Capitulum 14
Quæstio de qualitate et tempore continentiæ ; et in quo castitas perfici possit.
GERMANUS : Quoniam admiratio castitatis hujus non humanæ et terrenæ, sed plane cœlestis atque angelicæ, ita stupore subito nos confudit, ut magis incuteret desperationis terrorem quam ad sui appetitionem provocaret animos nostros : quæsumus ut doctrina plenissimæ disputationis nos instruas de continentiæ qualitate, et temporis modo quo acquiri aut perfici valeat, quatenus credamus eam posse consummari, atque ad expetendam eam deinceps animemur spatio temporis constituti. Positis namque in carne judicamus eam quodammodo impossibilem esse, nisi certa ratione nobis pandatur ordo quidam ac via quibus ad illam valeat perveniri.
Chapter 266 of 499