Skip to the text

Capitulum 5

De utilitate impugnationis quæ generatur fervore incentivorum.

VULTIS capere evidens argumentum hujus rei quam dicimus, per quod approbetis quæ dicta sunt, et doceamini pugnam hanc corporis, quæ videtur nobis esse inimica ac noxia, insitam esse utiliter membris nostris ? Considerate, quæso, spadones, quæ causa reddat eos præcipue tam desides ac remissos in virtutibus appetendis. Nonne quoniam credunt se non habere castitatis corrumpendæ periculum? Quod tamen nemo putet me ita proposuisse, ut velim asserere nullum eorum posse inveniri qui ferveat abrenuntiatione perfecta, sed quia naturam suam quodammodo vincant, si forte aliqui eorum summa cordis districtione tendant ad prætactam perfectionem : cujus ardor ac desiderium facit eum quem semel accenderit, non solum patienter, sed item libenter sustinere famem, sitim, vigilias, nuditatem, et labores corporis universos. Vir enim in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suæ ; et iterum : Animæ esurienti etiam amara dulcia esse videntur. Aliter namque desiderium et amor rerum præsentium non poterunt refrenari sive expelli, nisi pro istis affectibus noxiis, quos cupimus amputari, intromittantur aliæ affectiones salubres. Vivacitas etenim mentis nullatenus valet consistere absque affectione desiderii, seu timoris, vel mœroris, aut gaudii alicujus : quæ nisi refrenentur et regulentur in bonum, necesse est ea declinare in partem contrariam ac nocivam.

Ideo si desideramus concupiscentias carnales extrudere, plantemus protinus in earum locis voluptates spirituales, ut animus noster eis semper conjunctus, habeat bona quibus jugiter immoretur, respuatque illecebras præsentium ac temporalium gaudiorum. Quumque mens nostra quotidianis exercitiis erudita profecerit in hunc statum, statim concipiet experientia instruente affectum illius versiculi, quem omnes modulatione solita psallimus, sed non nisi pauci atque experti virtutem ejus percipiunt:12 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.3 Solus quippe consequitur vim et intellectum carminis hujus, qui perveniens ad puritatem hanc animæ et corporis, de qua loquimur, intelligit se cunctis momentis conservari a Domino, ne rursus devolvatur et cadat ab ea, et dextras, id est operationes suas virtuosas, cognoscit indesinenter muniri a Deo. Dominus enim sanctis suis semper adsistit a dextris, non a sinistris, quia vir sanctus nihil habet sinistrum; a peccatoribus vero et impiis non videtur, quia non habent dextras illas quibus Deus consuevit adstare, nec possunt dicere cum Propheta: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.4 Quod nullus potest vere fateri, nisi qui universa quæ in hoc mundo sunt judicans noxia sive superflua, aut summis virtutibus inferiora, defixerit omnem intuitum, curam ac studium suum circa cordis sui cultum atque custodiam, castitatisque puritatem;5 sicque mens istis exercitiis depurata et spiritualibus profectibus expolita, perveniet ad completam animæ ac corporis sanctitatem.

Footnotes

  1. Ibid. xxvii, 7, juxta LXX. ↩

  2. Prov. xvi, 26, juxta LXX. ↩

  3. Ps. xv, 8. ↩

  4. Ps. xxiv, 15. ↩

  5. Ps. xlv, 10. ↩

Chapter 257 of 499