Skip to the text

Capitulum 10

Responsio, quod motio carnis contingens in somno, non deroget castitati.

CHÆREMON : Apparet vos nondum cognovisse veræ castitatis virtutem, eo quod æstimetis eam retineri solum a vigilantibus auxilio districtionis. Ideoque putatis a dormientibus non posse servari integritatem, quasi resoluto rationis vigore. Porro castitas subsistit non (ut arbitramini) auxilio districtionis, sed amore sui et delectatione propriæ puritatis. Non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi puritati resistit aliqua occasio aut incitatio voluptatis. Videtis igitur cessationem districtionis non obesse, etiam quando dormiunt, his qui medullitus receperunt castitatis affectum. Quidquid enim cum labore reprimitur, præstat temporales inducias dimicanti, non tamen tribuit indesinentem securitatis quietem post laborem. Porro quidquid fuerit victum perfecta virtute, et absque omni inquietudine ordinatum, confert victori incessabilem firmitatem. Quamobrem, quamdiu sentimus nos motu carnis pulsari, sciamus nos nondum pervenisse ad castitatis fastigia, sed constitutos esse adhuc sub continentia nondum firmata, et præliis fatigari, in quibus oportet semper dubios esse eventus. Insuper quod præfatam carnis stimulationem voluistis inevitabilem demonstrare isto judicio, quia eunuchi nequeunt ea carere, sciendum est eunuchis deesse non æstus carnales, nec affectum libidinis, sed solam generationis virtutem. Unde manifestum est eunuchos non debere resolvi ab humilitate contritioneque cordis, nec a districtione jejunii, si ad hanc castitatem cupiant pertingere ad quam nitimur nos, quamvis obtineri possit ab eis minori studio ac labore.

Chapter 262 of 499