Skip to the text

Capitulum 13

Quod dulcedinem castitatis non agnoscant, nisi qui eam experiuntur.1

QUANTO ergo mens nostra ad sublimiorem profecerit puritatem, tanto subtilius intuebitur Deum, et potius capiet intra se incrementa admirationis illius, quam loquendi inveniet facultatem aut narrationis sermonem. Quemadmodum enim inexpertus non valet mente percipere vim lætitiæ puritatis internæ, ita expertus non valet explicare eam sermone : tanquam si quis velit sermonibus enarrare dulcedinem mellis ei qui nunquam gustavit aliquid dulce, ille aure non capiet suavitatem saporis quam ore nunquam percepit, nec iste poterit verbis indicare dulcedinem quam cognovit gustus delectatione; sed illectus tantum propria agnitione suavitatis, necesse est ut tacitus in se admiretur experti saporis jucunditatem. Itaque quicumque meruerit pervenire in hunc quem prædiximus statum, tacita mente percurrens ac intuens omnia ista quæ Dominus peculiari gratia operatur in suis electis, horumque omnium attonita consideratione accensus, cum intimo cordis affectu clamabit illud Psalmistæ : Mirabilia opera tua, Deus, et anima mea novit nimis.2 Istud est ergo mirabile opus Dei, hominem in carne degentem respuisse carnales affectus, atque in tanta rerum et incursionum varietate tenere uniformem animi statum, immobilemque manere in omnium accidentium permutatione. Qua virtute senex quidam firmatus, quum apud Alexandriam vallatus infidelium turbis, impugnaretur non solum maledictis, sed gravissimis quoque impellentium eum injuriis, dicereturque ei a subsannantibus : Quid miraculi fecit Christus vester, quem colitis ? dixit : Non movebor neque offendar injuriis his neque majoribus, si mihi intuleritis eas.

Footnotes

  1. Ibid. 10. ↩

  2. Ps. cxxxviii, 14. ↩

Chapter 265 of 499