Capitulum 9
Interrogatio, an etiam dormientes possimus evadere corporis motum.
GERMANUS : Experti aliqualiter sumus perpetuam corporis puritatem posse a vigilantibus per Dei gratiam possideri, et fatemur stimulum carnis posse non accidere vigilanti, judicio ac rigore districtionis resistente corporis motibus; sed volumus edoceri an etiam dormientes valeamus inquietudine hac carere. Quod credimus impossibile esse duabus ex causis, quas licet nequeamus absque verecundia explicare, tamen quia necessitas spiritualis medicinæ exigit eas effari, quæsumus ut indulgenter accipias, si fuerit aliquid inverecundius denudatum. Primum igitur est, quia vigore mentis per somnum laxato ac impedito, videtur præservari et vitari non posse obreptio stimulationis illius; secundum est, quoniam dum urina repleverit vesicam assiduo confluxu interioris humoris dormientibus nobis, mox excitat membra marcentia, quod etiam ex eadem causa contingit parvulis atque spadonibus.
Chapter 261 of 499