus se intingit. Unde necesse est eum istis inæqualitatibus sæpius erudiri, donec ad perfectum puritatis veniat statum, et per gratiam Dei confirmatus in puritate quam appetit, efficaciter dicere mereatur: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi, et exaudivit preces meas, etc.15
Footnotes
Chapter 258 of 499